R

Responsory

Mass / Office:
Office
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 351 - 400 of 6053 chants
Cantus ID Genre Full text Usual feast
006326 R Congregati sunt inimici nostri et gloriantur in virtute sua contere fortitudinem illorum domine et disperge illos ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu deus noster De Machabaeis
006326.1 R Congregati sunt barbari hostes nostri contere illos domine Jesu Christe ut cognoscant quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu deus noster De victoriae christianorum apud Salado
006327 R Considerans Caesar immutabilem in Christo sancti fidem jussit ei introducto in harenam leonem dimitti Transl. Eustachii
006328 R Constantes estote videbitis auxilium domini super vos Judaea et Jerusalem nolite timere cras egrediemini et dominus erit vobiscum Vigilia Nat. Domini
006329 R Constitues eos principes super omnem terra Comm. Apostolorum
006330 R Constitues eos principes super omnem terram memores erunt nominis tui domine Comm. Apostolorum
006331 R Constitues eos principes super omnem terram memores erunt nominis tui domine in omni progenie et generatione Comm. Apostolorum
006332 R Consurgens Helena de solio regali provoluta pedibus beati Silvestri paenitentiae locum sibi dari petiit Silvestri
006333 R Continet in gremio caelum terramque regentem virgo dei genetrix proceres comitantur heriles per quos orbis ovans Christo sub principe pollet Octava Nat. Domini
006333.1 R Continet in gremio caelum terramque regentem virgo dei genetrix proceres comitantur heriles ergo mundus ovans Christo sub principe pollet Octava Nat. Domini
006334 R Contristatus est rex Herodes propter jusjurandum et propter simul discumbentes noluit eam contristari caput Joannis jussit afferri Decoll. Jo. Bapt.
006335 R Contumelias et terrores passus sum ab eis qui erant pacifici mei et custodientes latus meum dicentes decipiamus eum et praevaleamus illi sed tu domine mecum es tamquam bellator fortis cadent in opprobrium sempiternum et videam vindictam in eis quia tibi revelavi causam meam
006336 R Convertimini omnes simul ad deum mundo corde et animo in jejuniis in vigiliis multis et in caritate non ficta ut deleantur chirographa peccatorum vestrorum ut cum dominus advenerit paratos nos inveniat Dom. 1 Quadragesimae
006337 R Convocatis fratribus beatus Benedictus dixit misereatur vobis omnipotens deus numquid non prius dixi vobis quia meis ac vestris moribus minime conveniret Benedicti
006338 R Coram tribus discipulis transfiguratus dominus Moyses et Elias hic inde secum loquentes ostendit in majestate Transfiguratio Dom.
006339 R Corde et animo Christo canamus gloriam in hac sacra sollemnitate praecelsae genetricis dei virginis Mariae ut ipsa intercedat pro nobis ad dominum Nativitas Mariae
006339.1 R Corde et animo Christo canamus gloriam in hac sacra sollemnitate praecelsae genetricis dei virginis Mariae Nativitas Mariae
006340 R Cornelius centurio vir religiosus ac timens deum vidit manifeste angelum dei dicentem sibi Corneli mitte et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic dicet tibi quid te oporteat facere Vincula Petri
006340.1 R Cornelius centurio vir religiosus ac timens deum vidit manifeste angelum dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli mitte viros in Joppen et accersi Simonem qui cognominatur Petrus hic dicet tibi quid te oporteat facere Petri, Pauli
006341 R Corona aurea super caput ejus expressa signo sanctitatis gloria honoris et opus fortitudinis Comm. unius Martyris
006341.1 R Corona aurea super caput ejus Transfiguratio Dom.
006342 R Coronavit eos dominus corona justitiae quia passi sunt pro domino et sequuntur agnum Nat. Innocentium
006343 R Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et nomina eorum vivent in generatione et generatione Comm. plurimorum Martyrum
006344 R Corpora sanctorum in pace sepulta sunt et vivent nomina eorum in aeternum Reliquiarum
006345 R Crastina die delebitur iniquitas terrae Vigilia Nat. Domini
