R

Responsory

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 1901 - 1950 of 6246 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
007771 R Tota die contristatus ingrediebar domine quoniam anima mea completa est illusionibus et vim faciebant qui quaerebant animam meam Dom. de Passione
007772 R Tradiderunt corpora sua propter deum ad supplicia et meruerunt habere coronas perpetuas Comm. plurimorum Martyrum
007773 R Tradiderunt me in manus impiorum et inter iniquos projecerunt me et non pepercerunt animae meae congregati sunt adversum me fortes et sicut gigantes steterunt contra me
007774 R Traduntur neci quos ordo reperit numerandi laeti percussoribus cervices praebent solaque inter eos erat de gloriosae mortis acceleratione contentio Mauritii et sociorum
007775 R Trahebatur per gradus ab Arianis supinus beatus Eusebius et fracto capite illi dentibus saxis sanguinem fundebat pro Christo et unitatem trinitas fortiter clamabat Eusebii Episcopi
007776 R Tres viri isti trinitatis fidem studiose praedicantes hodierna die trinum martyrium consecuti sunt pariter Dionysii
007777 R Tria sunt munera pretiosa quae obtulerunt magi domino in die ista et habent in se divina mysteria in auro ut ostendatur regis potentia in thure sacerdotum magnum considera et in myrrha dominicam sepulturam Epiphania
007778 R Tribularer si nescirem misericordias tuas domine tu dixisti nolo mortem peccatoris sed convertatur et vivat qui Chananaeam et publicanum vocasti ad paenitentiam Dom. 1 Quadragesimae
007779 R Tribulationes civitatum audivimus quas passae sunt et defecimus timor et hebetudo mentis cecidit super nos et super liberos nostros ipsi montes nolunt recipere fugam nostram domine miserere De Judith
007780 R Tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum nunc videbitis turbam quae circumdat me vos fugam capietis et ego vadam immolari pro vobis
007780:cs R Truchliváť jest duše má (...)
007781 R Tristitia vestra alleluia alleluia Comm. plurimorum Confessorum TP
007782 R Tristitia vestra alleluia converteteur in gaudium alleluia alleluia Philippi, Jacobi
007783 R Triumphans Christi martyr Eustachius lugebat dicens heu mihi quondam ut arbori pollenti nunc autem orbato uxore et liberis Transl. Eustachii
007784 R Triumpharunt sancti martyres Christi qui sub Maximiano mortem decreverunt suscipere et cum sancto Mauritio regna caelestia assumpserunt Mauritii et sociorum
007785 R Triumphatores et amici deo Petre et Paule Andreas Jacobe Joannes Thomas Jacobe Philippe Bartholomaee Matthaee Simon Thaddaee gaudete et exsultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis Omnium Sanctorum
007786 R Tu domine universorum qui nullam habes indigentiam voluisti templum tuum fieri in nobis conserva domum istam immaculatam in aeternum domine De Machabaeis
007787 R Tu es pastor ovium princeps apostolorum tibi tradidit deus omnia regna mundi et ideo traditae sunt tibi claves regni caelorum Petri, Pauli
007788 R Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam et tibi dabo claves regni caelorum Petri, Pauli
007789 R Tu es vas electionis sancte Paule apostole praedicator veritatis in universo mundo per quem omnes gentes cognoverunt gratiam dei Pauli
007790 R Tu exsurgens domine misereberis Sion Dom. 1 Adventus
007791 R Tu puer propheta altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem domini parare vias ejus Joannis Baptistae
007792 R Tu vir Symphoriane mentem et oculos tuos ad astra suspende in tormenta fortis inventus in infantia meruit coronam de manu domini Symphoriani
007793 R Tua est potentia tuum regnum domine tu es super omnes gentes da pacem domine in diebus nostris De Machabaeis
007794 R Tua sunt haec Christe opera tua miracula qui vere mirabilis es in sanctis tuis quos ita dignaris glorificare ut eos de hoste humani generis mirabiliter facias triumphare Omnium Sanctorum
