A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 12901 - 12950 of 13957 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a03167 | A | Blandina omnium postrema de exitu suo gaudens tandem et ipsa victimae instar jugulata est | |
| a03168 | A | Si vos manseritis in me et verba mea in vobis manserint vere discipuli mei eritis et cognoscetis veritatem et veritas liberavit vos dicit dominus | |
| a03170 | A | Cum audissent principes sacerdotum et pharisei parabolas Jesus cognoverunt quod de ipsis dicerent et quaerebant eum tenere timuerunt turbas quia sicut propheta eum habebant | |
| a03171 | A | Rex Clodovaeus elevatis ad caelum oculis ait domine Jesu Christe quem Clotildis praedicat esse filium Dei vivi da mihi victoriam et serviam tibi | |
| a03172 | A | Sancti evangelii codicem barbarorum furor gladio penetravit ut ad pectus perveniret martyris qui occidi potuit at non vinci | Bonifacii |
| a03173 | A | Optavi et datus est mihi sensus invocavi et venit in me spiritus sapientiae | |
| a03175 | A | Ascendit autem Joseph a Galilaea de civitate Nazareth in Judaeam in civitatem David quae vocatur Bethleem alleluia | |
| a03176 | A | Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Joseph alleluia | Josephi |
| a03178 | A | Praesul sanctissime Augustine via morum scripturae secretum doctor egregie lux doctorum vitae nostrae decretum roga mitissime Christi nos adire secretum | Augustini |
| a03179 | A | Cum essem parvula placui altissimo et de meis visceribus genui deum et hominem | |
| a03180 | A | Cum vidisset Jesus matrem stantem juxta crucem et discipulum quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus deinde dicit discipulo ecce mater tua | Septem Dolorum BMV |
| a03189 | A | Sancte Procopi inclyte confessor Christi nos tuis praesidiis defende ab adversariis mentis et corporis | Procopii Sázaviensis |
| a03190 | A | Laetare Bohemia jubilorum studio patroni sollemnia colens cum tripudio laude multifaria prolis contubernio paterna commercia extolle praeconio loci thesauraria sacri glebe pretio dona confert varia morbidis suffragio ergo caeli gloria Procopii praemio da intrare gaudia tua patre praevio da intrare gaudia tua patre previo | Procopii Sázaviensis |
| a03192 | A | Beatus vir Procopius mundum animo sollerti vitans legis cultor pius petiit antra deserti | Procopii Sázaviensis |
| a03193 | A | Excelso degens in monte jussa dei praedicavit fugans hostes crucis fronte basilicam dedicavit | Procopii Sázaviensis |
| a03194 | A | Caput humile extulit signorum per miracula neces demonum expulit virtutum per signacula | Procopii Sázaviensis |
| a03195 | A | Mirificavit pugilem tribulationis mora laetificavit vigilem dominus in mortis hora | Procopii Sázaviensis |
| a03196 | A | Voci ejus rex intendens scuto coronavit diro locum triumphi impendens gaudio vallavit miro | Procopii Sázaviensis |
| a03197 | A | Caelis inhians oculis versatur cum deo solo gustat de vitae poculis dulci satiatus bolo | Procopii Sázaviensis |
| a03202 | A | Ingressus sine macula quievit in sancto monte vir caritatis facula dans imbrem de vitae fonte | Procopii Sázaviensis |
| a03203 | A | Vitam eternam petiit quiescens in Christi cultu mansiones regis adiit delectatus in ejus vultu | Procopii Sázaviensis |
| a03204 | A | Transit aethera vir de mundo Israelita sine dolo culmen transcendens corde mundo degit sub trinitatis polo | Procopii Sázaviensis |
| a03205 | A | Cultor rerum omnium intrans cum victoria pauper gustat dominum suavem in gloria | Procopii Sázaviensis |
| a03206 | A | Fulgens doctorum corona laudatur in patriis quam confecit arte bona assumptus in atriis | Procopii Sázaviensis |
| a03207 | A | Caritatis in clibano virtutes probantur almae crescunt cedri in Libano florent ut in Cades palmae | Procopii Sázaviensis |
