Elisabeth Hung.
Elizabeth of Hungary, and of Thuringia, Widow
Feast date:
Nov.19
Feast code:
14111900
Notes:
Holweck, p. 314 lists Nov. 19 as her death date and feast date, but other sources (including Grotefend) give Nov. 17;
Related chants
Displaying 51 - 100 of 154 chantsCantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
---|---|---|---|
204804 | A | Super vitas melior est misericordia quam laudant labia militantium et laus dulcior triumphantium | Elisabeth Hung. |
204994 | A | Tua testimonia Christe credibilia nuptis sunt et viduis quas decore induis et virtutum gloria | Elisabeth Hung. |
205078 | A | Ut ipsius et domini augmentetur tribus servit deo et homini cum ancillis tribus | Elisabeth Hung. |
205162 | A | Vergentis ad vesperam mundi vitam prosperam Elisabeth despiciens nec retro respiciens ad ea se extendit quae jam apprehendit | Elisabeth Hung. |
205396 | A | Elisabeth vox -- caput sup- (...) | Elisabeth Hung. |
600011 | R | Ab insanis exeunt a caducis prodeunt haec virtutes duae quod mundati sordium corporum et cordium sunt ab omni luae | Elisabeth Hung. |
600011a | V | Sentiunt hydropici sciunt paralytici clamant et phrenetici vim virtutis suae | Elisabeth Hung. |
600087 | R | Aman in patibulo cum Esther appendit holofernis dexteram in caput extendit et suum periculo populum defendit | Elisabeth Hung. |
600087a | V | Manum mittens ad fortia sic vincit innocentia | Elisabeth Hung. |
600115 | R | Ante dies exitus ejus collo caelitus avis modulatur a qua voce modula dulce cum avicula melos decantatur | Elisabeth Hung. |
600115a | V | Jam vicino transitu prophetali spiritu Elisabeth donatur | Elisabeth Hung. |
600146 | R | Aspernata saeculum generosi sanguinis parvipendet titulum apprehendens enim fusum manuum consilio victus quaerit usum | Elisabeth Hung. |
600146a | V | In gazophylacium vidua cum vidua totum mittens pretium | Elisabeth Hung. |
600303 | R | Benedictus sit dominus deus omnis gratiae qui coronavit ad portas paradisi hodie pauperculam sed exortam regum ex progenie | Elisabeth Hung. |
600303a | V | Mulieres opulentae audite et facite secundum hanc ex divite factam voluntariae | Elisabeth Hung. |
600312 | R | Caeco nato cui nec sedes erant oculorum instrumenta lucis dedit et naturae decus redit per momenta temporum | Elisabeth Hung. |
600312a | V | Novum haec spectaculum idem isti vetus Christi renovat miraculum | Elisabeth Hung. |
600320 | R | Caeli fulgens solio solis amicta pallio inter astra gloriae novum sidus gratiae Elisabeth perfidiae tenebras retundit et lucem laeticiae mestis lapsis veniae gaudium refundit | Elisabeth Hung. |
600320a | V | Hujus ortu sideris reddit aegris sanitas et lesi calamitas aeris recedit | Elisabeth Hung. |
600359 | R | Cibo contenta modico more vivit angelico sic corpus cibo recreat ut Eva viro pereat | Elisabeth Hung. |
600359a | V | Despecti legem corporis subiciens spiritui vivit in pace pectoris lege consensus mutui | Elisabeth Hung. |
600433 | R | Cui nec apex neque iota mandatorum deperit ut amica pulchra tota mortis horam comperit cui mox Christus aperit | Elisabeth Hung. |
600433a | V | Ecce inquit instat hora in qua vigor deperit meliorem sine mora migrans vitam reperit | Elisabeth Hung. |
600532 | R | De paupertatis palea dum quasi granum germinat Elisabeth insignis haereses ab area fidei disterminat meritis et signis | Elisabeth Hung. |
