R
Responsory
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 651 - 700 of 6052 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
006610 | R | Ecce tabernaculum dei cum hominibus et spiritus dei habitabat in vobis templum enim domini sanctum est quod estis vos pro cujus amore celebrant honorem gaudia templi tempore festo | In Dedicatione Ecclesiae |
006611 | R | Ecce turba et qui vocabatur Judas venit et dum appropinquaret ad Jesum ut eum oscularetur Jesus dixit ad eum Juda osculo tradis filium hominis ad crucifigendum | |
006612 | R | Ecce veniet dominus princeps regum terrae beati qui parati sunt occurrere illi habebunt partem in civitate Jerusalem | Dom. 3 Adventus |
006613 | R | Ecce veniet dominus protector noster sanctus Israel coronam regni habens in capite suo | Dom. 2 Adventus |
006614 | R | Ecce venio cito et merces mea mecum est dicit dominus dare unicuique secundum opera sua | Dom. 4 Adventus |
006615 | R | Ecce vere Israelita in quo dolus non est inventus qui probatus repertus est sacerdos magnus juxta ordinem Melchisedech | Comm. unius Confessoris |
006615.1 | R | Ecce vere Israelita alleluia alleluia | Comm. unius Confessoris et Episcopi |
006616 | R | Ecce vicit leo de tribu Juda radix David aperire librum et solvere septem signacula ejus alleluia alleluia alleluia | |
006617 | R | Ecce vidi agnum stantem supra montem Sion et cum eo sanctorum milia et habebant nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis | Nat. Innocentium |
006618 | R | Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem aspectus ejus in eo non est hic peccata nostra portavit et pro nobis dolens ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras cujus livore sanati sumus | |
006619 | R | Ecce vir prudens qui aedificavit domum suam supra petram in cujus ore non est inventus dolus quia deus elegit eum in sacerdotem sibi | Comm. unius Confessoris |
006620 | R | Ecce virgo concipiet et pariet filium dicit dominus et vocabitur nomen ejus admirabilis deus fortis | Dom. 1 Adventus |
006621 | R | Ecclesia virtute roboratur sacerdotes revelatione glorificantur quem Michael assumpsit cum angelis | Martini |
006622 | R | Educ de carcere animam meam ut confiteatur nomini tuo domine | Dom. 4 Quadragesimae |
006623 | R | Eduxit dominus Jesus discipulos suos foras in Bethaniam et benedixit eos alleluia alleluia | Ascensio Domini |
006624 | R | Effuderunt sanguinem sanctorum velut aquam in circuitu Jerusalem et non erat qui sepeliret | Nat. Innocentium |
006625 | R | Ego autem adjuvata a domino perseverabo in confessione ejus qui me salvam fecit et consolatus est me | Agathae |
006626 | R | Ego dixi domine miserere mei | Dom. Septuagesimae |
006627 | R | Ego dixi domine miserere mei sana animam meam quia peccavi tibi | |
006628 | R | Ego dominus omnipotens crescere te faciam multiplicare gentes et populos nationum tuarum | Dom. 2 Quadragesimae |
006629 | R | Ego praefecturam non perdidi sed mutavi nam dignitas terrena aut tollitur aut mutatur dignitas vero caelestis aeterna est et persistat | Hermetis |
006630 | R | Ego pro te rogavi Petre ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos | Petri, Pauli |
006631 | R | Ego rogabo patrem et alium paraclitum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum spiritum veritatis alleluia | Ascensio Domini |
006631.1 | R | Ego rogabo patrem et alium paraclitum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum spiritum veritatis et gaudebit cor vestrum | Ascensio Domini |
006632 | R | Ego sicut vitis fructificavi alleluia alleluia | Dom. 2 p. Pascha |
006633 | R | Ego sicut vitis fructificavi suavitatem odoris alleluia transite ad me omnes qui concupiscitis me et a generationibus meis adimplemini alleluia alleluia | Dom. 2 p. Pascha |