007795 R Tuam crucem adoramus domine tuam gloriosam recolimus passionem miserere nobis qui passus es pro nobis Exaltatio Crucis
007796 R Tulerunt dominum meum alleluia alleluia Octava Paschae
007797 R Tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum ait ei angelus noli flere Maria surrexit sicut dixit praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis alleluia alleluia
007797.1 R Tulerunt dominum meum et nescio ubi posuerunt eum dicunt ei angeli mulier quid ploras surrexit sicut dixit praecedet vos in Galilaeam ibi eum videbitis Mariae Magdalenae
007798 R Tulit ergo dominus hominem et posuit eum in paradisum voluptatis ut operaretur et custodiret illum Dom. Septuagesimae
007799 R Tum vero dei famulus sacrarum litterarum studiis informatus dei gratia ad sacerdotii dignitatem meruit promoveri Dominici Silensis
007800 R Tunc frater regis dixit ad eum iste homo quem tu disponebas incendere et excoriare amicus dei est et angeli dei famulantur ei Thomae Apost.
007801 R Tunc pincerna increpans apostolum dedit palmam in faciem ejus inde dixit apostolus praesens tibi poena reddatur ne pereas manus vero tua a canibus hic apportetur Thomae Apost.
007802 R Tunc sanctus Medardus longae vitae defessus requiem deprecatus spiritum amisit et convexa caeli athleta triumphalis ascendit Medardi
007803 R Tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas media autem nocte clamor factus est exierunt obviam sponso et intraverunt cum eo ad nuptias Comm. plurimorum Virginum
007804 R Ubi est Abel frater tuus dixit dominus ad Cain nescio domine numquid custos fratris mei sum ego et dixit ad eum quid fecisti ecce vox sanguinis fratris tui Abel clamat ad me de terra Dom. Septuagesimae
007805 R Ultimo festivitatis die dicebat Jesus qui in me credit flumina de ventre ejus fluent aquae vivae hoc autem dixit de spiritu quem accepturi erant credentes in eum alleluia alleluia Dom. Pentecostes
007805.1 R Ultimo festivitatis die dicebat Jesus qui in me credit flumina de ventre ejus fluent aquae vivae alleluia
007806 R Umbrosum tunc revera locum verus cervorum hinnulus cubile sibi et pascua quaesivit in meridie quando supercaelestis ille transmigrationis Idithun in corde Mariae paenitentis quod ab aestu carnalium desideriorum ex toto penitus temperatum invenit delectabatur tam desiderabiliter requiescere Mariae Magdalenae
007807 R Una hora non potuistis vigilare mecum qui exhortabimini mori pro me vel Judam non videtis quomodo non dormit sed festinat tradere me Judaeis
007808 R Undecim discipuli in Galilaeam videntes dominum adoraverunt et locutus est eis alleluia alleluia
007809 R Unus ex discipulis meis tradet me hodie vae illi per quem tradar ego melius illi erat si natus non fuisset
007809:cs R Jeden z učedlníkóv mých (...)
007809.1 R Unus ex vobis tradet me hodie vae illi per quem tradar ego melius illi erat si natus non fuisset Fer. 5 in Cena Dom.
007810 R Ursi jussu judicis laxati contra Christi testes impetum fecerunt sed divina quadam vi mox ad aspectum illorum ovillam in mansuetudinem mutati nullam illis saevitiae suae notam ingesserunt Januarii
007811 R Usquequo exaltabitur inimicus meus super me respice et exaudi me domine deus meus Dom. de Passione
007812 R Ut placeret Judaeis Herodes apprehendit Petrum et vinctum catenis quaternionibus militum custodiendum in carcere tradidit sed cum volebat eum post pascha producere populo in carcere servabatur Vincula Petri
007813 R Utinam appenderentur peccata mea quibus iram merui et calamitas quam patior in statera De Job
007814 R Vade Anania et quaere Saulum quia vas electionis est mihi ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel Conversio Pauli
007815 R Vade Luciane et dic Joanni episcopo Jerusalemitano usquequo clausi sumus usquequo non aperis nobis tuis etenim temporibus revelandi sumus Inventio Stephani

Pages