A
Antiphon
Mass / Office:
Mass/Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 13751 - 13774 of 13774 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| a08324 | A | Lumen verum quod nobis protulisti o stella clarissima nos ubique circumfulgeat eliminando tenebras mortis a nostris sensibus | |
| a08325 | A | Magnificetur rex caelestis militiae qui ancillae suae humilitatem respiciens super omnia quae creavit ipsam magnificavit laudetur incessanter ejus benigna caritas qui ipsam nobis matrem constituit caritatis | |
| a08326 | A | Memor dominus mansuetudinis sponsae suae cum jucunditate introivit in tabernaculum ejus | |
| a08327 | A | Multae tribulationes justorum et de omnibus eis liberabit eos tuus natus o virgo maestorum consolatio | |
| a08328 | A | Mundi domina caeli regina virgo et mater Christi Maria audi clamantes juva te rogantes et pro quibus tuus filius fudit sanguinem tu pro illis funde incessanter thymi amata precum | |
| a08330 | A | Thomas unus ex duodecim | Thomae Apost. |
| a08333 | A | Sum [...] angelus circumdedit splendor igneis et dixit milis concipies et paries et vocabitur altissimi filiis | Annuntiatio Mariae |
| a08334 | A | Incipiunt toni artis musicae a patre sanctissimo ordinati compositi octo sunt toni qui quondam sunt calves musicae artis | |
| a08335 | A | Primus tonis sic incipit et sic flectitur et sic mediatur et sic finitur | |
| a08336 | A | Una sabbati surrexit valde mane sic apparuit Mariae Magdalenae quae discipulis occurrit nuntiare | Timeamus et amemus deum verum ubi caritas et amor ibi deus | Vere dominus surrexit sicut dixit de sepulcro resurrexit pastor bonus | Timeamus * | Duo angeli sedebant ad sepulchrum mulieres lamentabant et dicebant ubi posuistis eum et dicebant | Vere dominus * | Sanguine suo nos redemit precioso claustra inferni confregit miserando ad baptismum nos vocavit renascendo spem nobis repromisit resurgendo | Timeamus * | Duobus discipulis in via se ostendit ceteris se manifestavit in conclavi videntibus illis caelos penetravit spiritum sanctum super eos inflamavit | Vere dominus * | Unde petimus ab eo illuminari blandimenta hujus mundi devitare ad supernam felicitatem respirare inter agmina sanctorum collocari | Timeamus * | Hic est dies in quo Christi precioso est in sanguine redemptus mundus totus in quo ovis erravit pastor bonus ad ovile reportavit ulnis sacris | Vere * | Mors tunc etiam per stultam mulierem a paradiso suscepit mundus olim dignum fuit ut per bonam mulierem a sepulchro vitam mundus obaudiret | Timeamus * | Mors in orbem introivit sub peccato quod commisit primus homo per mandatum et ab illo usque ad Christum perduravit qui per crucem vitam mundo reparavit | Timeamus * | Adam vetitum cum lignum usurparet mortemque nobis propinaret secundum lignum crucis Christus contractavit vitam nobis in perpetuo formidavit et donavit | Timeamus * | | Ad Mandatum |
| a08337 | A | Tellus ac aethra jubilant in magni cena principis qui protoplausti pectora vitae purgavit ferculo | Hac nocte factor omnium potenter in mysterio carnem suam cum sanguine in escam transfert animae | Tellus * | Excelsi surgens dapibus praebet formam mortalibus humilitatis gratia Petri petens vestigia | Tellus * | Pallet servus obsequio dum angelorum dominum ferendo lympham linteo cernit caeno procumbere | Tellus * | Permitte Simon ablui acta figurant mystica dum summus una bajulo quid cinis servit cineri | Tellus * | Lavator thori accubat verbique favos aggregat quos inter hostem denotat necis qui dolos rumiant | Tellus * | Trux Juda lupe pessime fers agno miti basia dans membra loris regia quae sorde tergunt saecula | Tellus * | Nexi solvuntur hodie carnis ac cordis carcere unguens sacratur chrismatis spes unde crescit miseris | Tellus * | Victori mortis inclytam pangamus Christo gloriam cum patre et sancto spiritu qui nos redemit obitu | Tellus * | | Ad Mandatum |
| a08338 | A | Unxit te dominus deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis | In Dedicatione Ecclesiae |
| a08339 | A | Vox domini in virtute (...) | In Dedicatione Ecclesiae |
| ah25133 | A | O virgo beata dioscori nata nobis tuis emulis caritate famulis peccatorum veniam impetra per gratiam sponsi tui Christi quem tu coluisti pro quo inivisti poenas leto tristi | Barbarae |
| ah25134 | A | Vitae salus valida ne nos palus squalida peccati demergat hic nos sic transvergat ut in vitae solio regnemus cum gaudio impetret hoc Barbara ne nos gens Barbara diri ducis taetri trucis hostis crucis atque lucis seducat vitiis nos dans suppliciis sed ejus per passionem transeamus per agonem dei sorte bona morte ad vitam aeternam amen | Barbarae |
| g00068 | A | Adorna thalamum tuum Sion et suscipe Regem Christum amplectere Mariam quae est caelestis porta ipsa enim portat Regem gloriae novi luminis subsistit Virgo adducens manibus Filium ante luciferum quem accipiens Simeon in ulnas suas praedicavit populis Dominum eum esse vitae et mortis et Salvatorem mundi | Purificatio Mariae |
| g00069 | A | Responsum accepit Simeon a spiritu sancto non visurum se mortem nisi videret Christum domini et cum inducerent puerum in templum accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace | Purificatio Mariae |
| g00069.1 | A | Responsum accepit Simeon pro eo qui Christum rogabat nigiter a spiritu sancto brandemis aetate dignitate quoque non visurum se mortem nisi videret Christum domini natum Maria virgine et cum inducerent puerum in templum parentes illius exsultant meo accepit eum in ulnas suas et benedixit deum et dixit cum laetitiam mensa nunc dimittis domine servum tuum in pace quia meruit conspicem Christum qui est rex regum et dominus in enim | Purificatio Mariae |
| g00887 | A | Diligis justitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae | |
| g00888 | A | Praedicabant Apostoli ut paenitentiam agerent et ungebant oleo multos aegros et sanabant | |
| g00904 | A | Maneant in vobis fides spes caritas tria haec major autem horum est caritas | Ad Mandatum |
| g00981 | A | Per lignum servi facti sumus et per sanctam Crucem liberati sumus fructus arboris seduxit nos Filius Dei redemit nos | |
| g01002 | A | Alleluia alleluia alleluia | Sabbato Sancto |
| g01587 | A | In paradisum deducant te angeli in tuo adventu suscipiant te martyres et perducant te in civitatem sanctam Jerusalem chorus angelorum te suscipiat et cum Lazaro quondam paupere aeternam habeas requiem | Pro defunctis |