Jan Kolacek

Jan Koláček
Charles University in Prague
9 years 3 months

Chants added by the contributor

Displaying 301 - 400 of 1678
Cantus ID Genre Incipit Usual Feast Post date
ah54025 Sq Sicut passer solitarius (...) 9 years 1 month ago
ah54026 Sq Ad auram post meridiem (...) 9 years 1 month ago
ah54027 Sq Gloriam deo patri canamus et filio (...) 9 years 1 month ago
ah54030 Sq Sacrosancta hodiernae festivitatis praeconia | Digna laude universa cathegorizet ecclesia | Mittissimi sanctorum sanctissima extollendo merita | Apostoli Andreae admiranda praefulgentis gratia | Hic accepto a Johanne Baptista quod venisset qui tolleret peccata mox ejus intrans habitacula audiebat eloquia | Inventoque fratre suo Bariona invenimus ait ovans Messiam et duxit eum ad dulcifluam salvatoris praesentiam | Hunc perscrutantem maria Christi vocavit clementia | Artem piscandi commutans dignitate apostolica | Hujus animam post sacra festi paschalis tempora | Sancti spiritus praeclara perlustravit potentia | Ad praedicandum populis poenitentiam | Et Dei patris per filium clementiam | Gratulare ergo tanto patre Achaia illustrata ejus salutari doctrina honorata multimoda signorum frequentia | Et tu gemens plora trux carnifex Aegea tu lues inferna et mors tenet aeterna sed Andream felicia per crucem manent gaudia | Jam regem tuum spectas jam adoras jam in ejus conspectu Andrea stas | Odorem suavitatis jam aspiras quem divini amoris aroma dat | Sis ergo nobis inclita | Dulcedo spirans intima | Caelestis vitae balsama 9 years 1 month ago
ah54031 Sq Alme confessor et professor fidei (...) 9 years 1 month ago
ah54032 Sq Illuminare Jerusalem illuminare Sion elevare (...) 9 years 1 month ago
ah54033 Sq Sancte confessor Augustine Doctor egregie (...) 9 years 1 month ago
ah54034 Sq Laudet te deus justus et reus orbis (...) 9 years 1 month ago
ah54035 Sq Sancti merita Benedicti inclyta (...) 9 years 1 month ago
ah54036 Sq Sanctorum vita virtus gloria (...) 9 years 1 month ago
ah54037 Sq Caelestis te laudat chorea Christe piorum exsultatio vera | Huic consonans ecclesia adplaudit jubilatione festiva | Offert nam dies annua votiva piis gaudia per beati Cholomanni sollemnia | Laudanda cujus merita aegris praestant remedia cunctis pie petentibus fidelia | O qualis viri sancti innocentia quae mundi sprevit laeta vel nocentia | Mitis et humilis Jesu sequipeda clarus heros fit Jerosolymipeta | Actu sequitur Domini vestigia patibulo petit poli fastigia | Non fecit suo proximo opprobria perpessus multa supplicii genera | Nunc victrici in caelo gloriatur laurea | Ut servulis dona obtineat aetherea | Summo regi fundat oramina cui sit laus decus et gloria 9 years 1 month ago
ah54038 Sq Laetare mater ecclesia cum sancta filia (...) 9 years 1 month ago
ah54039 Sq Carmen suo dilecto (...) 9 years 1 month ago
ah54047 Sq Gaude Christi sponsa virgo mater ecclesia (...) 9 years 1 month ago
ah54048 Sq Misit herodes innocentum perdere (...) 9 years 1 month ago
ah54049 Sq Sancti Iohannis hunc festum (...) 9 years 1 month ago
ah54051 Sq Laus sit regi gloriae cujus formam (...) 9 years 1 month ago
ah54052 Sq Ad honorem superni (...) 9 years 1 month ago
ah54053 Sq Regi regum decantet fidelis chorus a e u ia (...) 9 years 1 month ago
ah54056 Sq Ave presignis martyre dignis colenda laudibus (...) 9 years 1 month ago
ah54057 Sq Ave preclara Katherina nam tua tenera est vita (...) 9 years 1 month ago
ah54061 Sq Stola jucunditatis alleluia | Induit hodie dominus militem suum Laurentium | Solito plaudat alacrius contio laeta fidelium | Hodie martyr insignis hostiam deo placentem obtulit | Hodie tormentum ignis graviter examinatus pertulit | Animatus ad certamen monitu beati senis | Gravissimus non refugit exhibere membra poenis | Ante regem accersitur et de rebus convenitur occultis ecclesiae | Sed non cedit blandimentis emollitur aut tormentis ejus avaritiae | Luditur Valerianus et levitae larga manus dum petit indutias | Dat ministra caritatis pauperibus congregatis facultatum copias | Furit igitur praefectus et paratur ardens lectus insultantis viscera crates urit aspera | Sudat martyr in agone spe mercedis et coronae quae datur fidelibus pro Christo certantibus | De cujus militia caeli gaudet curia | Quia vicit hodie ministros nequitiae | Ut hunc ergo per patronum consequamur vitae donum | In illius die festo chorus noster laetus esto | Jucundum in ecclesia decantans alleluia Laurentii 9 years 1 month ago
ah54062 Sq Laudes debitas deo nostro (...) 9 years 1 month ago
ah54064 Sq Regi psalmiste cithariste tibi Christe (...) 9 years 1 month ago
ah54065 Sq Eia jubilemus carmina deo digna chordas cordis temperemos (...) 9 years 1 month ago
