R
Responsory
Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 1851 - 1900 of 6052 chantsCantus ID | Genre | Full text | Feast |
---|---|---|---|
007751 | R | Tanta ei erat abstinentia alimentorum talis restrictio vitiorum ut dum corpus castigans servituti subjiceret carne infirmatus corde fortior et potens esset quia ille totum fuit ejus vivere qui panis vivus de caelo dignatus est descendere | Findani |
007752 | R | Tantam namque gratiam omnipotens deus beato Silvestro contulit ut a christianis et gentilibus nimio diligeretur affectu | Silvestri |
007753 | R | Tantas per illum dominus dignabatur exercere virtutes ut rebellium corda non minus miraculis quam praedicationibus obtineret | Dionysii |
007754 | R | Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui videt me videt et patrem alleluia non credis quia ego in patre et patre in me est alleluia alleluia | Philippi, Jacobi |
007755 | R | Te deum patrem ingenitum te filium unigenitum te spiritum sanctum paraclitum sanctam et individuam trinitatem toto corde et ore confitemur laudamus atque benedicimus tibi gloria in saecula | De Trinitate |
007755:cs | R | Tě všemohúcieho boha (...) | De Trinitate |
007756 | R | Te laudant angeli sancta dei genetrix quae virum non cognovisti et dominum in tuo utero bajulasti concepisti per aurem dominum nostrum ut benedicta dicaris inter omnes mulieres | Nativitas Domini |
007757 | R | Te sanctum dominum in excelsis laudant omnes angeli dicentes te decet laus et honor domine | Michaelis |
007758 | R | Tempus est ut revertar ad eum qui misit me dicit dominus nolite contristari nec turbetur cor vestrum rogo pro vobis patrem ut ipse vos custodiat alleluia alleluia | Ascensio Domini |
007758:cs | R | Čas jest ať bych se navrátil (...) | Ascensio Domini |
007759 | R | Tempus est ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite deum et enarrate omnia mirabilia ejus | De Tobia |
007760 | R | Tenebrae factae sunt dum crucifixisset Jesum Judaei et circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna deus deus ut quid me dereliquisti et inclinato capite emisit spiritum tunc unus ex militibus lancea latus ejus perforavit et continuo exivit sanguis et aqua | |
007760:cs | R | Zatmilo se jest (...) | |
007760.1 | R | Tenebrae factae sunt dum crucifixisset Jesum Judaei et circa horam nonam exclamavit Jesus voce magna pater in manus tuas commendo spiritum meum et inclinato capite emisit spiritum | Fer. 6 in Parasceve |
007761 | R | Tenere me commilitones optimi saecularium quidem bellorum signa videtis sed non ad haec arma provoco nec ad haec bella animos vestros virtutemque cohortor fidem quam deo promisimus in ultimis custodire | Mauritii et sociorum |
007762 | R | Tentavit deus Abraham et dixit ad eum tolle filium tuum quem diligis Isaac et offeres illum ibi in holocaustum super unum montium qui dixero tibi | Dom. Quinquagesimae |
007763 | R | Terribilis est locus iste non est hic aliud nisi domus dei et porta caeli vere etenim dominus est in loco isto et ego nesciebam | In Dedicatione Ecclesiae |
007764 | R | Tibi laus tibi gloria tibi gratiarum actio in saecula sempiterna o beata trinitas | De Trinitate |
007765 | R | Tibi soli peccavi et malum coram te feci miserere mei ut justificeris domine in sermonibus tuis | |
007766 | R | Timothei Christi martyris Silvester beatissimus sustollens corpusculum dedicavitque ejus martyrium | Silvestri |
007767 | R | Tolle arma tua pharetram et arcum et affer de venatione tua ut comedam et benedicat tibi anima mea | Dom. 2 Quadragesimae |
007768 | R | Tolle puerum et matrem ejus et vade in terram Judam defuncti sunt enim qui quaerebant animam pueri | Purificatio Mariae |
007769 | R | Tollite hinc vobiscum munera et ite ad dominum terrae et cum inveneritis adorate eum super terram deus autem meus faciat vobis eum placabilem et remittat et hunc fratrem vestrum vobiscum et eum quem tenet in vinculis | Dom. 3 Quadragesimae |
007770 | R | Tollite jugum meum super vos dicit dominus et discite quia mitis sum et humilis corde jugum enim meum suave est et onus meum leve | Comm. Apostolorum |
