SqV
Sequence verse
Mass / Office:
Mass
Rite:
Franco-Roman
Related chants
Displaying 151 - 200 of 287 chants| Cantus ID | Genre | Full text | Usual feast |
|---|---|---|---|
| ah54161:01 | SqV | Profitentes unitatem veneremur trinitatem pari reverentia | Tres personas asserentes personali differentes a se differentia | De Trinitate |
| ah54161:02 | SqV | Hae dicuntur relative cum sint unum substantive non tria principia | Sive dicas tres vel tria simplex tamen est usia non triplex essentia | |
| ah54161:03 | SqV | Simplex esse simplex posse simplex velle simplex nosse cuncta sunt simplicia | Pater proles sacrum flamen deus unus et hi tamen habent quaedam propria | |
| ah54161:04 | SqV | Non unius quam duarum sive trium personarum minor efficacia | Una virtus unum numen unus splendor unum lumen hoc una quod alia | |
| ah54161:05 | SqV | Patri proles est aequalis nec hoc tollit personalis amborum distinctio | Patri compar filioque spiritalis ab utroque procedit connexio | |
| ah54161:06 | SqV | Non humana ratione capi possunt hae personae nec harum discretio | Non hic ordo temporalis non hic situs aut localis rerum circumscriptio | |
| ah54161:07 | SqV | Nil in deo praeter deum nulla causa praeter eum qui creat causalia | Effectiva vel formalis causa deus et finalis sed nunquam materia | |
| ah54161:08 | SqV | Digne loqui de personis vim transcendit rationis excedit ingenia | Quid sit gigni quid processus me nescire sum professus sed fide non dubia | |
| ah54161:09 | SqV | Nos in fide gloriemur nos in una modulemur fidei constantia | Trinae sit laus unitati sed et simplae trinitati coaeterna gloria Amen | |
| ah54201:11 | SqV | Stabat mater illud agas crucifixi fige plagas cordi meo valide | |
| ah54201:15 | SqV | Virgo virginum praeclara mihi jam non sis amara fac me tecum plangere | |
| ah54277:01 | SqV | Ave virgo gloriosa caeli jubar mundi rosa caelibatus lilium | Ave gemma pretiosa super solem speciosa virginale gaudium | |
| ah54277:02 | SqV | Spes reorum es Maria redemptoris mater pia redemptorum gloria | Finis leti vitae via tibi triplex jerarchia digna dat praeconia | |
| ah54277:03 | SqV | Virga Jesse florida stella maris fulgida sidus verae lucis | Fructum vitae preferens et ad portum transferens salutis quos ducis | |
| ah54277:04 | SqV | Florens hortus aegris gratus puritatis fons signatus dans fluenta gratiae | Thronus veri Salomonis quem praeclaris caeli donis ornavit rex gloriae | |
| ah54277:05 | SqV | O regina pietatis et totius sanctitatis flumen indeficiens | In te salva confidentes salutari sitientes potu nos reficiens | |
| ah54277:06 | SqV | Ad te flentes suspiramus te gementes invocamus Evae proles misera | Statum nostrae paupertatis vultu tuae bonitatis clementer considera | |
| ah54277:07 | SqV | Cella flagrans aromatum apotheca charismatum salutaris | Tuam nobis fragrantiam spirans infunde gratiam qua ditaris | |
| ah54277:08 | SqV | Dulcis Jesu mater bona mundi salus et matrona supernorum civium | Pacem confer sempiternam et ad lucem nos supernam transfer post exilium | |
| ah54280:01 | SqV | Salvatoris mater pia mundi hujus spes Maria ave plena gratia | Porta caeli templum Dei maris portus ad quem rei currunt cum fiducia | |
| ah54280:02 | SqV | Summi regis sponsa digna cunctis clemens et benigna operum suffragio | Caecis lumen claudis via nudis Martha et Maria mentis desiderio | |
| ah54280:03 | SqV | Inter spinas flos fuisti sic flos flori patuisti pietatis gratia | Verbum verbo concepisti regem regum peperisti virgo viri nescia | |
| ah54280:04 | SqV | Regi nato adhaesisti quem lactasti et pavisti more matris debito | Quae conjuncta nunc eidem es regina facta pridem operum pro merito | |
| ah54280:05 | SqV | Reis ergo fac regina apud regem ut ruina relaxetur debita | Et regnare fac renatos a reatu expurgatos pietate solita | |
