A

Antiphon

Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 13701 - 13750 of 13774 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
a08256 A Dulce Mariae nomen cibus est oleum medicina unguentum redolens lux noxia cuncta repellens Nominis BMV
a08257 A Benedic anima mea sanctum Mariae nomen et omniaque intra me sunt Mariam invocate Nominis BMV
a08258 A Invocavimus nomen tuum o maria et narravimus universa mirabilia ejus Nominis BMV
a08260 A Benedictam et honoratissimam te dei matrem laudamus quia ad pedem crucis pro peccatis nostris cor tuum atque membra inflamasti visceraque tua fuerunt cremantia sicut viva pruna ac totam transformati in illas metipsas plagas filii tui quia arborum caro est una Triumphi Sanctae Crucis apud Navas Tolosae
a08261 A Aspiciens mes[...] Triumphi Sanctae Crucis apud Navas Tolosae
a08263 A O felix Anna quae concepisti prolem quae erant paritura mundi redemptorem gaude sine fine et pro nobis preces porrige caelorum reginae alleluia alleluia Annae
a08266 A Beatissimus igitur Maurus clarissimo genere ortus Benedicto sanctissimo duodenis traditus est nutriendus Mauri
a08274 A Laudabilis et gloriosus dominus cujus passionis per multos labores socius factus est Joannes beatissimus evangelista Joannis Evang.
a08275 A Tua gloria Jerusalem tua laetitia Israel tu honorificentia populi nostri Dom. p. Nat. Mariae, Sanctissimi Nominis BMV
a08277 A Ab omnibus iniquitatibus nostris erue nos domina nostra reconciliando nos filio tuo piissimo qui ex justitia delinquentem corripuit hominem
a08278 A Adjuva nos sponsa regis altissimi ne perdantur animae nostrae cum impiis qua redemit verbigena deus veritatis
a08279 A Angeli archangeli virtutes potestates principatus dominationes throni cherubim et seraphim regem caelorum pro virgine quam sibi in reginam praeelegit collaudate nos quoque ad ipsorum laudem dignos efficite
a08280 A Angelorum imperatrix nos ipsorum assigna custodiae ne circumiens ferox leo inveniat quem devoret in tua plebicula
a08281 A Annuntietur in universa terra quam magnifice fecit quem nobis peperit sponsa regis aeterni in pulvere clausus est ut de pulvere plasmatos in regno claritatis collocaret a morte captus est ut mortis auctorem captivaret fregit mortis clausuras vitaeque januam patefecit
a08282 A Averte oculos nostros honestissima mater ne videant vanitatem disciplina filii tui nos instrue ejus enim manus plasmaverunt nos
a08283 A Beati metuentes dominum et filii virginis a dextris patris residentis mandata observantes illis enim dicturus est venite benedicti patris mei percipite regnum vobis paratum ab origine mundi
a08284 A Beatus populus cujus est Jesus quem virgo lactabat deus ejus vae confidentibus in principibus filiis hominum in quibus non est salus
a08285 A Benedicta filia tua domino quia per te fructum vite communicavimus
a08286 A Benedicta sis tu Maria aula pulchritudinis templum regis gloriae cujus misericordiam suscepimus e medio tui sacratissimi uteri
a08287 A Benedictum sit nomen majestatis Mariae virginis filii qui nobis vitam sua morte mercatus est repleatur omnis terra laude ejus et dicat omnis lingua fiat fiat
a08288 A Benedictus dominus deus Israel pater et filius et spiritus sanctus deus noster quia sicut locutus est ore prophetarum visitavit nos per virginem quam ab aeterno praeordinavit fieri intemeratam matrem fecitque per eam redemptionem plebis suae
a08295 A Qui exspectant dominum ipsi hereditabunt terram Pro defunctis
a08296 A Haec porta domini justi intrabunt in eam Pro defunctis
a08297 A Benedictus dominus quem pro suae matris dignissimis precibus exaudire speramus vocem deprecationis nostrae
a08298 A Benedictus sis tu dignissime sator qui optimi frumenti granum optimae terrae sancti spiritus rore irrigante inseruisti quod mirabiliter multiplicatum est mortuum quo reficiuntur angeli quo reviviscunt mortui quo sanantur aegroti quo vivunt omnia quo restaurantur universa
a08299 A Birgitta Christi famula fidelis in officio tu felix Anna vidua templi vacans servitio Rachel amore fervida Jacob placens consortio salus egrotis placida devotis consolatio splendens justorum semita mestorum recreatio fiat per tua merita grata nostra devotio quem reseras abscondita nos offer lucis radio
