A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 11551 - 11600 of 13774 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a00071 A Benedictus dominus qui per angelum salutis visitavit plebem et civitatem nostram et liberavit eam de manu omnium qui oderunt nos et direxit pedes nostros in viam pacis Angeli Custodis
a00079 A Simile est regnum caelorum grano sinapis quod minimum est omnibus seminibus cum autem creverit majus est omnibus holeribus Dom. 6 p. Epiph.
a00082 A Deus a Libano veniet et sanctus de monte Pharam et splendor ejus ut lumen erit
a00094 A Interrogabat magos Herodes quod signum vidistis super natum regem stellam vidimus fulgentem cujus claritas illuminat mundum ite quaerentes puerum ut ego veniens adorem eum Epiphania,8
a00095 A Laetentur omnes populi tantae festivitatis gaudio quia hodie novum sidus ad Christi cunabula magos perduxit hodie salvator mundi in Jordanis alveo a Joanne baptizatus est hodie vocatus ad nuptias aquam vinum mutavit alleluia alleluia Epiphania,8
a00102 A Da mihi intellectum et serutabor domine mandata tua Dom. 2 p. Epiph.
a00104 A Miserere mei deus secundum magnam misericordiam tuam
a00105 A Dixit mater Jesu ministris quodcumque dixerit vobis servate et facite
a00106 A Erant autem lapidee hydrie sex positae secundum purificationem Judaeorum capientes singulas metretas binas vel ternas alleluia
a00107 A Dixit eis Jesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum alleluia
a00109 A Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc quod deterius est alleluia
a00118 A Mulieres sedentes contra sepulcrum lamentabantur propter dominum Sabbato Sancto
a00125 A Si enim non abiero paraclitus non veniet ad vos si autem abiero mittam vobis alleluia Dom. 4 p. Pascha,8
a00126 A A summo caelo egressio ejus et occursus ejus usque ad summum ejus alleluia Ascensio Domini
a00134 A Sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem immolavit victimas suas miscuit vinum et posuit mensam suam
a00135 A Immolavit haedum universa multitudo filiorum Israel et de sanguine ejus ac ponent super utrumque postem et insuper liminaribus domorum in quibus comedent illum Sabb. Cor. Christi
a00136 A Et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni
a00137 A Pluit illis manna ad manducandum et panem caeli dedit eis panem angelorum manducavit homo cibaria misit eis in abundantiam
a00138 A Angelorum esca nutrivisti populum tuum et paratum panem de caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem substantiam enim tuam et dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas
a00141 A Exsultemus nimirum nostram rememorando liberationem et passionem dominicam recolendo per quam liberati sumus alleluia alleluia Oct. Corporis Christi
a00144 A Patris et filii et spiritus sancti una est divinitas aequalis gloria coaeterna majestas Dom. 2 p. Pent.
a00148 A Cum autem esset Stephanus plenus spiritu sancto intendens in caelum vidit gloriam dei et ait ecce video caelos apertos et filium hominis stantem a dexteris dei Stephani
a00152 A Dixit Jesus discipulis suis in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis si dilectionem habueritis ad invicem Ad Mandatum
a00153 A Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis Ad Mandatum
a00154 A Ante diem festum paschae sciens Jesus quia ejus hora venit ut transeat ex hoc mundo ad patrem linteo praecinxit se misit aquam in pelvem coepit lavare pedes discipulorum Ad Mandatum
a00155 A Venit ad Petrum dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum et respondens Jesus dixit si non lavero te non habebis partem mecum domine non tantum pedes meos sed manus et caput Ad Mandatum
a00157 A Dum fabricator mundi mortis supplicium pateretur in cruce clamans voce magna tradidit spiritum et ecce velum templi divisum est monumenta aperta sunt terraemotus enim factus fuerat magnus quia mortem filii dei clamabat mundus se sustinere non posse aperto ergo militis lancea latere crucifixi domini exivit sanguis et aqua in redemptionem salutis nostrae
a00158 A O admirabile pretium cujus pondere captivitas redempta est mundi tartarea confracta sunt claustra inferni aperta est nobis janua regni
a00163 A Benedictus es salvator patrum nostrorum qui contrivisti imperium inimicorum nostrorum et collaudant omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis canentes et benedicunt in caelo quia facta est salus et victoria magna in Israel De Machabaeis