| ah54280:05.1 | SqV | Regis nostrique regina ora natum ut ruina relaxetur debita | Et regnare fac renatos a reatu expurgatos pietate solita | |
| ah54280:06 | SqV | Tutrix pia tui gregis memor sis Henrici regis pro quo pete filium | Ut exutus carne gravi vitae scriptus sit suavi post praesens exsilium | |
| ah55037:01 | SqV | Supernae matris gaudia repraesentet ecclesia | Dum festa colit annua suspiret ad perpetua | |
| ah55037:02 | SqV | In hac valle miseriae mater succurrat filiae | Hic caelestes excubiae nobiscum stent in acie | |
| ah55037:03 | SqV | Mundus caro daemonia diversa movent proelia | Incursu tot phantasmatum turbatur cordis sabbatum | |
| ah55037:04 | SqV | Dies festos cognatio simul haec habet odio | Certatque pari foedere pacem de terra tollere | |
| ah55037:05 | SqV | Confusa sunt hic omnia spes metus maeror gaudium | Vix hora vel dimidia fit in caelo silentium | |
| ah55037:06 | SqV | Quam felix illa civitas in qua jugis sollemnitas | Et quam jucunda curia quae curae prorsus nescia | |
| ah55037:07 | SqV | Nec languor hic senium nec fraus nec terror hostium | Sed una vox laetantium et unus ardor cordium | |
| ah55037:08 | SqV | Illic cives angelici sub jerarchia triplici | Trinae gaudent et simplici se monarchiae subici | |
| ah55037:09 | SqV | Mirantur nec deficiunt in illum quem prospiciunt | Fruuntur nec fastidiunt quo frui magis sitiunt | |
| ah55037:10 | SqV | Illic patres dispositi pro dignitate meriti | Semota jam caligine lumen vident in lumine | |
| ah55037:11 | SqV | Hi sancti quorum hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernunt in gloria | |
| ah55037:11.1 | SqV | Hic sanctus cujus hodie celebrantur sollemnia | Jam revelata facie regem cernit in gloria | |
| ah55037:12 | SqV | Illic regina virginum transcendens culmen ordinum | Excuset apud dominum nostrorum lapsus criminum | |
| ah55037:13 | SqV | Nos ad sanctorum gloriam per ipsorum suffragia | Post praesentem miseriam Christi perducat gratia | |
| ah55120:01 | SqV | Gaude Sion quod egressus a te decor et depressus tui fulgor speculi | Rediviva luce redit o et alpha quod accedit jam in fine saeculi | Elisabeth Hung. |
| ah55120:02 | SqV | Poma prima primitivos deus sanctos adhuc vivos vidit in cacumine | Ut extremos addat primis quamvis stantes nos in imis suo visit lumine | Elisabeth Hung. |
| ah55120:03 | SqV | Sed prae multis te respexit odor tuus hunc allexit et sapor et puritas | Ut de regum ramis nata juste vere sit vocata tu dei saturitas | Elisabeth Hung. |
| ah55120:04 | SqV | Gaudent astra matutina quod in hora vespertina ortu novi sideris | Caeli sidus illustratur in quo terrae designatur novi signum foederis | Elisabeth Hung. |
| ah55120:05 | SqV | Vere sidus tu praeclarum quod a sole differt parum et luna lucidius | Tu quod sole sis amicta carne probat hic relicta lucis tuae radius | Elisabeth Hung. |
| ah55120:06 | SqV | O quam dignis luces signis vasa rapis a malignis possessa daemoniis | Leprae mundas labe tactos claudos ponis et attractos in pedum officiis | Elisabeth Hung. |
| ah55120:07 | SqV | Quod negatum est naturae tu virtutis agis jure et potes ex gratia | Vita functos tu reducis caecis raddis membra lucis et membrorum spatia | Elisabeth Hung. |
| ah55120:08 | SqV | Eia mater nos agnosce libro vitae nos deposce cum electis inseri | Ut consortes tuae sortis et a poenis et a portis eruamur inferi | Elisabeth Hung. |
| ah55227:01 | SqV | Regem regum veneremur et de regis gloriemur Ludovici gloria | Ex Francorum regni cura beatorum regni jura possidet in patria | Ludovici |
| ah55227:02 | SqV | Christum Christo conformatum magnum fecit et beatum virtutum immensitas | Longum fides amor latum altum spes sed non elatum profundum humilitas | Ludovici |