ah54066 Sq Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur litterarum studia | Alienus et immunis ab omni lascivia | Felix confessor cujus fuit dignitatis vox de caelo nuntia | Per quam provectus praesulatus sublimatur ad summa fastigia | Erat in ejus animo pietas eximia et oppressis impendebat multa beneficia | Auro per eum virginum tollitur infamia atque patris earumdem levatur inopia | Quidam nautae navigantes et contra fluctuum saevitiam luctantes navi paene dissoluta | Jam de vita desperantes in tanto positi periculo clamantes voce dicunt omnis una | O beate Nicolae nos ad portum maris trahe de mortis angustia | Trahe nos ad portum maris tu qui tot auxiliaris pietatis gratia | Dum clamarent nec incassum ecce quidam dicens assum ad nostra praesidia | Statim aura datur grata et tempestas fit sedata quieverunt maria | Ex ipsius tumba manat unctionis copia | Quae infirmos omnes sanat per ejus suffragia | Nos qui sumus in hoc mundo vitiorum in profundo jam passi naufragia | Gloriose Nicolae ad salutis portum trahe ubi pax et gloria | Illam nobis unctionem impetres ad dominum prece pia | Qui sanavit laesionem multorum peccaminum in Maria | Hujus festum celebrantes gaudeant per saecula | Et coronet eos Christus post vitae curricula Nicolai 9 years 1 month ago
ah54067 Sq Laude condignissima dies annua (...) 9 years 1 month ago
ah54068 Sq Superni regis laude sacra (...) 9 years 1 month ago
ah54069 Sq Celsa lux Sion ave martyr Pantaleon | Clare lucifer qui puer senatorem patem spernis idolatram | Summi filius ut patris esses praedulcis adoptivus in coelis | Athleta quam fortis jussa regis tu contemnis Maximiani principis | Vexilla domini crucis alma nunc secutus pulchra sanctorum curia | Jussus artem tu medicinae corporalis edoceri docillis | Morbos curas mentes informas praepotens divino medicamine | Puer purus ac benevolus mitis clemens misericors | Vinculatum solvis puerum serpentino ligamine | Vas electionis futurus omni sorde purgatus | Sumpsisti pneumatis munera dignus ante baptisma | Erroribus gentilem emancipans parentem sana fide perenni reddis parenti | Et medicos de terris tu aemulos prosternis paralytici gressu caecique visu | Ignis incendium superans fide flammivomum | Despicis ferarum morsus victor ferocium | O gemma martyrum splendida cunctis portus salutis candelabrum lucis | Qui mari deditus ac rotae colligatus es tandem ense decollatus | Nos commenda nos propios regi regum servulos | Quo nos tecum in coelorum ducat clemens regiam | In qua sibi laus est aeterna 9 years 1 month ago
ah54070 Sq Poli gyrator terrae sator (...) 9 years 1 month ago
ah54072 Sq Omnes devota mente veneremur digne (...) 9 years 1 month ago
ah54073 Sq Laetabundis hac die praeconis (...) 9 years 1 month ago
ah54074 Sq Summis hunc diem (...) 9 years 1 month ago
ah54076 Sq Laude celebri dignum mater ecclesia sanctorum (...) 9 years 1 month ago
ah54077 Sq Dignis extollamus laudibus carissimi (...) 9 years 1 month ago
ah54079 Sq Unus amor et una concordia (...) 9 years 1 month ago
ah54081 Sq Sollemne canticum hodie sonuit in terra (...) 9 years 1 month ago
ah54082 Sq Magne deus miribilis in sanctis ejus (...) 9 years 1 month ago
ah54083 Sq Christe tui preclari militem wenheslaij (...) 9 years 1 month ago
ah54084 Sq Laudes Christo die nunc isto (...) 9 years 1 month ago
ah54086 Sq Alleluia Nunc decantet universalis ecclesia | Extollendo laude celsa apostolorum insignia | Quorum princeps per crucem scandit Petrus alta poli sidera | Doctor orbis triumphat sub Nerone urbe in Romulea | Crux Andreae digna confert praemia Jacobus uterque nitet laurea Aegeas illum hos Judaica gens transmittit ad aethera | Sunt Matthaeo sunt Joanni collata duo clara gratiarum munera Hirtacus illum necat hunc suas Jesus vocat ad epulas | Philippus Christi gratia docens praedicat in Scythia | Thomas confossus lancea cursum consummat in India | Simon en Judas dum sacra Persis ostendunt monita | Fusus sanguis ambos stola perornavit purpurea | Bartholomeus dat Indis vitae dogmata | Matthiae culmen dedit sors apostolica | Plaudat ergo tellus plaudat caelorum curia et hac die sacra plaudat praesens familia honorando sacrosancta apostolorum merita | Hi sunt candelabra ante Deum lucentia hi praelati celsa summi regis in curia hi sal terrae hi lux mundi hi clara caeli lumina | Jam palma jam corona jam promissa olim mensa illis est adposita | O quanta quam praeclara quam jucunda celebrantur hac mensa convivia | His nostra sunt sollemnia | Sint vota sint praeconia | Sint grata laudum carmina 9 years 1 month ago
