Gratia superna per beatorum pectora Ticinensi populo praecucurrit ita a Christo in beatum Petrum a Petro in Marco a Marco vero in Hermagora cui beati patres nostri Syrus atque Yventius auditores deo...
Inviolata integra et casta es Maria quae es effecta fulgida regis porta o virgo sola Christi carissima suscipe pia nostra precamina quae nunc flagitant devota corda et ora nostra ut pura pectora sint...
Spiritus sanctus patri filioque coaeternus igneis in linguis qui hodie super apostolos descendit illustret pectora nostra nosque ab omnibus defendat adversis alleluia
Spiritus sanctus procedens a throno apostolorum pectora invisibiliter penetravit novum sanctificationis signum ut in ore eorum omnium genera nascerentur linguarum alleluia
Aeterna caeli gloria beata spes mortalium celsi parentis unice castaeque proles virginis | Da dexteram surgentibus exsurgat et mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Ortus...