A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 11651 - 11700 of 13774 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a00288 A Magnificat totus mundus Christum dei filium qui hodie sublimavit pontificem blasium hinc exaltans et collocans caelo per martyrium cujus prece nos illustret paradisi gaudium Blasii
a00289 A Cena facta sciens dominus Jesus quia omnia dedit ei pater et quia a deo exivit et ad deum vadit surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se deinde misit aquam in pelvim coepit lavare pedes discipulorum suorum et extergere linteo quo erat praecinctus et ait qui lotus est non indiget nisi ut pedes lavet sed est mundus totus Ad Mandatum
a00290 A Quam pulchra es amica mea quam pulchra dentes tui sicut greges qui de lavacro ascenderunt Apolloniae
a00291 A Adoremus crucis signaculum per quod salutis sumpsimus sacramentum in quo dominus noster quasi in statera seipsum pretium nostrum pensavit ut vitam venditam fieret mors captivam in quo nec mundus gravi lapsu corrvit sanctos pedes Christus adfixit et contra fortem fortiorem totum mundum triumphatorem ostendit hoc tamen plus est mirabile quia quem totus mundus proficeret in unam stans stipite cursum victor implevit Fer. 6 in Parasceve
a00292 A O crux veneranda quae sola fuisti digna portare regem caelorum et dominum Fer. 6 in Parasceve
a00294 A Venite populi ad sacrum et immortale mysterium et libamen agendum cum timore et fide accedamus manibus mundis paenitentiae munus communicemus quoniam agnus dei propter nos patri sacrificium propositum est ipsum solum adoremus ipsum glorificemus cum angelis clamantes alleluia Dom. p. Cor. Christi
a00294.1 A Venite populi ad sacrum et immortale mysterium et libamen sumendum cum timore et fide accedatis cordibus mundis redemptionis munus percipientes quoniam agnus dei propter nos patris sacrificium prelibatus est ipsum solum adoremus ipsum glorificemus cum angelis dicentes Alleluia Dom. Resurrectionis
a00294.2 A Venite populi ad sacrum et immortale mysterium et libamen sumendum cum timore et fide accedatis cordibus mundis redemptionis munus percipientes quoniam Christi hodie in terris natus sacre virginis ex utero est ipsum solum adoremus ipsum glorificemus cum angelis clamantes gloria in excelsis Nativitas Domini
a00295 A In civitate domini clara sonant jugiter organa sanctorum ibi cinnamomi et balsami odor suavissimus qui ad laudem dei pertinet ibi angeli et archangeli hymnum novum decantant ante sedem dei Alleluia
a00295.1 A In civitate domini clara resonant jugiter organa sanctorum alleluia ibi angeli et archangeli decantant hymnum ante sedem dei alleluia
a00296 A Dedi te in lucem gentium ut sis salus mea usque ad extremum terrae Joannis Baptistae
a00299 A Elisabeth impletum est tempus pariendi jam nonagenaria peperit filium ex patre centenario qui praeparavit viam domino Joannis Baptistae,8
a00300 A Sollemnitatem beatissimorum martyrum Joannis et Pauli celebremus hodie in quo agonem suum expleverunt et ad caelestia regna meruerunt pervenire Joannis, Pauli
a00305 A Pectore sincero supplerque Maria recumbens unxit purgantem lacrimarum flumine largo Mariae Magdalenae
a00306 A Apostolus Christi Jacobus per synagogas ingrediens eradicando superstitionem demonum fallacem Jesu domini praedicabat fidem Jacobi
a00307 A Docente namque eo contigit quaedam auctorem erroris Hermogenem discipulum suum mittere ad eum Jacobi
a00308 A Cum autem venisset philetus ad jacobum asserebat non esse dei filium aeternum cujus se apostolus confitebatur discipulum Jacobi
a00312 A Eo namque praedicationi divine insistente ac mysterium sancte trinitatis edocente credulus philetus effectus est Jacobi
a00313 A Ait namque Philetus dolos adhuc ruminante hermogene postula tibi a domino indulgentiam relicto itinere devio et consequeris domini gratiam Jacobi
a00317 A Accipe tibi baculum mei itineris dixit sanctus Jacobus hermogeni nihil formides cum eo quocumque volueris per acto Jacobi
a00318 A Tunc ille accipiens apostoli sceptrum abiit ad domum suam posuitque illum super colla discipulorum suorum Jacobi