ah54087 Sq Qui sunt isti qui volant ut nubes per aera | Portantes Christi per sanctum spiritum mysteria | Hi sunt terrae principes et electi lapides quorum sonus exauditus est per terrae climata | Petrus Antiochiam Paulus Alexandrianam et Andreas convertit ad Dominum Achaiam | Johannes in dolio et ferventi oleo senatum devicerat | Phillipus Azoticum destinavit populum ad matrem ecclesiam | Adhuc sunt in numero Jacobus cum Jacobo Simon Chananaeus ete Judas Thaddaeus | Vocatus a Domino sedens in teloneo sequitur Matthaeus et Bartholomaeus | Thomas non postponitur Matthiasque colitur electus a Domino sorte apostolica | Ergo vos apostoli et amici Domini nostrorum absolvite peccatorum vincula | Juvando per saecula 9 years 1 month ago
ah54088 Sq Ad laudes salvatoris ut mens (...) 9 years 1 month ago
ah54089 Sq Gloriosa fulget dies exsultet ecclesia angelis hominibus pax et laetitia | Immortali translatus emicat memoria Valentinus pontifex spes nostra salus et gloria | Gaudet caelum inclita praesulis ex anima terra meritis corpore triumphat felix Patavia | Suavitatis odor fons vivus caelestis gratia inde profluit aegris salus maestis consolatio lapsis venia | Sanctitatis vitae doctrinae signorum trophaea quibus claruit pastorali sede canit Raetiarum provincia | O Valentine praeclara pietatis oliva hoc palmite plurimum afferente fructum floruit apostolica latius vinea | O sancta innocens viva summi patris hostia quae spiritus gladio immolata Deo meruit triumphalia martyrum praemia | Ad angelorum consortia vita provectus angelica | Cum sanctis pascitur intima lucis aeterne theoria | Unde nunc pater optime nos respice vita suscipe et nostra praconia Deo fac jucunda | Peccantes reconcilia salvifica vasa gratiae ex vasis nequitiae transfer et emunda | Ut nos tuae translationis munere de sinistris excepti gregibus ad dexteram collocati transferamur in pascua superna | Ubi stola jucunditatis aurea infulatus cum tuis paribus quem celebrem audis vocem euge intra in gaudia aeterna | Valentine Christi sacerdotum gloria 9 years 1 month ago
ah54090 Sq Dilectus deo et hominibus (...) 9 years 1 month ago
ah54091 Sq Virgines caste virginis summe decus precinentes (...) 9 years 1 month ago
ah54092 Sq Gaude caelestis sponsa summi regis iam templum ingressa | Ad regale quoque convivium ducta | Et mox intratura cubilis secreta semper virgo mansura | Filius regis amator castitatis servat locum pudoris | Huic sponso venienti virgines omnes obviate | Ferte lampades iam ardentes in vasis oleum simul deferentes | Et regium festinanter adornate thalamum | Et regi regum decantate canticum solis virginibus cantandum | Ianua patet quae parate sunt intrent | Cum sponsus venit quis cum sequi possit omnes virgo memor sit | Ad talia tu nos gaudia perduc Christe redemptos per te memor sponsae jungens illi sperantes in te 9 years 1 month ago
ah53215 Sq Hanc concordi famulatu colamus sollemnitatem | Auctoris illius exemplo docti benigno | Pro persecutorum precantis fraude suorum | O Stephane signifer regis summe boni nos exaudi | Proficue qui es pro tuis exauditus inimicis | Paulus tuis precibus Stephane te quondam persecutus Christo credit | Et tecum tripudiat in regno cui nullus persecutor appropinquat | Nos proinde nos supplices ad te clamantes et precibus te pulsantes | Oratio sanctissima nos tua semper conciliet deo nostro | Te Petrus Christi ministrum statuit tu Petro normam credendi adstruis ad dextram summi patris ostendendo quem plebs furens crucifixit | Te sibi Christus delegit Stephane per quem fideles suos corroboret se tibi inter rotatus saxorum solatio manifestans | Nunc inter inclytas martyrum purpuras coruscas coronatus Stephani 9 years 1 month ago
ah53216 Sq Christi domini militis martyrisque fortissimi proelia voce pari canamus extollentes ad sidera | Qui signifer bellicosus exstiterat valida manu tota prosternens diabolica commenta | Quando daemon domini famulum se putaverat lapidando vincere devictus tunc recessit in tartara | Et qui Saulum fecerat necis illius auctorem Pauli nunc ecclesiae doctoris ejusdem tremit praecepta | Nam cum martyris undique corpus immensus imber lapidum premeret lacerans membra rosea | Ipse corporis allisi poenas amore Christi libenter sustinens fuderat verba talia | O Christe potens et omniparens precor ne statuas illis ista ad peccatum crimina | Haec ait atque commendat suum spiritum in manus summi patris linquentem terrestria | Nos igitur poscimus miseri alacer domini athleta | Nobis veniam jugiter postulans ut nostra deleas cuncta delicta | Et mundes omnia facinora ut per tuas preces possimus liberari de poena | Et caeli praemia perpetua cuncti tecum laeti tenere vita semper beata | Stephane signifer et protomartyr invicte Stephani 9 years 1 month ago
