A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 11501 - 11550 of 13774 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| 207060 | A | Parentes ejus collaterales Clodovei regis Franciae habebant in palatio primatum militiae | Leonardi |
| 207061 | A | Leonardus auditor Remigii remensis archipontificis exstitit per quem rex Clodoveus fidem Christi suscepit | Leonardi |
| 207062 | A | Qui puerum Leonardum suscepit de sacro fonte pro carissimo nobilium parentum amore | Leonardi |
| 207063 | A | Postquam evasit incrementa puerilia super in regis ardebat desiderio terreni se subtrahens palatio | Leonardi |
| 207064 | A | Expetiit et inpetravit Leonardus a rege ut omnes a vinculis positi vos ipse visitaret solverentur carcere | Leonardi |
| 207065 | A | Sciebat enim et faciebat illud evangelicum in carcere eram et venistis ad me et quod viri ex minimis meis fecistis mihi fecistis | Leonardi |
| 207066 | A | Erat Leonardus clericus humilis atque mansuetus et crescebat pectoram Galliam fama bonitatis ejus | Leonardi |
| 207067 | A | Dissolvens nexus Leonardus carne solutus materiam carnis dat terrae cetera caelis | Leonardi |
| 207068 | A | Omnis terra pie Christo domino jubilate aspectu cujus fruitur felix Leonardus | Leonardi |
| 207069 | A | Jejunans vigilans orans vir pectorae constans corpus spiritui sub debat utrumque tonanti | Leonardi |
| 207070 | A | In servo dominus in militae sit benedictus rex cujus regnum miles tenet omne per aevum | Leonardi |
| 207071 | A | Dulcisonis hymnis collaudet spiritus omnis regem qui sanctum sibi mirificat Leonardum | Leonardi |
| 207072 | A | Est benedicendus deus Israel est benedictus qui signis decorat Leonardum laude perennat ejus nos meritis tu qui peccatare mittis respice sol oriens exalto dirige clemens | Leonardi |
| 207073 | A | Exaltans humiles implens deus esurientes extulit hunc modicum caelo magnum Leonardum implevitque bonis spernentem terrena summis ejus nos precibus salvet per saecula Christus | Leonardi |
| 207074 | A | O beate Leonarde vir misericordiae o signi potens confessor o lator laetitiae prece solve nos educens de lacu miseriae et luto faecis tractos duc ad regnum gloriae | Leonardi |
| 207075 | A | Sancte Leonarde pro nobis dominum de precare ut post praesentia mercamur gaudia finis nescia beate Leonarde pro salute nostra dominum jugiter de precare | Leonardi |
| 207076 | A | Fortitudo et decor indumentum ejus byssus et purpura vestis illius | Conceptio Mariae |
| 603002 | A | Cum lucerna Christi Ludgerus in candelabro exaltaretur pontificatus ut in monasteriensi ecclesia lumen prestaret omnibus honorem illum suscepit invitus | Ludgeri |
| 603002a | A | Quoniam prodesse semper quam preesse maluit sublimia fugiens humilia cupiens | Ludgeri |
| 603003 | A | Abscondit hispidum sub honesta veste cilicium carnem macerans spiritum roborans Christi templum et odor bonus factus est in seculis | Ludgeri |
| 603003a | A | Jucundus apud homines devotus deo per immensos et absconditos labores | Ludgeri |
| 603004 | A | Virtus Ludgeri morbis consueta mederi demone vexatis claudis et morte gravatis surdis et mutis concessit dona salutis | Ludgeri |
| 603004a | A | Scribantur haec Ludgeri opera in generacione altera ut laudetur deus in secula | Ludgeri |
| 603006 | A | O pater alme tui Ludgere preces gregis audi esto tuis portus ubi lucis panditur ortus ne nos cum mundo pelagi trahat unda profundo | Ludgeri |
| 603006a | A | Quia apud dominum misericordia est et copiosa redempcio | Ludgeri |
| 603007 | A | Postquam Ludgerus divino munere fretus umbras silvarum stravit latebrasque ferarum ecclesiam statuit tenebras ubi luce fugavit | Ludgeri |
