Sq

Sequence

Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman

Related chants

Displaying 851 - 900 of 1938 chants
Cantus ID Genre Full text Feast
ah39056 Sq Ave fulgens solis cella celi splendor maris stella (...)
ah39061 Sq Ave verbi dei parens (...)
ah39074 Sq Salve mater misericordie spes lapsorum (...)
ah39080 Sq Salve virgo virginum de qua lumen luminum (...)
ah39093 Sq Promat pia vox cantoris hujus laudem confessoris | Ipsum laudans praesens chorus sit festivus et canorus | Fide fuit deo carus mundi quoque stirpe clarus | Mundi tamen sprevit fastum se conservans deo castum | Adhuc aevo puerilis sensu fuit tam subtilis | Quod in brevi fit doctorum doctor ipse doctiorum | Ardens intus caritate foris lucet honestate | Intus ardens vis amoris per exemplum lucet foris | Dum languenti praebet vestem mox languoris fugat pestem | Ex divina dans virtute vestem simul cum salute | Quidquid rerum possidebat Christo dedit quem colebat | Fit egenus ut egeni fiant bonis ejus pleni | Dum egenis hoc impendit Christus ei plus rependit | Dans pro Christo peritura promeretur permansura | Quod fateri rex veretur scelus scire promeretur | Christus ei revelavit scelus quod rex perpetravit | Nam altari dum astaret dumque missam celebraret | De supernis carta missa regis pandit huic commissa | Hic horrendae rei reum regem videns aput deum | Jam pro rege supplex orat cujus culpam non ignorat | Servo dei non ingratum cerva praebet famulatum | Servit cerva nutu dei quasi grates agens ei | Plura possunt repertiri mira facta sancti viri | Quibus clare demonstratur quam praeclarus habebatur | Hic praesentem juvet chorum ut in regno beatorum | Regem videns sempiternum glorietur in aeternum Aegidii
ah39113 Sq Mater matris domini felix felicissime anne (...)
ah39139 Sq Digna laudum poscit vota digna (...)
ah39179 Sq Gaude prole gallia laetare bituria Guillelmi praesidio (...)
ah39188 Sq Laus tibi Christe Quem magi deferentes sua munera (...)
ah39198 Sq Precelsa laude Ihesu caro psallat ecclesia (...)
ah39205 Sq In hac die triumphavit Iulianus et migravit (...)
ah39248 Sq Virginis invicte laudes continant Christiani (...)
ah39266 Sq Virginis sacratae maxelendis praeconia (...)
ah39274 Sq Salve festa dies Christi famulis caelebris (...)
ah39286 Sq Per unius casum grani de valle gethsemani grana surgivit plurima (...)
ah39331 Sq Laetetur mons Sion et ejus filiae (...)
ah39334 Sq Valeria martir beata (incomplete) (...)
ah39337 Sq Exsultet ecclesia ex Victoris victoria | Nos ejus familia maximae laetemur una | Nunc recensentes succinte voce consona eius magnalia | Primo pangendo in eius reverentia mente purissima | Salve Victor miles christi magna nostra fiducia | Inter proceres Domini nobilissime athleta | Christum regem regum omnium secutus es arcta via | Tui salvatoris ad instar multa ferens martyria | Quinque inter alia fuerunt talia | Constricta pertractio trina suspensio | Dira pedis plectio molarum contritio | Capitisque sectio corpore mari dato | Mox scandisti aethra sic intonante | Voce divina vicisti beate | Quod mors preciosa probat et quinquaginta plusquam miracula | Vere tribus libris scripta hic quattuor mortuis data vita | O pater pie istam serva cohortem | Rege et tuae fac gloriae consortem Amen Victoris et sociorum
ah40001 Sq Ecce veniet deus (...)
ah40002 Sq Benignissima domini (...)
ah40003 Sq Vergente mundi vespere sol nascitur (...)
ah40004 Sq Caste et incorrupte pangamus iubila Marie (...)
ah40005 Sq Novum canticum cantemus novas deo cantemus (...)
ah40006 Sq Gaude virgo ecclesia Xpi et tuas (...)
ah40008 Sq Stella sita quam viderant (...)
ah40009 Sq Decorata tribus miraculis (...)
ah40010 Sq Christo laudes sollemni carmine | Christi cantent redempti sanguine | Sacer chorus sit sonorus cithara psalterio .. Transfiguratio Dom.