a08300 A Birgitta vas gratiae rosaque munditiae virtutum officina castitatis lilium confragrans per saeculum o felix Katherina o mater et filia vestra per suffragia salvemur a ruina
a08301 A Castitatem vovit altissimo tenera puellula inter homines vitam ducens angelicam cujus virginitatem deus honorifice fecundavit
a08302 A Christe patris excelsi et humillimae virginis unigenite in cruce pro nobis exaltate humilia misericorditer nostra tumentia corda ut cum tuis angelis te valeamus humiliter adorare
a08303 A Confiteantur regi caelorum ejus magnae misericordiae qui non dedignatus est inter latrones deputari ut devicto iniquissimo praedone nos suis angelis sociaret cujus piissimis manibus sua reverentissima mater nostras animas repraesentet
a08304 A Congratulamini filio dei filii hominum qui ovantibus angelis factus est filius virginis hic enim confregit molas leonum nos atrociter corrodentium
a08305 A Converte domina mater gaudii luctum in gaudium et circumda nos laetitia ut laetantes annuntiemus dei veritatem
a08306 A Corrige virgo prudentissima nostra corda insipientia ut respiciens de caelo tuus filius videat nos intelligentes et requirentes
a08307 A Deus et angeli de nativitate Mariae virginis sunt laetati nos igitur eam recolamus cum jucunditate
a08308 A Deus noster es tu bone Jesu filii virginis illibatae recta igitur fide corda nostra illumina ardenti caritate inflamma et spe firma corrobora succurre nobis o mater gratiae tu es enim porta domini per quam justi intrabunt in regnum gloriae
a08309 A Domum tuam domine Mariam virginem in qua decorem induisti et te virtute precinxisti decet sanctitudo in longitudinem dierum
a08310 A Emitte nobis fili dei lucem et veritatem tuam ut perducamur in sinum misericordiae gloriosae matris tuae
a08311 A Exsulta feliciter mater invictissimi triumphatoris qui mortem mortificavit superbos disperdidit humiles exaltavit captivos redemit fetidos purgavit famelicos saturavit et te sibi matrem ac sponsam amantissimam sua gloriosa resurrectione laeeficavit benedicat eum et veneretur omnis creatura et ad ejus gloriam te aeternaliter beatam proclament omnes generationes
a08312 A Exsultant sancti de Maria sanctificationis quae ex gratiae quam apud deum invenit plenitudine omnium ad se fugientium depellit inopiam
a08313 A Filii hominum afferte filio virginis gloriam et honorem ut filii dei efficiamini
a08314 A Flectatur tibi benedicte Jesu omne genu qui virginem matrem et te hominem fieri voluisti ut hereditatem dares timentibus nomen tuum
a08315 A Gaude aeternaliter intacta mater quae omnibus facta es trinitati summa gloria angelis laetitia captivis liberatrix aegrotantibus curatrix desolatis consolatrix justis promotrix reis adjutrix filio dei genetrix benedicta sis tu perenniter et benedictus fructus ventris tui
a08316 A Gaude Birgitta canticum tibi debetur gloriae deduc in refrigerium de lacu nos miseriae
a08317 A Gloriosa dei matris gratia eripiat animas nostras de morte et pedes nostros a lapsu ut placeamus coram deo in lumine viventium
a08318 A Jesu benigne redemptor sicut pro patris obedientia longe a nobis fecisti nostras iniquitates tua passione ita et nunc oculorum et carnis concupiscentiam vitaeque superbiam a nobis procul dimoveas tuae matris intercessione
a08319 A In odorem unguentorum tuorum currimus adolescentulae diluxerunt te nimis
a08320 A Interveniente te o dei genetrix dignos deus nos faciat sibi offerre justitiae sacrificium super quos signatum est lumen vultus sui
a08321 A Jucundum est eis in unum habitare qui ex cordis intimo deum ac suam matrem assidue venerantur
a08322 A Jam laetaris domina domina nostra in his quae dicta tibi sunt ingressa es domum domini gestans coronam honoris aeterni cum angelis igitur laetantibus deo jubilet omnis terra
a08323 A Latuit in blando serpentis sibilo hostis pestiferi dolositas ut homo caperetur latuit humiliter in vagientis pueri exili corpore deitatis immensitas ut homo revinceretur latuit in desponsata matre virginalis honestas ut hostis confunderetur sic denique arte ars delusa est et fraus in suum factorem reversa est laus igitur et gloria sit filio cum matre et matri cum filio cui canebant angeli in excelsis

Pages