600532a | V | Aures surdis reserat claudis gressum reparat et caecis incessum | Elisabeth Hung. |
600648 | R | Dum apertum caelum videt consolantem ad quem ridet Jesum coepit affari tu vis inquit esse mecum sic et ego semper tecum nec volo separari | Elisabeth Hung. |
600648a | V | Se promittit Christus ei cum coeperunt mira dei secreta revelari | Elisabeth Hung. |
600733 | R | Egens egenis largiens sibi nil retinuit caeleste regnum ambiens haec praesens omne respuit | Elisabeth Hung. |
600733a | V | Fide grandis spe secura manum mittit ad futura | Elisabeth Hung. |
600857 | R | Famulis se famulam fecit haec beata coquinae squaloribus gaudens deturpata et cor gerens indefessum debiles debilior portat ad secessum | Elisabeth Hung. |
600857a | V | Sic sedula paupercula lavit istos illis stravit | Elisabeth Hung. |
600989 | R | Gratulare de virga Thurea qui in te germinat felix Thuringia in qua virtus vigens aetherea morbos eliminat fugat daemonia | Elisabeth Hung. |
600989a | V | Haec est Elisabeth excelsi meriti ovis egregia pastoris inclyti | Elisabeth Hung. |
601236 | R | Ista regis filia haec contemptibilia mundi non elegit sed se ipsa fortior seseque sublimior se sibi subegit | Elisabeth Hung. |
601236a | V | Spiritum jejunio carnem sub cilicio jugiter castigans | Elisabeth Hung. |
601300 | R | Lac fluentis mel manantis vitae fructus terrae dantis tendit ad promissum dum ab alto gloriae particeps miseriae penetrat abyssum | Elisabeth Hung. |
601300a | V | Sic laborem dominus in praecepto fingit sic in ipsa geminus amor coccum tingit sic retorquet byssum | Elisabeth Hung. |
601341 | R | Livore foedum sanguinis procurat paralyticum tam nocte quam in luminis cursu respirans modicum nam hunc in lecto proprio locaverat pro filio | Elisabeth Hung. |
601341a | V | Per hunc afflicta puerum martyr censeri potuit cujus nec sordes viscerum nec sanguinem exhorruit | Elisabeth Hung. |
601469 | R | Nata regis nupta ducis forma formae Christi crucis regum sprevit schemata dum in suo corpore in praesenti tempore Jesu portat stigmats per quam septem pneumata mundi replent climata | Elisabeth Hung. |
601469a | V | Regnum obliviscitur dum aeternum sequitur regem regis filia manens inter vilia languidorum schemata | Elisabeth Hung. |
601586 | R | O lampas ecclesiae rivos fundens olei medicina gratiae nutrimentum fidei tutelam presta pavidis calorem minus fervidis languidis medelam | Elisabeth Hung. |
601586a | V | Tu dei saturitas oliva fructifera cujus lucet puritas et resplendent opera | Elisabeth Hung. |
601607 | R | O mirandam mulieris hujus fortitudinem qua in se vitae veteris sic occidit hominem et potestates aeris vertit in formidinem | Elisabeth Hung. |
601607a | V | Haec pugnatura stadio mente virum induit femur cingens gladio | Elisabeth Hung. |
601607a.1 | V | Hoc pugnatura stadio mente virum induit femur cingens gladio | Elisabeth Hung. |
601956 | R | Quibus virtus aberat virtute liberat a jugo carcerali post tumores pelagi redduntur naufragi saluti temporali | Elisabeth Hung. |
601956a | V | Matrum graves salvat partus et informes reddit artus decori naturali | Elisabeth Hung. |
601984 | R | Recordare mater et patrona ut loquaris pro filiis bona quae praesentaris hodie praesentiae filii Mariae | Elisabeth Hung. |
601984a | V | Eloquium tuum dulce commendet nos gratiae | Elisabeth Hung. |