ah40012 Sq Gaudeat fidelis plebs universa (...)
ah40013 Sq Laus surgat ubique Christo jucunda (...)
ah40019 Sq Confitemini et psallite (...)
ah40020 Sq Alme mundi ihesu tua fidelia / (...)
ah40021 Sq Concinat orbis cunctus alleluia | Votis voce sollemnia Celebranda paschalia | Insontum tenera Congaudeat turma | Sacro fonte nivea Spernens Phlegetonis undas | Nos quoque laxas aptemus fibras arte musica Voce sonora modificantes prosis neumata | Voce satis tinnula Christus namque mitis hostia Factus nostra ob remedia crucis pertulit probra | Et iugis vita manens subiit lethalia Fellis amara passus praelibare pocula | Vulnera satis toleravit dira transfixus clavis et lancea Sic patiendo mala gerens nostra descendit ad ima tartara | Hostis antiqui quo defringens arma revebit potens ampla ovando tropaea Sicque devicta morte ac resumpta carne resurgit victor die hodierna | Unde iam iucundas ipsi canamus odas Per quem nobis vita redit aeterna | Et caeli clara nobis patescit aula cui sit laus praeclara
ah40022 Sq Pange turma corde vultu Christo praeconia | Concelebrans admiranda paschalia sacramenta | O beneficia o quam mirifica | Omni saelo posita [ Alto polo micantia magna solo fulgentia | Quae licet ampla miretur ecclesia sancta catholica | Haec tamen alma praecellunt instantia festiva gaudia | Sui per insignia ergo clara concrepent organa | Et mundana reboet machina gaude praedulcisona | Quia damnata nocte et calcata morte perpetua | Christus ad aethra hodie praecelsa redit victoria | Ante saecla arcana praenotata complentur hac die fulgida | Prophetarum praesaga sacra verba nudantur hac luce splendida |Agnus dei sine macula surrexit hodie morte victa Christus immensa gloria | Gaude mater o catholica laetare exsulta circumfusa longe lateque ecclesia | Mentis alacritate junge canticis cantica | Christus hac die clara morte perempta te clemens altam restauravit in patriam | Dicant omnes alleluia
ah40023 Sq Psalle lirica carmina | Iubilans domino turmula Praesens mera cum symphonia | Ipsum nam condecet laus gloria quem laudat in caelo angelica universa dignitas | Is enim caeli terrae machinam Pelagus atque ex nihilo quae sunt creavit omnia | Is deiectum paradisicolam reduxit ad aeternae vitae pascua Carnem sumens pro nobis humanam natus matre de vera sancta Maria virgine casta | Hinc crucis mysterio devastans mortem claustra fregit infernalia Chirographum antiquae praevaricationis delens morte sua | Sic surgens zabulo triumphato die tertia Quis fisus fuerat eius arma aufert omnia forti dextera | Eiusque cuncta spolia diripiens vehit secum ad astra Angelicis agminibus pastor bonus constituens socia | Quapropter huius in laude pangite gentes cum populis iubilamina Ipsius cruore sacro redemptae mortis a vinculo vita reddita in poli aula | Ubi pariter laetemur semper cum ovibus ad patris dextram Cum examine supremo iudex iudicabit cuncta saecula flammis purgata | Simul resonent redempta fiat
ah40024 Sq Sancta cunctis laetitia (...)
ah40025 Sq Christi hodierna celebremus sanctum pascha | Diem qua resurgens a mortuis dominus vita | Cum patris voluntate descendit ad inferos expulit inde suos | Victor ascendit de tartara reserans paradisum dextra | Lamentes mulieres audire merentur | Angelica voce dicentes surrexit ecce Dominus vita | Quam postea colloquentes duo in via | Vesperascente jam die residere se dicebat quantotius alme | Resplenduit mundus postquam angariabatur crucem in terra | Non obruit sputo non flagella non pocula mirrata | Maria noli flere filium tuum surrexit enim sicut dixerat praecedet vos quam totius in Galilaea | Ibi se pollicitus est visurus ad discipulos conspecturus sicuti olim jam praedixerat | Thomas inquiunt veni ostendamque tibi vulnera mea | Ne perdas quod credideras vitam aeternam | Nos quoque ipsum adoremus et puro corde credentes dicamus omnes | Gloria tibi sit Christe qui resurrexisti a mortuis in sempiterna saecula Amen