ah53217 Sq Protomartyr Domini Stephane nos pius audi colimus festa tua sincero qui pectore et fideli | Qui linea extiteras martyrii sustinens lapidantum immanes et persequentum furores | Persequentes diligis veniam rogas impiis ignorantiae illud delictum non facinora asscribis | O insignis pietas quae precum offert hostias reminiscens exempli quod fixus exhibuit Deus cruci | Pater inquiens dimitte illis nefandum scelus criminis hoc quia nesciunt esse haeresis | Ita Stephanus miserans rogat ne hostes imber lapidum cruentos merita poena puniat | Domine Jesu absolve horum dicens carnificum hujus noxae me poscente debitum | Hae preces Saulum persecutorem nobis effecerunt piu atque omni terrae celebrem | Sic precibus nos tuis Stephane adjuves prosperis cum rege | Cujus vexilli gerulus poteras hostium jacturam audax suffere | Nos persecutores forte sumus cum nil dignum Deo gerimus sed tu fave poscimus | Qui lapidantibus te populis misereri malens genua inclinasti condolens | Milites Domini martyrizatos praecellens 9 years 1 month ago
ah53218 Sq Festa Stephani protomartyris Christi | Sancta per orbem ecclesiae veneratur | Ejusque sacris in laudibus hodie gratulatur | Ordo quem sacer apostolicus | Christi levitam censuit fore | Imponitque manus aptat et altaribus | Ut agni sanguinis propinator fieret | Hic signis coepit pollescere crebris | Nam virtute et gratia plenus divina | Hic in synagogis disputat sancto pneumate fretus | Literas legales docuit cunctas Christum sonare | Caeli per januas vidit ad dexteram patris Jesum stantem se corroborantem | Quem plebis lapidibus prosternit impia pro se flexis Christum genibus orantem | Exemplo Domini morientis in cruce | Pro lapidantibus intercedis Stephane | Iam nostri potius miserere precibus | Qui tuis laudibus interesse cupimus | Levita Christi praecelse 9 years 1 month ago
ah53219 Sq Gloriosa dies adest qua processit praepotens ex virginis aula | Idem Deus conditor hominum factus est homo die ista | Jam in excelsis cantant sancta agmina | Regi nato hoc quoque personat simili vox nostra | Ipse namque ut curaret nostra facinora et peccata non linquens caelestia | Praesepio poni non distulit ut qui panis vivus erat nobis daret pabula | Jam nunc igitur alacres laudum feramus praeconia | Nostra certantes ut sit pura mens et conscentia | O beate protomartyr Stephane cuius instat solempnitas gloriosa | Tu petimus ut poscimus obtentu tuo fulti vitae sumere pascua | Quibus satiati adeamus digni angelorum atque consortia | Atque leti videamus Christum regem natum et virgine Maria | Regnantem cum Patre pariter in sede aethera | Cui et honor et potestas est in aeterna saecula Amen dicant omnia 9 years 1 month ago
ah53220 Sq Magnus deus in universa terra | Magna sunt ejus ubique omnia in caelo atque in terra opera | Qui est rex regum dominus omnium a patre genitus ante saecula | Cujus caritas vera caelo sublevat Stephanum de terra | Atque perenni vita ornat candida dignanter corona | Plenus etenim Stephanus deitate atque gratia | Magna dabat prodigia docens verissima dogmata | Cum autem praedicaret jam praesentia | Nostrae redemptionis nova gaudia | Intento in superna caeli patet janua | Dixitque circumstanti plebi voce publica | Sacra plenus gratia ecce dei video admirabilem gloriam | Claritate fulgidam atque Jesum stantem in virtutis dei dextera | Cum hoc audisset impia gens Judaica dans fremitum concita quassat lapidibus Stephani membra | Sed stat fortiter patiens martyr et orans ne his Christe noxam statuas sed jam accipe animan meam | Et cum hoc dixisset in domino obdormivit pace aeterna | Tu et nobis martyr o Stephane sempiterna impetra gaudia Stephani 9 years 1 month ago
ah53221 Sq Juramenti penitens numquam regum rex summus sibi sacerdotem statuit perpetim | Qui suae lucis clarae bajulus lucescat in domo Domini | Londonia de tanto nobilis nato jubila | Hinc Anglia quae tantum vegetas plaude invenem | Cathedrato praefulgens praesule Cantuaria gaude ejus referta virtutibus | Monastica degens sub regula hujus excipe pocula hausta dulcora merissimo | Huic praesertim applaudit praesulum orde sanctissimus | Quibus vivendi formam se praebuit hostia factus | Hic ovibus donans pastum caulae Christi vigilans lupis ipsum se opposuit | Furentibus ut mactarent colla simplicium jure nullato ecclesiae | Haeresyarchin exstirpant invisam viti floridae matri filiae | Victus succumbit carnifex athleta Thoma recipit vitae bravium | Hic palmam victoriae roseo perspicuam sanguine martyr gestans floridae | Testantur miracula plurima quam sit Christo proximus quam vivat nunc verius | Nam mortui reviviscunt caecati lumen recipiunt leprosi mundantur claudus resilit | Venti silent mare quiet telluris non premit sarcina oppressum ob tanti patris meritum | Pontifex te vivum offerens tu libamen Christo nato nuper atque renato | Nos tuam mirantes lauream paradiso facias florenti collaureari 9 years 1 month ago