007771 | R | Tota die contristatus ingrediebar domine quoniam anima mea completa est illusionibus et vim faciebant qui quaerebant animam meam | Dom. de Passione |
007772 | R | Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia et meruerunt habere coronas perpetuas | Comm. plurimorum Martyrum |
007773 | R | Tradiderunt me in manus impiorum et inter iniquos projecerunt me et non pepercerunt animae meae congregati sunt adversum me fortes et sicut gigantes steterunt contra me | |
007774 | R | Traduntur neci quos ordo reperit numerandi laeti percussoribus cervices praebent solaque inter eos erat de gloriosae mortis acceleratione contentio | Mauritii et sociorum |
007775 | R | Trahebatur per gradus ab Arianis supinus beatus Eusebius et fracto capite illi dentibus saxis sanguinem fundebat pro Christo et unitatem trinitas fortiter clamabat | Eusebii Romanae |
007776 | R | Tres viri isti trinitatis fidem studiose praedicantes hodierna die trinum martyrium consecuti sunt pariter | Dionysii |
007777 | R | Tria sunt munera pretiosa quae obtulerunt magi domino in die ista et habent in se divina mysteria in auro ut ostendatur regis potentia in thure sacerdotum magnum considera et in myrrha dominicam sepulturam | Epiphania |
007778 | R | Tribularer si nescirem misericordias tuas domine tu dixisti nolo mortem peccatoris sed convertatur et vivat qui Chananaeam et publicanum vocasti ad paenitentiam | Dom. 1 Quadragesimae |
007779 | R | Tribulationes civitatum audivimus quas passae sunt et defecimus timor et hebetudo mentis cecidit super nos et super liberos nostros ipsi montes nolunt recipere fugam nostram domine miserere | De Judith |
007780 | R | Tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum nunc videbitis turbam quae circumdat me vos fugam capietis et ego vadam immolari pro vobis | |
007780:cs | R | Truchliváť jest duše má (...) | |
007781 | R | Tristitia vestra alleluia alleluia | Comm. plurimorum Confessorum TP |
007782 | R | Tristitia vestra alleluia converteteur in gaudium alleluia alleluia | Philippi, Jacobi |
007783 | R | Triumphans Christi martyr Eustachius lugebat dicens heu mihi quondam ut arbori pollenti nunc autem orbato uxore et liberis | Transl. Eustachii |
007784 | R | Triumpharunt sancti martyres Christi qui sub Maximiano mortem decreverunt suscipere et cum sancto Mauritio regna caelestia assumpserunt | Mauritii et sociorum |
007785 | R | Triumphatores et amici deo Petre et Paule Andreas Jacobe Joannes Thomas Jacobe Philippe Bartholomaee Matthaee Simon Thaddaee gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis | Omnium Sanctorum |
007786 | R | Tu domine universorum qui nullam habes indigentiam voluisti templum tuum fieri in nobis conserva domum istam immaculatam in aeternum domine | De Machabaeis |
007787 | R | Tu es pastor ovium princeps apostolorum tibi tradidit deus omnia regna mundi et ideo traditae sunt tibi claves regni caelorum | Petri, Pauli |
007788 | R | Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam et tibi dabo claves regni caelorum | Petri, Pauli |
007789 | R | Tu es vas electionis sancte Paule apostole praedicator veritatis in universo mundo per quem omnes gentes cognoverunt gratiam dei | Pauli |
007790 | R | Tu exsurgens domine misereberis Sion | Dom. 1 Adventus |
007791 | R | Tu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem domini parare vias ejus | Joannis Baptistae |
007792 | R | Tu vir Symphoriane mentem et oculos tuos ad astra suspende in tormenta fortis inventus in infantia meruit coronam de manu domini | Symphoriani |
007793 | R | Tua est potentia tuum regnum domine tu es super omnes gentes da pacem domine in diebus nostris | De Machabaeis |
007794 | R | Tua sunt haec Christe opera tua miracula qui vere mirabilis es in sanctis tuis quos ita dignaris glorificare ut eos de hoste humani generis mirabiliter facias triumphare | Omnium Sanctorum |
007795 | R | Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis | Exaltatio Crucis |