| a03099 H | Laudemus christi gratiam confessorum constantiam quorum doctrina fulgida splendet mater ecclesia |Qui carnis continentiam servantes propter dominum fragrantes velut lilium reddunt odorem optimum |Quorum deus suffragiis absolve nos a vinculis peccaminum resticulis quibus gravamur nimium |Intenta mens caelestibus mundanos horret strepitus nil jam delectat anxiam quod non ducit ad patriam |Accensus illuc spiritus totis anhelat nisibus jam cernit in aenigmate lumen inaccessibile |Gloria tibi domine qui surrexisti a mortuis cum patre et sancto spiritu in sempiterna saecula |
| 202880 A | Laudemus dominum devotissime cum angelis qui pro Mariae paenitentia gaudent in caelis |
| 206609 A | Laudemus Christum dominum qui (...) |
| 001101.1 I | Laudemus dominum qui in sanctis suis post labores et certamina coronas dedit victoriae |
| ah53181 Sq | Sacerdotem Christi Martinum cuncta per orbem canat ecclesia pacis catholicae | Atque illius nomen omnis haereticus fugiat pallidus | Pannonia laetetur genetrix talis filii | Italia exsultet alitrix tantis juvenis | Et Galliae trina divisio sacro certet litigio cujus esse debeat praesul | Sed pariter habere se patrem omnes gaudeant Turoni soli ejus corpus foveant | Huic Francorum atque Germaniae plebs omnis plaudat | Quibus videndum invexit dominum in sua veste | Hic celebris est Aegypti patribus Graeciae quoque cunctis sapientibus | Qui impares se Martini meritis sentiunt atque ejus medicamini | Nam febres sedat daemonesque fugat paralytica membra glutinat | Et mortuorum sua prece trium reddit corpora vitae pristinae | Hic ritus sacrilegos destruxit et ad Christi gloriam dat ignibus idola | Hic nudis mysteria bracchiis conficiens praeditus est caelesti lumine | Hic oculis ac manibus in caelum et totis viribus suspensus terrena cuncta respuit | Ejus ori numquam Christus abfuit sive justitia vel quicquid ad veram vitam pertinet | Igitur te cuncti poscimus o Martine ut qui multa mira hic ostendisti | Etiam de caelo gratiam Christi nobis supplicatu tuo semper infundas |
| a07765 R | Laudemus omnes dominum qui Mariam replevit gratia ut mediatrix hominum apud deum esset propitia |
| 202881 A | Laudemus dominum gaudenti mente supernum laetificat tanto qui nos praesente patrono |
| 509502.Tp030 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Laudemus Dominum quem laudat caelicus ordo LAUDAMUS TE Nomen et imperium cujus est semper benedictum BENEDICIMUS TE Cuncta poli jubilatio quem veneranter adorat ADORAMUS TE Gloria digna tuis qui confers premia sanctis GLORIFICAMUS TE Qui pietate tuis sola misereris alumnis GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM Machina te caeli te laudat spiritus omnis DOMINE DEUS REX CAELESTIS Sanctus ter seraphin sanctus resonent tibi sanctus DEUS PATER OMNIPOTENS Plebibus et nostris pius esto vocibus istis DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE Pectora nostra tuo confirma numine sancto DOMINE DEUS Sordibus a cunctis nos munda Christe piaclis AGNUS DEI Aeterni patris ingeniti splendorque perennis FILIUS PATRIS Ut sceleris sine labe tibi placeat tuus orbis QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS Mentibus ut puris valeamus psallere tibi QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Principium sine principio sine temporis aevo QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Flectitur omne genu cui subditur atque potestas QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Rex regum Dominus residens super astra polorum TU SOLUS DOMINUS Cuncta tenens summoque regens moderamine verbi TU SOLUS ALTISSIMUS Qui caelum terramque tenes mare necne profundum JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| 202883 A | Laudemus igitur et nos famuli devote hujus festa recolentes deum qui nobis talem contulit patronum qui metuit audire vivens voces angelorum alleluia |
| a06890 H | Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non blandimenta hujus aevi aspiciens rectorem mundi dominum perspiciens illum secutus magna cum laetitia paradisoque properans feliciter nefandum hostem repulit perniciter | Frontique suae Christi signum posuit quod ipsum dei pietas edocuit quandoque serpens insultare voluit sed illae forti et alacri animo renuntiavit invido diabolo | Omnipotentis dei vera gratia tantam Crispino tribuit constantiam ut carcer poenae flagra vel incendia nec sitim corpus famis corpore commaculant ejusque fidem violare poterant | Laetusque miles in caelum aspiciens parata cervix gladium suscipiens suoque fuso dedicato sanguine sepulchro corpus humatum reconditur astigitanae urbique reponitur | Ad cujus corpus sacrum aegri veniunt Claudique surdi caeci vel lunatici Christum confessi salutem recipiunt et vera sancti martyris oracula sanitatisque medellam accipiunt | Tu intercessor almae martyr praevius pro nostris malis intercede crebrius ut abluantur nostra cuncta crimina animas nostras corpusque omne liberet de persequentis inimici insidias | Indulge nobis pater clementissime pro tui sancti intercessu martyris dele secreta cuncta laxa crimina ut annuis in tuis semper laudibus istum canamus festum laeti cordibus | Gloria patri personemus famuli gloriam Christo concinamus pariter qui nos redemit pretioso sanguine mittens in nobis spiritum paraclitum haeredes fecit in caelesti gaudio |