006345.1 R Iniquitas terrae delebitur crastina die Vigilia Nat. Domini
006346 R Credidit Abraham deo et reputatum est ei ad justitiam et ideo amicus dei appellatus est Dom. Quinquagesimae
006347 R Credidit Anianus in dominum Jesum Christum totamque domum ejus per beatissimum Marcum evangelistam alleluia Marci
006348 R Credo quod redemptor meus vivit et in novissimo die de terra surrecturus sum et in carne mea videbo deum salvatorem meum Pro defunctis
006349 R Crux alma fulget per quam salus reddita est mundo crux repellit omne crimen alleluia alleluia Inventio Crucis
006350 R Crux benedicta nitet dominus qua carne pependit atque cruore suo vulnera nostra lavit alleluia alleluia Inventio Crucis
006351 R Crux fidelis inter omnes arbor una nobilis nulla silva talem profert fronde flore germine dulce lignum dulces clavos dulce pondus sustinet Exaltatio Crucis
006352 R Cucuphas praedicator sanctissimus applaudens populi credenti fidei ita exorsus ait tibi laus domine Jesu Christe tibi omnis debetur honor et adoratio qui incredulos destruis et te diligentes glorificas Cucuphatis
006353 R Cum ambularent animalia ambulabant et rotae juxta ea quocumque ibat spiritus illuc pariter et rotae elevabantur sequentes ea Matthaei
006354 R Cum aspicerem animalia apparuit rota una juxta ea quattuor habens facies et una similitudo ipsarum quattuor Comm. Evangelistarum
006355 R Cum audisset Jacob quod Esau veniret contra eum divisit filios suos et uxores dicens si percusserit Esau unam turmam salvabitur altera libera me domine qui dixisti mihi multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest Dom. 2 Quadragesimae
006356 R Cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae et vocavit per gratiam suam ut revelaret filium suum per me ut evangelizarem illum in gentibus Pauli
006357 R Cum autem tempus impleretur et christiani simulacra irridentes cognoverunt quod profani sanctus ibidem advenisset livore repleti sunt alleluia alleluia alleluia Marci
006358 R Cum autem venisset beatissimus evangelista Cyrenense urbem convenerunt ad eum multitudo languentium at ille manus imponens curabat eos alleluia Marci
006359 R Cum ceciderit justus non conturbabitur quia dominus firmat manum ejus
006360 R Cum decrevisset dominus dilecto palmam martyrii a venatoribus principi intimatus capi et ad urbem jussus est vinctus trahi Blasii
006361 R Cum essem puella in domo patris mei desponsavit me vir Judaeus et amavit me Christus deus Nativitas Domini
006362 R Cum essent in tormentis martyres Christi Crispinus et Crispinianus caelestia contemplantes dicebant adjuva nos domine ut perficiamur opus tuum sine macula Crispini,Crispiniani
006363 R Cum esset Petrus in cruce venit turba multa maledicebant Caesarem et fecerunt planctum magnum ante crucem Petrus exhortabat eos de cruce dicens nolite flere sed gaudete mecum quia vado vobis parare locum Petri
006364 R Cum esset plenus spiritu sancto beatus Stephanus intendens in caelum vidit gloriam dei et Jesum stantem a dexteris dei Stephani
006365 R Cum fontem vitae sitientes et fide alacres perspexisset sanctus pontifex domino gratias referens Christi baptismo gaudentes abluit omnes Afrae
006366 R Cum gens Sicambrorum Melena castellum belli nube texisset Hilarus spiritu prophetiae ostium discessionem civibus praedixit et per orationem inclusos a jugo servitutis liberavit Hilarii Arelatensis
006367 R Cum inducerent puerum Jesum parentes ejus accepit eum Simeon in ulnas suas et benedixit deum et dixit nunc dimittis domine servum tuum in pace Purificatio Mariae
006368 R Cum ingrederetur beatus Yventius in urbem Mediolanum ministri daemonum clamabant dicentes ne urbem deludes et tu puniaris Yventii
006369 R Cum jejunasset dominus quadraginta diebus et quadraginta noctibus accessit ad eum tentator dixit si filius dei es dic ut lapides isti panes fiant respondens Jesus dixit non in solo pane vivit homo sed in omni verbo quod procedit de ore dei Dom. 1 Quadragesimae

Pages