ah53222 Sq Jucunda deo laudatio sit in hac die sanctis consecrata (...) 9 years 1 month ago
ah53223 Sq Precelsa seclis colitur (...) 9 years 1 month ago
ah53224 Sq Sancti martiris Viti dies celebris (...) 9 years 1 month ago
ah53225 Sq Cristum supplici omnes (...) 9 years 1 month ago
ah53226 Sq Pange nunc lingua (...) 9 years 1 month ago
ah53227 Sq Fulget dies praeclarus cunctis memorandus saeculis | Mansura quo sanctus sui laboris praemia | Willibaldus intret aula caelestis municeps | Nam regum rex Christus taetra luce hodierna corporis | Eductum de claustris supernis associavit civibus | Laboribus plurimis quamvis esset affectus nimium | Pro nihilo hos habuit bonorum futurorum conscius | Hunc Anglia natum angelis attullat hic spiritu sancto afflatus dum vagiret in incunabulis hostiam | Renuntians pompis omnibus diaboli et caelibem vitam ducturus se Domino velut agniculum immolat | Transcursa infantia cum tribulibus mox se eripuit patria | Tunc Romam et HIERO- circum plurima loca inviseret SOLIMAM | Hic rura postquam peragrat transmarina quae factus homo Jesus Christus carnalibus ipse obambulat pedibus | Prospexit tandem Dominus peregrinum talem pluribus profuturum nos proprias illi commisit oviculas | Has vigil et bonus pastor uberrimis pavit et saciat pascuis | Et florida poli regna securus scandit virtutum insignia suis distribuens | Oratu illius o Christe a peccaminum monstris nos tuere velis 9 years 1 month ago
ah53228 Sq Clare sanctorum senatus apostolorum princeps orbis terrarum rectorque regnorum | Ecclesiarum mores et vitam moderare | Quae per doctrinam tuam fideles sunt ubique | Antiochus et Remus concedunt tibi Petre regni soliam | Tyrannidem tu Paule Alexandrinam invasisti Graeciam | Aethiopes horridos Matthaee agnelli vellere | Qui maculas nesciat aliquas vestisti candido | Thoma Bartholomaee | Joannes Philippe Simon Jacobique pariles | Andrea Thaddaee dei bellatores inclyti | Et vos oriens et occidens | Immo teres mundi circulus | Se patres habere gaudet et exspectat judices | Et idcirco mundus omnis laudes vobis | Et honorem sanctis debitum supplex impendit Comm. Apostolorum 9 years 1 month ago
ah53229 Sq Agone triumphali militum regis summi dies iste celebris est populis ipsi regi credulis | Hi delectamentum respuerant mundanorum | Et crucem tunc turpem cottidie bajularunt | Hos nullius feritas a Christo separat | Quin ad eum mortibus millenis properent | Non carcer ullus aut cathena molliunt fortia in Christo pectora | Sed nec ferarum morsus diri martyrum solidum excavant animum | Non imminens capiti gladius territat | Fortissimos milites optimi domini | Nunc manu dei complexi persequentum insultant furoribus quondam crudelibus | Et plebi Christi solamen suppeditant in cunctis laboribus lubrici saeculi | Vos Christi martyres | Nos valde fragiles | Precibus nos justo judici sinceris jugiter commendare curate Comm. plurimorum Martyrum 9 years 1 month ago
ah53230 Sq Tubam bellicosam quam dei non verentes servi | Procedunt ad bella geminis | Horrendum instructa hostibus | Tuba mutemus consonae vocis socii | Et quos virtutum meritis | Socordes nequimus imitari pangamus melo | Hos athletas summi dei | Est aggressus inimicus multiformis nequitiae | Blandimentis fallacibus a veritate avertere | Ast illi cor sursum ad dominum librando sollerter dirumpunt tendiculas trucis aucupis | Tunc iratus hostis latens | Vim furoris in apertum saeviendo evomuit | Armavitque membra sua adversus dei milites | Sed ipsi vincentes omnimoda poenarum | Genera sua capita dicarunt Christo regi laureanda Comm. plurimorum Martyrum 9 years 1 month ago
ah53231 Sq Mirabilis deus in sanctis mirabilia dans magnifica | Qui fide praeclara vicerunt mundi gravissima pericula | Judicum minas verbera et blanditias contemnentes mente robusta verissimo fuderunt regi animae | Ergo triumphant laurea compti capita secuti recte vestigia agni singularis jam Christi sacrata | Cui assidue melliflua dant cantica ejus praedulcissima pleni gloria | Quorum celebrantes sollemnia consortio jungi quo mereamur Christus adnuat | Qui nostra est gloria 9 years 1 month ago
ah53236 Sq Miles inclyte fortissimi regis Christi nos adjuva | Servos ejus multum reos atque poena dignissimos | Pro qualitate facinorum heu nostrorum | O tu qui propter Christi leges sanguinem effudisti et vitam posuisti | Legirupis morteque dignis indulgere nobis Christum testis ejus posce Comm. unius Martyris 9 years 1 month ago
