Ab arce syderea descendens lux aurea virginis in gremium | Peccatorum abstulit tenebras et contulit miseris remedium Cujus lucis radio illustrata concio gaudeat fidelium | Haec nova lux Christus est...
Gaudeat ecclesia per quattuor climata mundi nunc laetitia circumfusa maxima | Temperentur organa praeparentur omnia musicorum genera hac in die fulgida | Domini innumera praedicentur opera agantur...
Pangat vox humana Christe carmina rex tibi semper praeclara | Nostra qui salute venis in arva virginis sacrae per aulam | Cujus festa et natalem celebrat fidelium ecclesia | Tibi nato atque psallit...
Hic est dies in quo ad salvanda omnia lux orta est mundo de qua annuntiante angelo impletus est uterus virginis natus est nobis salvator omni populo quem regem gentium prophetae ante testati sunt
Virginis proles opifexque matris virgo quem gessit peperitque virgo virginis partos canimus decora morte triumphos | Haec enim palmae duplicis beata sorte dum gestit fragilem domare corporis sexum...
Cantate dominum canticum novum cui hodie ante thronum hujus virginis chorus angelicus dulcissimum decantat epithalamum laudantes eum qui destructo mortis pariete utraque fecit unum in suo sanguineo
Agnus dei qui tollis peccata mundi miserere nobis | (A) Qui sedes ad dexteram patris solus invisibilis rex miserere nobis | (B) Rex regum gaudium angelorum deus miserere nobis | (C) Lux indeficiens...