006634 | R | Ego sum vitis vera alleluia alleluia | De Sanctis TP |
006635 | R | Ego sum vitis vera et vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum alleluia alleluia | Philippi, Jacobi |
006636 | R | Ego te tuli de domo patris tui dicit dominus et posui te pascere gregem populi mei et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti firmans regnum tuum in aeternum | De Regum |
006637 | R | Ego vos elegi de mundo ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat | Thomae Apost. |
006637.1 | R | Ego vos elegi de mundo et posui vos ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat alleluia | Comm. Evangelistarum TP |
006638 | R | Egredere si praevales Benedicte sanctissime et me dimissa ad monasterium redi | Scholasticae |
006639 | R | Egredietur dominus de Samaria ad portam quae respicit ad orientem et veniet in Bethleem ambulans super aquas redemptionis Judae tunc salvus erit omnis homo quia ecce veniet | Dom. 2 Adventus |
006640 | R | Egredietur dominus et proeliabitur contra gentes et stabunt pedes ejus supra montes Olivarum ad orientem | Hebd. 4 Adventus |
006641 | R | Egredietur virga de radice Jesse et flos de radice ejus ascendet et erit justitia cingulum lumborum ejus et fides cinctorium renum ejus | Annuntiatio Mariae |
006642 | R | Egregie Christi praesul Syre beatus es in saecula et bene tibi erit in aevum quia coetibus angelorum permixtus gaudebis et cum sanctorum agminibus in aeternum exsultabis | Syri |
006643 | R | Egregie dei martyr Sebastiane princeps ac propagator sanctissimorum praeceptorum ecce nomen tuum in libro vitae caelestis adscriptum est et memoriale tuum non derelinquetur in saecula | Fabiani, Sebastiani |
006644 | R | Egregius confessor domini Maurus astantibus valedicens fratribus feliciter migravit ad dominum coetibus monachorum inter agmina sanctorum aggregatus angelorum et particeps factus praemiorum aeternorum | Mauri |
006645 | R | Electus dei Gallus pariter cum diacono prostravit se et hujusmodi preces effudit deus omnipotens jube hos daemones istum locum deserere ut sit sanctificatus in honorem nominis tui | Galli |
006646 | R | Electus et dilectus domini Gregorius tandem post triduum inventus capitur trahitur consecratur ac papa urbis efficitur | Gregorii |
006647 | R | Elegit dominus virum de plebe et claritatem visionis aeternae dedit illi celebremus sollemnitatem Sebastiani martyris gaudium sit in caelo et in terra pax in hominibus bonae voluntatis | Fabiani, Sebastiani |
006648 | R | Elegit eum dominus dignum sibi tamquam aurum in fornace probavit eum et sicut sacrificium suavitatis accepit illum | Benedicti |
006649 | R | Elegit te dominus sacerdotem sibi ad sacrificandum ei hostiam laudis | Cathedra Petri |
006650 | R | Elevata est magnificentia tua alleluia alleluia | Ascensio Domini |
006651 | R | Elevata sursum manu beatus Zeno fecit sanctae crucis signum frequenti voce et dixit revertere retro Satanas ne perimas hominem quem deus creavit alleluia alleluia alleluia | Zenonis |
006652 | R | Elisabeth Zachariae magnum virum genuit Joannem Baptistam praecursorem domini qui viam domino praeparavit in eremo | Joannis Baptistae |
006653 | R | Emendemus in melius quae ignoranter peccavimus ne subito praeoccupati die mortis quaeramus spatium paenitentiae et invenire non possimus attende domine et miserere quia peccavimus tibi | Dom. 1 Quadragesimae |
006654 | R | Emit Maria pretiosum unguentum et unxit pedes domini repleta est tota domus miro odore indignati sunt omnes qui videbant eam et dicebant ut quid perditio haec potuit hoc venumdari et dari pauperibus | Mariae Magdalenae |
006655 | R | Emitte agnum domine dominatorem terrae | Dom. 3 Adventus |
006656 | R | Emitte agnum domine dominatorem terrae de petra deserti ad montem filiae Sion |