Alessandra Ignesti
McGill University
9 years 6 months
No results.
Cantus ID | Genre | Incipit | Usual Feast | Post date |
---|---|---|---|---|
a02196 | R | Sanctae corpus martyris enisi sunt tortores discundere tractis impressae dentibus serre sed ipsa illaesa permansit divinitus et vis contraria frustrata est poenitus | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02195a | V | Nunc caelo gaudet suo sponso juncta propter quem ludibria et verbera experta | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02195 | R | Haec virgo generosa jussu praesidis decalvata ut per contumelias illius exspugnaretur constantia nuda est per urbem circumducta | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02194 | A | Gaudeamus sanctorum patrociniis suffulti martyrum quorum reliquias Christus nobis speciale dedit solacium | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
007625b.1 | V | Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis tibi autem non appropinquabit | Dom. 1 Quadragesimae | 5 years 4 months ago |
006260a.1 | V | Et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat | Dom. Quinquagesimae | 5 years 4 months ago |
a02193a | V | Quoniam sanctum Christi nomen negare noluit | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02193 | R | Nudata virgo vestibus haec angelici puella vultus stipitique alligata ab humeris usque ad genua virgarum plagis est lacerata | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02192a | V | Illa autem egit deo gratias quia pro se digna esset pati contumelias | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02192 | R | Virginem in Christo solidatam blandimentis ac minis immotam jussit praefectus de carcere produci tormentisque multimodis affici | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02191a | V | Scitote autem quia hanc per ingentem martyrii poenam vos vero per leniora tormenta in vitam suscipiam aeternam | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02191 | R | Sanctorum Fortunata ad pedes in carcere procidens palmam martyrii a Christo sibi impetrari obsecravit quo facto lacrimantibus vox de caelo sonuit pax vobiscum exaudita est oratio vestra | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02190 | A | Virgo repleta bonis domus domini dato pretio obtinuit ut ad sanctos dei carcerarius eam intromiserit | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02189 | A | O Jatri filia si me diligis inquit crede mecum in Christum et exaltemus nomen ejus in idipsum | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02188 | A | Pedibus sanctae puellae mater sua ejulans advolvitur volens eam avertere de via hac qua gradiebatur | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02187 | A | Filius praefectae tuus cui velles me desponsare est homo tantum sponsus autem meus deus est orbis terrarum | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02186 | A | Inimico domini virgo respondit judicio si uni deo te velles mancipare nec multis diis deservire | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02185 | A | Calicem dei sitiens sancta virgo capitur ac judicis exhibita pro tribunali blanditiis et terroribus pulsatur | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02184a | V | Audivit enim quod confessores sancti proxima sessione essent audiendi | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02184 | R | Beata Fortunata dum sanctis carcerali miseria affectis sororia ministraret solacia compuncta ingemuit et o quis mihi det inquit ut citius per martyrium ad sponsum meum perveniam Christum | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02183a | V | Quoniam deus tentavit eos et invenit illos dignos se | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02183 | R | Venerabiles Christi athletae in Caesarea Palestinae virgis et scorpionibus plurimisque tentati generibus tenebris quoque inclusi sunt carceralibus | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02182a | V | Ipsorum ut per patrocinia ad festa perducamur angelorum praemia | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02182 | R | Martyrio insignem Fortunatam virginem et sanctos Carponium Evaristum Priscianumque illius germanos passosque imperio Diocletiani Caesaris sacratis recolamus sollemniis | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02181 | A | O fortes Christi puglies in tabernaculo ejus jam per vigiles nunc in sancto ipsius monte pro nobis semper intercedite | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02180 | A | Quidam denique praefectus a Caesare Diocletiano Caesaream directus gloria et honore dignos coronari penis affecit martyrii | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02179 | A | Contra istos sanctos in justitia tua deus deductos mundus quam ipsi sprevere coepit persecutionem movere | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02178 | A | Beata quoque virgo sanctae religionis habitum arripuit et vanitati mendacioque abnegans Christo dedicavit | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02177 | A | Apprehendentes enim cum disciplina virtutum sanctae ecclesiae baptismum matris suae detestati sunt paganismum | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02176 | I | Ipsum regem quaesumus pro cunctis ejus jugiter orate fidelibus | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02175 | A | Ave martyr inclyta flos virginum Fortunata salve te Carponi Evariste Prisciane jam caelitus magnifici stolis lotis agni dei sanguine | Fortunatae et sociorum | 5 years 4 months ago |
a02174 | A | Ave gemma Augiensium salus navigantium viduarum pupillorum ultimum refugium nos astantes duc ad regna supernorum civium | Marci | 5 years 4 months ago |
a02173 | A | Pater amabilis et venerabilis atque invicte una cum sanctis Mauro et Placido tuis planctis o Benedicte simulque cum virgine Christi Scholastica imbuta vere lege monastica subveni nobis te deprecantibus ut sociemur beatis summis semper regnantibus | 5 years 4 months ago | |
g03108 | Al | Alleluia Sidus caeli fulgidum devotae plebis attende canticum ac promissa gaudia deposce Margarita prece pia | Margaritae | 5 years 5 months ago |
501004.6 | In | Gaudeamus omnes in domino diem festum celebrantes in honore Mariae virginis de cujus conceptione gaudent angeli et collaudant filium dei | Conceptio Mariae | 5 years 5 months ago |
g03107 | Al | Alleluia Confessor pretiose N. precibus tuis pro nobis suffragare et pro tuo grege deum deprecare | Comm. unius Confessoris | 5 years 5 months ago |
g03106 | Al | Alleluia Haec est rosa venustatis quae per florem castitatis mortis destructo carcere jam triumphat in aethere | 5 years 5 months ago | |
g01145b.1 | InV | Ad te domine levavi animam meam deus meus in te confido non erubescam | 5 years 5 months ago | |
g02793.1 | Pr | Vere dignum et justum est aequum et salutare | Nos tibi semper et ubique gratias agere domine sancte pater omnipotens aeterne deus | Qui cum unigenito filio tuo et spiritu sancto unus es deus unus es dominus | Non in unius singularitate personae sed in unius trinitate substantiae | Quod enim de tua gloria revelante te credimus hoc de filio tuo hoc de spiritu sancto sine differentia discretionis sentimus | Ut in confessione verae sempiternaeque deitatis et in personis proprietas et in essentia unitas et in majestate adoretur aequalitas | Quam laudant angeli adorant dominationes tremunt potestates | Caeli caelorumque virtutes ac beata seraphim socia exsultatione concelebrant | Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas deprecamur supplici confessione dicentes | De Trinitate | 5 years 5 months ago |
g03095 | Al | Alleluia Regina misericordiae sancta Maria clarissima maris stella ora pro nobis o clemens o pia o dulcis Maria | De BMV | 5 years 5 months ago |
g03094 | Al | Alleluia Dulce pectus dulcis cruor dulcia Christi vulnera quae sola fuerunt digna reserare regnum caelorum | De quinque vulneribus Christi | 5 years 5 months ago |
g03093a | GrV | Propter quod et deus exaltavit illum et dedit illi nomen quod est super omne nomen | De quinque vulneribus Christi | 5 years 5 months ago |
g03093 | Gr | Christus vulneratus est propter iniquitates nostras attritus est propter scelera nostra cujus livore sanati sumus | De quinque vulneribus Christi | 5 years 5 months ago |
g00376.2 | Of | Protege domine plebem tuam per sacratissima vulnera domini nostri Jesu Christi filii tui ab omnibus insidiis inimicorum omnium ut tibi gratam exhibeamus servitutem et acceptabile tibi fiat sacrificium nostrum | De quinque vulneribus Christi | 5 years 5 months ago |