ah40029 Sq Laetetur orbis die ista (...)
ah40030 Sq In omnem terram deo laus personet dulcissima | Astra polorum jubilent praeconia | Terra simul agat atque freta concinant voce sua | Plebs et fidelium psallat ei carminis prosodia | Verbum quod suum carnem fore volens virginis gremia | Sacravit sibi quatenus gigneret creantem omnia | Qui periclitanti populo lucis aeternae cognitionem monstrare digne debeat | Ac primi parentis facinus macula naevi carens piaret natus alvo virginea | Nam post plura virtutum genera subiit crucem triumphaturus eam | Ac spiritu dato tartarea momordit sicut dixit ante propheta | Hincque vivens lucifer tumulo surrexit die tertia | Ascensurus caelorum culmina soles quater post decades | Ubi iudex sedet ad patris dexteram cum sacro flatu trinitas alma | Quod in alumnorum gratanter pectora fuderat in die hodierna | Unde psallentes rogemus una | Mente pura ac voce consona | Quo nos regat ac protegat servet magnificet atque gloria ditet in sempiterna | Ut consortes mereamur sanctorum ovibus necti superis inter quos mirabilis | Emictat vivit regnat in saecula
ah40032 Sq Veni sancte spiritus nos profunde celitus (...)
ah40033 Sq Gaude mater ecclesia filiorum adoptione fecundata Quos spiritus almiflua cooperante sancti parturisti gratia | In his ergo devote sacra sollemniis pange deo cantica Quibus sanctus paraclitus largitus est nobis sua charismata | Hac namque in die repentino sonitu mundo intonante hora tertia Apparens in igne alumnorum pectora virtute divina reddit flagrantia | Quorum praeconiis sacra emanarunt vitae dogmata Quibus nos mundantes viva digne sibi praeparemus templa | Nos sibi possideat quatenus habitacula Secumque nos ad sua transvehat palatia | Ubi perpetua mereamur jucundari gloria Atque sine fine voce deum laudare hymnidica | Spiritus alme nos vitiis munda virtutum floribus orna Sit tibi gloria cum patre et nato qui regnas unus deus | Per saecula
ah40034 Sq Adoremus unitatem et in ea trinitatem (...)
ah40036 Sq Unum trium adoremus tres in una collaudemus (...)
ah40039 Sq Quidam magna transit (...)
ah40041 Sq Ad te pulchra cimbala ymnisona (...)
ah40042 Sq Laude pulchra Vox omnis dulcisona (...)
ah40043 Sq Alleluia | Alme deus cui serviunt cuncta | Quae gerit polus tellus et quae prorogat | Et quae dant maris alta receptacula | Jussit ut constituens omnia tua sapientia ima media quae regit et ardua | Hinc te cantant angeli landant et archangeli cherubin atque seraphin dulci voce resonant | Abraham cum sociis David et cum prophetis praedicat | Salomon et sapiens lingua jucunda te glorificat | Princeps claviger et Petrus tuba te celebrat aurea | Paulus legifer resultat et apostoli pronuntiant | Hinc et martyrum phalanx rosea confessorum chorus atque candens te canit et plebs virginea | Hinc et innocens tua columba ecclesia quae mater est nostra tuaque sponsa carissima | Te cantat in suis cimbalis tibi et alleluia concrepat | Nos quoque cum laude consona ad te clamamus voce cernua | O Christe domine miseris parce tu famulis tua pro clementia | Supplices protege rex pie tironesque tuos tua sancta rophaea | Coronam daque servis pro quibus tuam claram dederas stauro pendens purpuram | Divites fac et fide propter quos pauper factus es carne pacis et da tempora | Cumque jusseris sub hora mortis vita nos hac migrare tua nos dextra recipiat | Atque inferni de potestate libera o rex pie et perduc ad caeli regiam | Ubi per saecla laetemur omnia sempiterna
ah40044 Sq Angelicae turmae pulcherrima celsa praeconia (...)
ah40045 Sq Arce summa Ecce plebs aurea rutilans gloriosa (...)
ah40046 Sq Aule celse lux summa (...)
ah40047 Sq Laus inclyta (...)

Pages