| a03212 | A | Age mater ecclesia tanti festa gaudii quae decorant sollemnia merito Procopii cujus nobis auxilii adsunt patrocinia quem non vicerunt varii status accidencia | Procopii Sázaviensis |
| a03217 | A | Laudes jubar matutinum regi solvat in decore plebs omnis patrem divinum corde extollat et ore | Procopii Sázaviensis |
| a03218 | A | Servivit in laetitia deo parens ejus portis quem ab omni maestitia liberavit hora mortis | Procopii Sázaviensis |
| a03219 | A | Christo vigilans de luce dexterae ejus adhaesit ad gloriam ipso duce de exilio pervenit | Procopii Sázaviensis |
| a03220 | A | Benedicit corde humilis deum in camino ignis ardendo seraphim similis caritatis fulgens signis | Procopii Sázaviensis |
| a03222 | A | Laudat aeger dominum coetus veniens ad tumbam sancti sospitate remeans laetus spe cernentes gaudent cuncti | Procopii Sázaviensis |
| a03223 | A | Salutem ex inimicis derelictis tribuit gentis protector felicis quam spe firma imbuit cum praelatum suae vicis quem pro eo induit rex Germanum natione hunc infula praeferens cui sanctus in visione apparens nil deferens plagat movet jussione inde loco efferens fuga pestem pugil bone hostes nostros conterens | Procopii Sázaviensis |
| a03224 | A | Oremus dei filium qui beatum Procopium sublimavit hodie in coronam gloriae ut ipsius praecibus servemur ab omnibus malis imminentibus | Procopii Sázaviensis |
| a03225 | A | O Procopi confessor Christi pretiose patrone Bohemorum gloriose per tua sancta praecamina nostra rogamus dele peccamina | Procopii Sázaviensis |
| a03226 | A | Meritis et praecibus sancti confessoris Procopii nos Domine protege a cunctis hostibus et angustiis | Procopii Sázaviensis |
| a03227 | A | O lumen Bohemiae doctor veritatis tu norma justitiae lima pravitatis rosa pudicitiae gemma castitatis codex sapientiae cella claritatis instita laetitiae dulcor caritatis ora regem gloriae nostris pro peccatis ut det donum gratiae nobis cum beatis | Procopii Sázaviensis |
| a03235 | A | O beata anima quae meruit esse sedes sapientiae cujus deliciae sunt esse cum filiis hominum | Teresiae Avilensis |
| a03242 | A | Veneremur bonum deum et colamus votis eum qui gentilem et Judaeum spinis septus redimit | De Corona Spinea |
| a03243 | A | O quam acetosa vitis de qua bibit Jesus mitis agnus dei expers litis cum sic punctus extitit | De Corona Spinea |
| a03244 | A | Ergo regem quem amamus coronatum collaudamus et coronam praedicamus super opes regias | De Corona Spinea |
| a03245 | A | In his spinis suspiremus his nos rosis coronemus et sub istis computemus sentibus delicias | De Corona Spinea |
| a03246 | A | Benedictus omnis erit qui has spinas corde gerit nam in ipsis deus serit fructum centenarium | De Corona Spinea |
| a03247 | A | O fertilem agrum multum et divina manu cultum de quo surgit hoc virgultum ante regis solium | De Corona Spinea |
| a03251 | A | Hilarius latinae eloquentiae Rhodanus insignis ecclesiarum doctor in cujus libris pietas fidei non vacillat | Hilarii |
| a03252 | A | Hilarius latinae eloquentiae Rhodanus insignis ecclesiarum doctor in cujus libris pietas fidei non vacillat | Hilarii |
| a03253 | A | Synagoga retro abi ficte dicens ave rabbi ex hoc scias a te labi regnum et imperium | De Corona Spinea |
| a03254 | A | Dum Judaei genu flectunt et milites spinas plectunt vincla mortis sibi nectunt ad salutem gentium | De Corona Spinea |
| a03255 | A | O quis furor militum qui sic caput inclitum premunt per circuitum spinis et flagellis | De Corona Spinea |
| a03256 | A | O quam digne genitum quam abjecte traditum dum emisit spiritum sumpto potu fellis | De Corona Spinea |
| a03257 | A | Jerusalem trux alumna Jesum figens in columna conversa es in aerumna dum spina confringitur | De Corona Spinea |