g03092 | Al | Alleluia Ego sum panis vivus qui de caelo descendi si quis manducaverat ex hoc pane vivet in aeternum | Corporis Christi | 5 years 5 months ago |
g01058a.1 | InV | Dicite deo quam terribilia sunt opera tua domine multitudine virtutis tuae | Dom. 3 p. Pascha | 5 years 6 months ago |
g02373a.1 | TcV | Exspectetur sicut pluvia eloquium meum et descendant sicut ros verba mea sicut imber super gramina et sicut nix super foenum quia nomen domini invocabo | Sabbato Sancto | 5 years 6 months ago |
ah50031 | H | Inventor rutili dux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis merso sole chaos ingruit horridum lumem redde tuis Christe fidelibus | Quamvis innumero sidere regiam lunarique polum lampade pinxeris incussu silicis lumina nos tamen monstras saxigeno semine quaerere | Ne nesciret homo spem sibi luminis in Christi solido corpore conditam qui dici stabilem se voluit petram nostris igniculis unde genus venit | Pinguis quos olei rore madentibus lychnis aut faucibus pascimus aridis quin et fila favis scirpea floreis presso melle prius conlita tingimus | Vivax flamma viget seu cava testula succum linteolo suggerit ebrio seu pinus piceam feret alimoniam seu ceram teretem stuppa calens bibit | Nectar de liquido vertice fervidum guttatim lacrimis stillat olentibus ambustum quoniam vis facit ignea imbrem de madido flere cacumine | Splendent ergo tuis muneribus pater flammis mobilibus scilicet atria absentemque diem lux agit aemula quam nox cum lacero victa fugit peplo | Sed quis non rapidi luminis arduam manantemque deo cernat originem Moyses nempe deum spinifera in rubo vidit conspicuo lumine flammeum | O res digna deus quam tibi roscidae noctis principio grex tuus offerat lucem quam tribuis nil pretiosus lucem qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod famulans offero suscipe tinctum paciferi chrismatis unguine | Per Christum genitum summe pater tuum in quo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat de patrio corde paraclitum | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat numine triplici texens perpetuis saecula saeculis | Sabbato Sancto | 5 years 6 months ago |
g00864d.1 | InV | Effunde frameam et conclude adversus eos qui me persequuntur | 5 years 6 months ago | |
g00813a | InV | Dominus illuminatio mea et salus mea quem timebo | 5 years 6 months ago | |
g01178d | InV | Exaudi deus orationem meam intende orationi meae | Fer. 5 post Cineres | 5 years 7 months ago |
g00553.Tp1 | Tp | Hodie cantandus est nobis puer quem gignebat ineffabiliter ante tempora pater et eundem sub tempore generavit inclyta virgo | Quis est iste puer quem tam magnis praeconiis dignum vociferatis dicite nobis ut collaudatores esse possimus | Hic enim est quem praesagus et electus symnista dei ad terras venturum praevidens longe ante praenotavit sicque praedixit | Nativitas Domini | 5 years 7 months ago |
a02102 | A | O decus virgineum o jubar vitae flammeum tu sacrae munditiae doctrix et doctrina ignea fervoribus quos candidatis mentibus de fornace gratiae virtus dat divina in te signis radiat per quae salvator nuntiat quanta sis in gloria secum constituta Clara sponso supplices tuos ut salvet supplices nam incumbunt agmina hostium tuarum | Clarae | 5 years 8 months ago |
603041za | V | Salve regina misericordiae spes et salus veniae | 5 years 8 months ago | |
g03057 | Al | Alleluia Pastor bonus animam suam dat pro ovibus suis dixit dominus | Comm. unius Confessoris Pontificis | 5 years 8 months ago |
g03056 | Al | Alleluia Iste est qui contempsit vitam mundi et pervenit ad caelestia regna | 5 years 8 months ago | |
ah52357 | H | Aurora pulchra rutilans splendorem defert roseum nosterque chorus jubilans doctorem canit laureum | Dum claram lucem aperit caeleste sidus oculis Thomae figuram ingerit dati pro luce saeculis | Jam occidentem radiis implere caelum incipit dum multis vectum stadiis Thomam Tolosa recipit | Ad hujus lucis radium lustranda mittit dubia ad sancti Thomae studium hortans mater ecclesia | Veram protestans solidam doctrinam ejus inclytam securam firmam lucidam divinis verbis insitam | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus | 5 years 8 months ago | |