a00319 A His itaque gestis jam credulus hermogenes itinere reversus pedibus apostoli provolutus rogare eum coepit ut paenitentem se susciperet Jacobi
a00324 A Praedicante apostolo jugiter multitudo conversa est populorum dicentium peccavimus impie gessimus Jacobi
a00325 A Apostolus Christi fidem illorum cognoscens dixit eis credite tantum et baptizabimini ut deleantur facinora vestra Jacobi
a00326 A Videns ergo pontifex turbam conversam repletus saevitia praecepit verberare apostolum dei Jacobi
a00327 A Quidam autem deorum cultor immundorum Herodes hostis domini jussit capitis apostolum subire sententiam Jacobi
a00328 A Anna maris stella mater tu crimina pelle quae Jesu Christi thalamum mundo peperisti principium vitae quo vivunt Ismaelitae ex te namque pia processit virgo Maria Annae
a00341 A Habebis siquidem et johannem patritium in hoc opere idoneum adjutorem Mariae ad Nives
a00345 A Sic in eodem momento pretaxato patritio et ejus conjunge sub his verbis apparvit Mariae ad Nives
a00346 A Quam obrem te scire volo quoniam tuarum verum hereditatumque perpetuum successorem tibi olim volui providere Mariae ad Nives
a00347 A Hoc ergo tibi impero faciendum ut cum summo mane surrexeris ad liberium papam festinanter accedas Mariae ad Nives
a00351 A Ecce enim domui meae locum specialem elegi Mariae ad Nives
a00352 A Ad quem videlicet locum plebs universa concurrens immensas gratias deo et beatissimae virgini retulerunt Mariae ad Nives
a00353 A Unde veloci cursu ad Lateranense palatium veniens ostium pia coepit violentia infestare Mariae ad Nives
a00355 A Tempore papae liberii quidam Joannes nomine almae urbis patritius una cum conjunge sua quae sibi fuerat sociata beatissimam dei genetricem sibi impraecipuam ac specialem dominam elegerunt alleluia Mariae ad Nives
a00357 A Respondens Petrus ad Jesum domine si vis faciamus hic tria tabernacula Transfiguratio Dom.
a00376 A Sanctus Geraldus a primitiva sua aetate altari beati Petri oblatus est perpetuo dei servitio Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00377 A O felix dei confessor quem virginalis corporis integritas et animi commendat Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00378 A Beatus dei amicus Geraldus qui inter confessores ceteros dignitatem obtinuisti daemonia a corporibus ejicere Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00382 A Hic est dei Geraldus servus qui in obitu suo cum diabolo dimicans eum devicit Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00383 A Sanctitate quoque plenus virtute dei caecis et surdis visum et auditum praebebat Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00384 A Puella quoque amens daemonis tentationem per devia discurrens sensum recuperavit et dei virtute avexatio ne diaboli Geraldus eam liberavit Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00389 A Beatus dei confessor febre praeventus obitum suum ante praescivit Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00390 A Hodie Geraldus dei amicus caelos ingreditur ubi caelestis regni gloria potitur Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00391 A Gaude civitas bracharensis cum tanto patrono quem deus in te sepeliri permisit pro quo immensa miracula deo obtinuisti Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00395 A O quam gloriosus es dei confessor cum quo in caelis gaudent animae sanctorum Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00396 A In exalando spiritum tantus odor bonus turbam et domum perfudit ac si aromatum species inter esset Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00397 A O virum ineffabilem quem nec fetor luxuriae nec ambitiosa voluptas tetigerunt Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00398 A Corporis viribus destitutus rogavit circumstantes nec in animae suae exitu plangerent sed precibus et orationibus animam suam deo commendarent Geraldi Archiepiscopi Bracharensis
a00399 A Sanctus Geraldus in die sui obitus rogando dixit familiaribus et ceteris astantibus qui deum diligunt potu et cibo et luxuria abstinere deberent Geraldi Archiepiscopi Bracharensis

Pages