| 603007a | A | Quoniam illic mandavit dominus benediccionem et requiem ei in seculum | Ludgeri |
| a00003 | A | Fulgentibus palmis prosternimur advenienti domino et victori triumphanti digne dant obsequia filium dei olim gentes praedicant et in laude Christi voces tonant per nubila hosanna | Dom. in Palmis |
| a00013 | A | Salvator mundi salva nos supplices rogamus te deus noster in nocturnis actibus mereamur incolumes laudare te | Sabbato post Cineres |
| a00026 | A | Dixit dominus ad Noe finis universae carnis venit ad me repleta est terra iniquitate eorum et ego disperdam eos de terra paenitet enim me fecisse eos sed fac tibi arcam de lignis levigatis ut ingrediaris tu et uxor tua tecum te enim vidi justum coram me in generatione ista | Dom. Sexagesimae |
| a00028 | A | Angelum virtutis suae emisit dominus ex Sion qui liberavit civitatem nostram de medio inimicorum suorum | Angeli Custodis |
| a00029 | A | Ecce non dormitabit neque dormiet angelus qui custodit civitatem istam quoniam ipse est protectio super manum dexteram nostram | Angeli Custodis |
| a00030 | A | Nisi angelus domini custodierit civitatem nostram in vanum laboraverint qui custodiunt eam | Angeli Custodis |
| a00031 | A | In conspectu angelorum psallam tibi deus meus ut per eorum custodiam super iram inimicorum meorum extendas et salvum me faciat dextera tua | Angeli Custodis |
| a00032 | A | Confortavit dominus seras portarum civitatis suae et posuit angelum ad pacem et custodiam in finibus ejus | Angeli Custodis |
| a00034 | A | Super muros tuos Jerusalem posui custodes qui die ac nocte non cessabunt magnificare nomen domini quia fecit magna qui potens est et sanctum nomen ejus | Angeli Custodis |
| a00036 | A | Dirige dominum per angelum tuum viam nostram et scuto fortitudinis tuae protege servos tuos | Angeli Custodis |
| a00037 | A | Minuisti domine hominem paulo minus ab angelis sed eorum custodia visitasti eum et in periculis multis memor ejus fuisti | Angeli Custodis |
| a00038 | A | Et domine domine servasti et custodies nos per angelum tuum ab omni prava generatione quia in circuitu nostro impii ambulant inimici | Angeli Custodis |
| a00045 | A | Custodi nos domine ut pupillam oculi sub umbra alarum tuarum protege nos | Angeli Custodis |
| a00046 | A | Mitte nobis domine auxilium angelicum de sancto et de Sion tuere civitatem nostram | Angeli Custodis |
| a00047 | A | Qui tribulant nos inimici nostri infirmati sunt et ceciderunt quia dominus protexit nos per angelum suum in abscondito tabernaculi sui | Angeli Custodis |
| a00055 | A | Immisit angelum suum dominus in circuitu timentium eum et de multis tribulationibus eripuit eos | Angeli Custodis |
| a00056 | A | Adorate dominum omnes angeli ejus quoniam dominus custodivit animas servorum suorum et de manu peccatoris liberavit eos | Angeli Custodis |
| a00057 | A | Benedicite dominum omnes angeli ejus et notas nobis facite vias ejus et liberate ab interitu vitam nostram | Angeli Custodis |
| a00065 | A | Induit angelus princeps noster fortitudinem et praecinxit se virtute et firmavit civitatem nostram quae non commovebitur ab inimicis nostris | Angeli Custodis |
| a00066 | A | Jubilate deo omnes cives ejus et scitote quoniam dominus qui fecit nos ipse custodiet et liberabit nos | Angeli Custodis |
| a00067 | A | Ad te domine de luce vigilat angelus princeps et custos noster super civitatem istam ideo inimici nostri in vanum quaesierunt expugnare eam | Angeli Custodis |
| a00068 | A | Benedicant dominum omnes angeli ejus et repellant a nobis omnes potestates adversas | Angeli Custodis |
| a00069 | A | Laudate dominum omnes angeli ejus et alligate inimicos nostros in compedibus et omne impugnatores nostros in manicis ferreis | Angeli Custodis |