ah53237 Sq Martyris Christi militis (...) 9 years 1 month ago
ah53238 Sq Martyr beate tuum colentes (...) 9 years 1 month ago
ah53239 Sq Quid tu virgo | Mater ploras Rachel formosa | Cujus vultus Jacob delectat | Ceu sororis aniculae | Lippitudo eum juvet | Terge mater fluentes oculos | Quam te decent genarum rimulae | Heu heu heu quid me incusatis fletus incassum fudisse | Cum sim orbata nato paupertatem meam qui solus curaret | Qui non hostibus cederet angustos terminos quos mihi Jacob adquisivit | Quique stolidis fratribus quos multos pro dolor extuli esset profuturus | Numquid flendus est iste qui regnum possedit caeleste | Quique prece frequenti miseris fratribus apud deum auxiliatur Comm. unius Martyris 9 years 1 month ago
ah53240 Sq Haec est sancta sollemnitas cunctis veneranda | Beata illius et honoranda | Ipse namque et gaudia | Possideret caelestia | Christi secutus est vestigia | Idcirco adeptus est praemia | Jam nunc ergo ipsius petamus suffragia nostra solvat debita | Atque precatu benigno adjuti aeterna digne captemus munera | Ubi videamus regem aeterna reddentem praemia sequentibus sua monita | Quibus medium credimus te fore beate Stephane et luce fulgentem rutila | Ideoque praecelsa tua imploramus auxilia | Uti clara gaudia percipiamus splendida per saecula Amen 9 years 1 month ago
ah53241 Sq Adest nobis dies alma et magno gaudio plena | In qua sancta deo grata congaudet haec ecclesia | Hodie caelestis laetatur turba quae gloriam cantat in excelsis voce dulcisona cum symphonia | Hodie polorum sancta agmina collaudant regem Deum nostrum natum ex virgine sancta Maria | Ave inclite praesul Christi N. flos pulcherrimae | Tu vestigia Christi secutus es fide devota | Aeterni regis adeptus es regna jam gratularis in domo superna possidens sedes almas | Quem postulamus et poscimus una adjuvent tua sancta suffragia fragilem vitam nostram | O beate o sancte N. salva catervam hanc | O beate o sancte N. pro vobis supplica ut una | Mereamur sancta caelorum templa | Possidere cernentes alma | Gaudia quae sunt plena | Sit deo laus honor et jubilatio casta | Qui regnat per omnia saeculorum saecula | Amen dicant omnia 9 years 1 month ago
ah53242 Sq Organicis canamus modulis in N. sollemnia | Omnigenis domino vocibus reddentes odas debitas | Qui in suis sanctis mirabilis nimis multiplici virtutum flore eosdem decorat ac mirifice adornat | Nam in ipsis quasi quibusdam musicis instrumentis digito proprio fides agitat fides virtutum sonoras | Has numerose percurrens singulas permiscet singulis diatessaron mellifluam melodiam | Quam generat virtutum mater illa quae aliis decenter composita reddit suavem symphoniam | Qua sine cuncta fiunt dissona necnon et frivola | Qua cum omnia fiunt consona necnon utilia | Qua justi bene | Morati rite | Petentes excelsa poli sidera | Alacres decantant nova cantica | In cithara Threicia | Quorum agentes festa consortium mereamur in caelesti patria 9 years 1 month ago
ah53243 Sq Rex regum deus noster colende | Tu moderaris militiam christianam | Bellandi gnaros horribili proelio destinando | Consules scios rei publicae | Dando magistros tuis populis | Nec enim falleris eligendi sapiens | Quem cui subroges ministerio deus | Ex quibus est sacer iste sacerdos | Qui in pace degens ecclesiae sanctae | Consiliatus est qualiter hostis irruptionem | Quae solet incautis saepe evenire praemunivisset | Iste haereticis invisus atque paganis necnon regi omnium malorum | Gaudet se domini participatum tenere hostes ejus perferens cum illo | Tu nobis triticum dispensator optime | Doctrinae domini impertire jugiter | Caelestem quatenus remeare patriam | Possimus abundantibus alimoniis | O miles dei praecelse Comm. unius Confessoris 9 years 1 month ago
ah53244 Sq Alleluia | Candida contio melos concrepa | Tinnula cantibus jungens organa | NN resultet casta liquido sonore symphonia | Artificis plectro perita sillabatim stringere pneumata | Fluxerat quondam sopor immanior praesulis fessa per membra | Cui praebens sacra Christus viatica intulit grata famina | Quare quid haesitas non est quod metuas dulcem mox petiturus patriam | Reposcunt sidera civem ad supera quo manent sine fine gaudia | Diva monita come exipit aegrimonia membra carpens languida | Die septima supera sequens caeli convexa felix scandit anima | Plaudens Gallia funus excipit ac inclita servat in aula | Cujus per sacra Christe suffragia nostra guberna tempora | Amen dicant omnia 9 years 1 month ago