ah52356 | H | Jubar caelorum prodiens perlustrat hemisphaerium per solis iter gradiens sidus petit Hesperium | Cum oriente oritur decus et lux Campaniae et in Tolosa conditur lustrans oram Hispaniae | Unde pater Dominicus sumpsit vitae praeconium illuc doctor Italicus suum legit hospitium | Altam profundens gratiam divina virtus corpori salutis efficaciam dat omni morbi generi | Nam claudos reddit gressui leprososque munditiae vitae redduntur mortui maesti quoque laetitiae | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus | 5 years 8 months ago | |
ah52355 | H | Superna mater inclyta novis exsulta gaudiis quae tibi plebs haec subdita laetis offert praecordiis | Clausum thesaurum gratiae Urbanus praesul reperit quem jam in orbis facie cunctis patentem efficit | Thesaurum hunc quem edidit ordo clarus Dominici idem Urbanus reddidit Eliae voto supplici | Colendum in occiduis transmittens mundi partibus ubi signis assiduis succurrit invocantibus | Sol solem caeli sequitur dum Thomas ab Italia tibi Tolosa vehitur quo decoratur Gallia | Aeterno regi gloriam laetis canamus vocibus qui nobis praestet veniam beati Thomae precibus | 5 years 8 months ago | |
a02096 | I | Christum panem angelorum et hominum venite adoremus | Oct. Corporis Christi | 5 years 9 months ago |
g03055 | Al | Alleluia Viri Galilaei quid admiramini aspicientes in caelum sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in caelum | Ascensio Domini | 5 years 9 months ago |
g03054 | Al | Alleluia Ad laudem filii tonitrui concurrant omnes fideles Christi | 5 years 9 months ago | |
g03053e | TcV | Quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso | 5 years 9 months ago | |
g03053d | TcV | Quasi ignis effulgens et thus ardens in igne | 5 years 9 months ago | |
g03053c | TcV | Quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi thus redolens in diebus aestatis | 5 years 9 months ago | |
g03053b | TcV | Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriae et quasi flos rosarum in diebus vernis | 5 years 9 months ago | |
g03053a | TcV | Et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo dei | 5 years 9 months ago | |
g03053 | Tc | Quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis | 5 years 9 months ago | |
ah52354 | H | Lauda mater ecclesia Thomae felicem exitum qui pervenit ad gaudia per verbi vitae meritum | Fossa nova tunc suscipit thecam thesauri gratiae cum Christus Thomam efficit heredem regni gloriae | Manens doctrinae veritas et funeris integritas mira fragrans suavitas aegris collata sanitas | Monstrant haec dignum laudibus terrae ponto et superis nos juvet suis precibus deo commendet meritis | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
ah52353 | H | Thomas insignis genere claram ducens originem subit aetatis tenerae praedicatorum ordinem | Typum gessit Luciferi splendens in coetu nubium plus quam doctores caeteri purgans dogma gentilium | Profunda scrutans fluminum in lucem pandit abdita dum supra sensus hominum obscura facit cognita | Fit paradisi fluvius quadripartite pervius fit Gedeonis gladius tuba lagenae radius | Sit laus patri ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
ah52352 | H | Exsultet mentis jubilo laudans turba fidelium errorum pulso nubilo per novi solis radium | Thomas in mundi vespere fudit thesauros gratiae donis plenus ex aethere morum et sapientiae | De cujus fonte luminis verbi coruscant faculae scripturae sacrae numinis et veritatis regulae | Fulgens doctrinae radiis clarus vitae munditia splendens miris prodigiis dat toti mundo gaudia | Sit patri laus ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
g03052 | Al | Alleluia Salve virga florens Aaron salve tu firmata in Sion salve decora tu pro nobis semper ora | De BMV | 5 years 9 months ago |
g03051 | Al | Alleluia O Baptista Christi testis par angelis summa legis medius trinitatis fidei disciplina peccatorum venia paenitentiae via exemplum castitatis tu forma sanctitatis nos junge beatis | Joannis Baptistae | 5 years 9 months ago |
ah22473 | H | O dies dies virginum dies dierum gloria qua nova laus initium finem capit miseria | Quis digne fari poterit tot virginum praeconia solius cum supererit laudis referre debita | Hujus cohortis Ursula devota primiceria percepta mente sedula diva tractat mysteria | Instructis hinc sodalibus decursus sui termino velle fit unum omnibus virtutum jungi domino | Sit patri sponsi virginum ipsique sponso gloria cum spiritu qui gaudium hic donet et in patria | Ursulae | 5 years 9 months ago |
