Genre: 
Full text: 
Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam et dicta sui vivificatoris narrat quae mortiferi serpentis verba narraverat ac si humano generi non verbis dominus sed rebus dicat de qua manu vobis illatus est potus mortis de ipsa suscipite poculum vitae sancta Maria amantissima Christi memento nostri
Fulltext source: 
D-KNd 215; From Gregorius Magnus, Homilia XXV