ah53245 Sq Scalam ad caelos subrectam tormentis cinctam | Cujus ima draco servare cautus invigilat jugiter | Ne quis ejus vel primum gradum possit insaucius scandere | Cujus ascensus extracto Aethiops gladio vetat exitium minitans | Cujus supremis innixus juvenis splendidus ramum aureolum retinet | Hanc ergo scalam ita Christi amor feminis fecit perviam ut dracone conculcato et Aethiopis gladio transito | Per omne genus tormentorum caeli apicem queant capere et da manu confortantis regis auream lauream sumere | Quid tibi profecit profane serpens quondam unam decepisse mulierem | Cum virgo peperit incarnatum dei patris unicum dominum Jesum | Qui praedam tibi tulit et armilla maxillam forat | Ut egressus Evae natis fiat quos tenere cupis | Nunc ergo temet virgines vincere cernis invide | Et maritatas parere filios deo placitos | Et viduarum maritis fidem nunc ingemis integram | Qui creatori fidem negare persuaseras virgini | Feminas nunc vides in bello contra te facto duces existere | Quae filios suos instigant fortiter tua tormenta vincere | Quin et tua vasa meretrices dominus emundat | Et haec sibi templum dignatur efficere purgatum | Pro his nunc beneficiis in commune dominum nos glorificemus et peccatores et justi | Qui et stantes corroborat et prolapsis dexteram porrigit ut saltim post facinora surgamus Comm. plurimorum Virginum 9 years 1 month ago
ah53246 Sq Virginis venerandae de numero sapientum festa celebremus socii | Filiae matris summi regis sacrosanctae Mariae | Quam sibi in sororem Dei adoptavit filius | Haec corpus suum domuit ferro jejunii | Et luxuriam secuit ense agoniae | Istaec contra cunctos mortis dimicavit impetus | Et hostem cruentum freta Christi dextra straverat | Haec sponsum ab aula caeli sese invisentem alacris | Corde jucundo secuta ejus est ingressa thalamum | Tute jam dulcibus plena deliciis | Christo miserias nostras suggerito | Nobis consolationem precando 9 years 1 month ago
ah53247 Sq Psallat ecclesia mater illibata et virgo sine ruga honorem hujus ecclesiae | Haec domus aulae caelestis probatur particeps | In laude regis caelorum et cerimoniis | Et lumine continuo aemulans civitatem sine tenebris | Et corpora in gremio confovens animarum quae in caelo vivunt | Quam dextra protegat dei | Ad laudem ipsius diu | Hic novam prolem gratia parturit foecunda spiritu sancto | Angeli cives visitant hic suos et corpus sumitur Jesu | Fugiunt universa corpori nocua | Pereunt peccatoris animae crimina | Hic vox laetitiae personat | Hic pax et gaudia redundant | Hac domo trinitati laus et gloria semper resultant In Dedicatione Ecclesiae 9 years 1 month ago
ah53248 Sq Tu civium deus conditor et sanctificator caelestium et mansionum eorundem | Intra templum majestati nominis tui consecratum | Tibi populum congregatum | Tua gratia sanctifica | Ut tuo dono largiente tibi fieri gratum templum mereamur nunc et semper et in aevum deus qui neminem vis perire In Dedicatione Ecclesiae 9 years 1 month ago
ah53249 Sq Ad templi huius ... fundata (...) 9 years 1 month ago
ah53250 Sq Adesto nobis propitius (...) 9 years 1 month ago
ah53252 Sq Martyr milesque Christi (...) 9 years 1 month ago
ah54001 Sq Caeleste organum hodie sonuit in terra (...) 9 years 1 month ago
ah54002 Sq Laetabundus exsultet fidelis chorus alleluia | Regem regum intactae profudit thorus res miranda | Angelus consilii natus est de virgine sol de stella | Sol occasum nesciens stella semper rutilans semper clara | Sicut sidus radium profert virgo filium pari forma | Neque sidus radio neque mater filio fit corrupta | Cedrus alta Libani conformatur hyssopo valle nostra | Verbum mens altissimi corporari passum est carne sumpta | Isaias cecinit synagoga meminit nunquam tamen desinit esse caeca | Si non suis vatibus credat vel gentilibus Sibyllinis versibus haec praedicta | Infelix propera crede vel vetera cur damnaberis gens misera | Quem docet litera natum considera ipsum genuit puerpera 9 years 1 month ago
ah54003 Sq Gaudete vos fideles gentium plebs electa (...) 9 years 1 month ago
ah54004 Sq Quem non praevalent propria magnitudine (...) 9 years 1 month ago
ah54005 Sq Ave Jesu Christe qui pro redemptione (...) 9 years 1 month ago
ah54006 Sq Salve crux sancta salve lignum triumphale (...) 9 years 1 month ago
ah54008 Sq Laudantes triumphantem Christictum pangamus ymnum (...) 9 years 1 month ago
ah54009 Sq Ecce vocibus carmina comparibus (...) 9 years 1 month ago
ah54010 Sq Eia armoniis socii laudum resonis (...) 9 years 1 month ago
ah54011 Sq Laudum quis carmine umquam praevalet regum (...) 9 years 1 month ago
ah54012 Sq O qui perenni residens potestatis solio (...) 9 years 1 month ago