a02095 | A | O Thoma laus et gloria praedicatorum ordinis nos transfer ad caelestia professor sacri numinis | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02094 | A | Collaudetur Christus rex gloriae qui per Thomam lumen ecclesiae mundum replet doctrina gratiae | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02093 | A | Militantis doctor ecclesiae virginali florens munditia triumphantis optata curiae sancte Thoma largire gaudia | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02092 | W | Rigans montes de superioribus tuis R. De fructu operum tuorum satiabitur terra | 5 years 9 months ago | |
a02091 | A | Viror carnis flore munditiae vigor vitae fructu justitiae splendor verbi dono scientiae te decorant stantem in acie te coronant in statu gloriae | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02087 | A | Tumor gulae pellitur leprosus sanatur caeco lumen redditur claudo gressus datur | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02086 | A | Pressus vi daemonii cito liberatur raptu mersus fluvii vitae restauratur | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02085 | A | Alma mater ecclesia Christi fundata sanguine sceptra conscendit grandia novi doctoris lumine | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02084 | A | Aurum sub terra tegitur et lucerna sub modio sed virtus dei cernitur miraculorum radio | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02083 | A | Adest dies laetitiae quo Thomas doctor inclytus fit civis caeli curiae bina corona praeditus | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02082a | V | Thomas mihi par est in gloria virginali praestans munditia | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02082 | R | Sertum gestans cum torque duplici cappa gemmis ornata cernitur ex monili fulgoris caelici lux emissa mundo diffunditur Augustinus fratri sic loquitur | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02081a | V | Hic speciali gratia lustrato mentis oculo celsa novit mysteria caeli doctus oraculo | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02081 | R | Beati Thomae gloria divo fulsit miraculo odoris fragrantia mira fluxit ex tumulo qui nitens pudicitia vixit absque piaculo | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02080a | V | Clamor fratris trinus emittitur doctor noster a nobis tollitur | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02080 | R | Scholas Thomae Paulus ingreditur sacra simul fantur mysteria digne tandem per raptum trahitur vir caelestis ad vitae praemia | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02079.1 | A | Sidus de nube trahitur de foeno flos eligitur adeps de carne tollitur dum Thomas caelo redditur | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02078 | A | Seminavit hic largiter doctor virtuosus metit illic feliciter victor gloriosus | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02077 | A | Instante vitae termino vidit regna caelestia et revelante domino novit optata praemia | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02076a | V | Quam excelsus quem caeli praedicant quam praeclarus quem stellae indicant | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02076 | R | Sidus missum Thomae de superis novo signo divini muneris hunc caelestem demonstrat caeteris verbo vita doctrina litteris | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02075a | V | Elevatus a terra cernitur crucifixus ei colloquitur | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02075 | R | Felix doctor cujus solatio angelorum servit attentio Petrus Paulus favent obsequio dei mater mulcet alloquio | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02074a | V | Stilus brevis grata facundia celsa clara firma sententia | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02074 | R | De excelsis fons sapientiae sancto Thomae infudit copiam tamquam flumen clarae scientiae qui susceptam refudit gratiam dum fluentis summae peritiae rigat totam sanctam ecclesiam | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |
a02073 | A | Stella cadens emicat stuporem dans insolitum quae instantem indicat beati Thomae transitum | Thomae de Aquino | 5 years 9 months ago |