a00165 A Laus almae sit trinitati et gratiarum accio ejus in mense pietati qui in tripharia immo quadrifaria orbis partitione ex omnibus tribubus et linguis unum corpus conficit ecclesiae de cujus clara filiorum genitura inter alios tanta matre pro creatus excellentissima bohemicae gentis nobilitate processit o rumdus beatus vir Wenceslaus quem frater male Germanus invidus et saevus ut kain abelem olim effecit martyrem Wenceslai
a00167 A Surgit Jesus a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se dixitque discipulis suis Ad Mandatum
a00168 A Misit denique aquam in pelvim et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus dixitque discipulis suis Ad Mandatum
a00171 A Crastina die erit vobis salus dicit dominus deus exercituum Vigilia Nat. Domini
a00179 A Gloriosae virginis Mariae ortum dignissimum recolamus et sincero sermone nativitatem ejus celebremus ovanter Nativitas Mariae
a00180 A Omnipotens deus maestorum consolatio laborantium fortitudo perveniant ad te praeces de quacumque tribulatione clamantium ut omnes sibi in necessitatibus suis misericordiam tuam gaudeant adfuisse Alleluia
a00182 A Christe qui regnas in caelis et sedes ad dextram patris et habitas inter angelos et archangelos thronos dominationes et apostoli tui te laudant et martyres tui hymnum cantant et confessores in paradiso voces concordant et dicunt o beati omnes qui gloriam deo dicunt et habitant cum eo in pace quia omnes qui propter deum laboraverunt in terris illos perducit ad caelestia regna nos autem oportet te laudare et benedicere quia tu nos de terris ad caelos vocare dignatus es alleluia
a00183 A Iniquitates nostras aufer a nobis pater omnipotens ut hoc templum tuo nomine in dedicatum puris mereamur mentibus introire sancta Maria cum istis omnibusque sanctis intercedentibus caelestes portas nobis dignare aperire Alleluia
a00184 A Aufer a nobis domine iniquitates nostras ut mereamur puris mentibus introire ad sancta sanctorum miserere miserere miserere populo tuo quem redemisti Christe sanquine tuo ne in aeternum irascaris nobis exaudi exaudi exaudi domine preces nostras sancta Maria ora pro nobis kyrie eleison Christe eleison kyrie eleison
a00190 A O lingua benedicta quae dominum semper benedixisti et alios benedicere docuisti nunc perpiscue cernitur quanti meriti fueris apud deum Antonii Patavini
a00191 A Favus distillans labia ejus mel et lac sub lingua ejus Antonii Patavini
a00193 A O lux et decus Hispaniae sanctissime Jacobe qui inter apostolos primatus tenes primus eorum martyrio laureatus o singulare praesidium qui meruisti videre redemptorem nostrum adhuc mortalem in deitatem transformatum exaudi preces servorum tuorum et intercede pro nostra salute omniumsque populorum alleluia Jacobi
a00195 A Audiens haec ergo Hermogenes carens fide ira commotus nexvit eum dicens videbo si te solvet Jacobus Jacobi
a00196 A Beatus Geraldus nobilissimis ortus natalibus caturcensi regione oriundus fuisse dignoscitur cujus parentes saeculari potestate praeclari fuerunt deumque timentes Alleluia Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00198 A O sancte Geralde o pastor ovium quas tibi tradidit deus quaesumus ut intercedere digneris ad dominum qui te elegit ut oves cunctas quae tibi traditae sunt a domino tua intercessione mereantur participes fieri tecum in aeterna laetitia Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00200 A Quanta nobis meritis et intercessionibus Mariae virginis beneficia digna proveniant nullis unquam poterunt sermonibus explicari Mariae ad Nives
a00201 A Placvit divinae providentiae egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare Mariae ad Nives
a00202 A Haec siquidem est illa scala caelestis quam eximius ille patriarca Jacob de terris usque ad caelorum summitatem erectam in somnis tantae revelationis inspexerat alleluia Mariae ad Nives
a00204 A Hanc electam sanctissimam virginem virga illa signavit a suae radicis viriditate convulsa quam tempestive maturitatis flores et poma produxerat Alleluia Mariae ad Nives
a00205 A Haec quoquam multis mysteriosum signis et prophetarum oraculis nuntiata humano tandem generi per fructum ventris reparationem indulsit Mariae ad Nives
a00206 A Placuit domino egregiam hanc urbem matris suae habitaculo decorare Mariae ad Nives

Pages