ah54013 Sq Ostio sepulcri Jesu (...) 9 years 1 month ago
ah54014 Sq Laudes deo devotas | Dulci voce ac sonora | Plebs resultet catholica | Spiritus sancti gratia | Apostolis die hodierna | In igneis linguis est infusa | Paracliti praesentia | Emundet nos a peccati macula | Pura sibi aptans habitacula | Charismatum et munera | Pectoribus nostris pius infundat | Vita nostra ei ut complaceat | Per saeculorum saecula | Conclamemus alleluia | Sit deo laus potestas honor virtus et gloria 9 years 1 month ago
ah54015 Sq Laus Deo patri filioque compari in unitate spiritus paracliti | Laus Deo omnipotenti qui in sapientia per spiritum sanctum creavit et gubernat omnia | Laus tibi antique dierum qui cum dilectissimo Jesu filio tuo et sancto regnas paraclito | Cujus imperium sine fine permanet in saecula saeculorum 9 years 1 month ago
ah54018 Sq Virgini marie laudes intonent Christiani (...) 9 years 1 month ago
ah54019 Sq Virgine mariae laude immolent Christiani (...) 9 years 1 month ago
ah53160 Sq Blandis vocibus laeti celebremus solemnia salvatoris honori debita | Quae Herodis saevitia per infanda patravit proelia | Furit hostis impiissimus arte motus impudentissima | Stravit agmen nece fervida quod nunc exultat super sidera | O flebilis omnibus mentibus causa quae dum matrum turbavit ubera | Laetitia sed inde superis choris super astra devenit placida | Quorum creverunt sacra milia | Horum nunc excelsis precatibus nostra salvator dele peccamina | Qui tibi vocis non officia sanguinis fusi dabant sed munia | Quos nunc psallentes dextera protegat nos tua 9 years 1 month ago
ah53161 Sq Salvete agni electa turba | Quae innocentis patimini pro corona | Atque Herodis ob crimina metitis poli regna | Carnifex furit cum saevitia | Quod Christus suffert patientia | Sed malum daemonis suscepit miseria | Cum Christi flosculos accepisset gloria | Quorum tu Christe pia precamina | Adsumas o quaesumus voce submissa | Precibus ut horum deleas clemens nostra peccata | Qui tibi sanguine famulabantur antequam lingua | Quos tu pro sanguine minuto caelitus ampla semper ornas altaque corona | Quae non deficiet et sine fine perennis constat summo lumine decora | Cujus nos socios pone Christi dextera | Cum ipsis pariter nobis dando praemia | Quorum in laudibus terimus labiola | Atque cum vocibus levamus praecordia | Ad laudem Christi per saecla Nat. Innocentium 9 years 1 month ago
ah53162 Sq Celsa pueri concrepent melodia | Pia innocentum canentes tripudia | Quod infans Christus hodie vexit ad astra | Hos trucidavit frendens insania | Herodis fraudis ob nulla crimina | In Bethleem ipsius cuncta et per confinia | A bimatu et infra juxta nascendi tempora | Herodos rex Christi nati verens infelix imperia | Infremit totus et erigit arma superba dextera | Quaerit lucis et caeli regem cum mente turbida | Ut extinguat qui vitam praestat per sua jacula | Dum non valent intueri lucem splendidam nebulosa quaerentis pectora | Ira fervet fraudes auget Herodes saevus ut perdat piorum agmina | Castra militum dux iniquus aggregat ferrum figit in membra tenera | Inter ubera lac effudit antequam sanguinis fierent coagula | Hostis naturae natos eviscerat atque jugulat | Ante prosternit quam aetas parvula sumat robora | Quam beata sunt innocentum ab Herode caesa corpuscula | Quam felices existunt matres quae fuderunt talia pignora | O dulces innocentum acies o pia lactentium pro Christo certamina | Parvorum trucidantur milia membris ex teneris manant lactis flumina | Cives angelici veniunt in obviam mira victoria vitae captant praemia turba candidissima | Te Christe petimus mente devotissima | Nostra qui venisti reformare saecula innocentum gloria | Perfrui nos concedas per aeterna amen Nat. Innocentium 9 years 1 month ago
ah53163 Sq Sancti Baptistae Christi praeconis | Sollemnia celebrantes moribus ipsum sequamur | Ut ad viam quam praedixit asseclas suos perducat | Devoti te sanctissime hominum amice Jesu Christi flagitamus ut gaudia percipiamus | Apparens quae Zachariae Gabriel repromisit qui tuam celebrarent obsequiis nativitatem | Et per haec festa aeterna gaudia adipiscamur | Qua sancti dei sacris deliciis laeti congaudent | Te qui praeparas fidelium corda ne quid devium vel lubricum deus in eis inveniat | Te deposcimus ut crimina nostra et facinora continua prece studeas absolvere | Placatus ut ipse suos semper invisere fideles | Et mansionem in eis facere dignetur | Et agni vellere quem tuo digito | Mundi monstraveras tollere crimina | Nos velit induere | Ut ipsum mereamur angelis associi | In alba veste sequi ad portam clarissimam | Amice Christi Joannes Joannis Baptistae 9 years 1 month ago

Pages