| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Plausu chorus laetabundo hos attollat per quos mundo sonant evangelia | Voce quorum salus fluxit nox praecessit et illuxit sol illustrans omnia | Curam agens sui gregis pastor bonus auctor legis quattuor instituit | Quadri orbis ad medelam formam juris et cautelam per quos scribi voluit | Circa thema generale habet quisque speciale stili privilegium | Quos designat in propheta forma pictus sub discreta vultus animalium | Pellens nubem nostrae molis intuetur jubar solis Joannes in aquila | Supra caelos dum conscendit sinu patris deprehendit natum ante saecula | Os humanum est Matthaei in humana forma dei distantis prosapiam | Cujus genus sic contexit quod a styrpe David exit per carnis materiam | Rictus bovis Lucae datur in qua forma figuratur nova Christus hostia | Ara crucis mansuetus his mactatur sic et vetus transit observantia | Est leonis rugientis Marco vultus resurgentis quo claret potentia | Voce patris excitatus surgit Christus laureatus immortali gloria | His quadrigis deportatur mundo deus sublimatur istis archa vectibus | Paradisi haec fluenta nova fluunt sacramenta quae irrorant gentibus | Non est domus ruitura hac subnixa quadratura haec est domus domini | Glorietur in hac domo qua beatus vivit homo deo junctus homini | ah55006 | Sq |
| Concinat plebs fidelium virginale praeconium matris Christi vestigium et novitatis gaudium | Pauperum primogenita dono caelesti praedita obtinet supra merita praemia vitae reddita | Novum sidus emicuit cando lucis apparuit nam lux quae lucem influit claram clarere voluit | Claris orta natalibus nec dum relictis omnibus vacat plenis affectibus pietatis operibus | Sub paupertatis regula patris Francisci ferula clara Christi discipula luce respersit saecula | Mundus et caro vincitur matris Christi connectitur Christo prorsus innititur pauperem pauper sequitur | Spretis nativo genere carnis et mundi foedere clauditur velut carcere dives superno munere | Clauditur velut tumulo nequeam subducta saeculo patet in hoc ergastulo solum dei spectaculo | Tegmina carnis vilia urgens famis inedia arcta quoque jejunia praestant orandi spatia | Virginis hujus merito laus patri sit ingenito gloria unigenito virtus summa paraclito | Amen | 830348.1 | H |
| Psallat chorus corde mundo hos attollat per quos mundo sonant evangelia | Voce quorum salus fluxit nox recessit et illuxit sol illustrans omnia | Curam agens sui gregis pastor bonus auctor legis quattuor instituit | Quadri orbis ad medelam formam juris et cautelam per quos scribi voluit | Circa thema generale habet quisque speciale stili privilegium | Quod designat in propheta forma pictus sub discreta vultus animalium | Supra caelos dum conscendit sinu patris comprehendit natum ante saecula | Pellens nubem nostrae molis intuetur jubar solis Joannes in aquila | Est leonis rugientis Marco vultus resurgentis quo claret potentia | Voce patris excitatus surgit Christus laureatus immortali gloria | Os humana est Matthaei in humana forma dei distantis prosapiam | Cujus genus sic contexit quod a styrpe David exit per carnis materiam | Rictus bovis Lucae datur in qua forma figuratur nova resurrectio | Ara crucis mansuetus his mactatur sicque vetus transit observatio | Paradisi efluenda nova pluunt sacramenta quae descendunt caelitus | His quadrigis reportatur mundo deus sublimatur istis archa vectibus | Non est domus ruitura hac subnixa quadratura haec est domus domini | Gloriemur in hac domo qua beate vivit homo deo junctus homini amen | ah55006.1 | Sq |
| Adstantes pariter sexus unigenitos heros cum senibus virgo et anula infantes juvenes ambitus afluens Christi quos placidus sanguis emaculat | Gaudete sobrie gaudia maxima reddentes domino vota salubria extant Eugeniae festa celebria quo caeli meruit scandere patriam | Haec martyr nitidis orta parentibus plene studuit dogmata artium Pauli set subito normam dum attigit mundi mox arida gaudia orruit | Nam patrem penitus matremue deserens fratres et propriam omne familiam aurum et lapides abitus sericos ad Christum nam viam quaerit ut adeat | Cui mox qui via est se viam exibet per quam Eugeniam associat suis Christus jam famulis atque monasticis sponsam clarificat et sibi copulat | Nam cum conspiceret proedia properat audit Christicolas psallere caelica omnes daemonia sunt dii gentium nam caelos dominus fabricat opifex | Eunucis praecipit proto Jacintoque tondant cesariem ei et ambulent vasternam vacuam propriae deserunt ad sanctos domini ilico transeunt | Nulli nam profitens se fori feminam soli magnifico Pape et Eleno a quo post lavacro tincta renascitur adhaesit sociis virgo monasticis | Et ita domini fulta praesidio ut omnes superet infra biennium nam quod canonici nunc libri continent adhaesit animo Christi puellule | Abbas ad dominum postria tempora migrat continuo praeviam eligunt fratres Eugeniam quos ea mox reget affectu patrio rectae cenobio | Tanta a deo est cessa carismata ut caecis oculos curet vel languidos pellat daeomina multa a corpora omnes invalidos sanitas adsequat | Matrona vidua dicta Melantia quartano valido fuit tipo saucia quam dum Eugenia oleo linuit omnem nigredinem fellis evomuit | Sed mox decipitur per elegantiam sexum dicit viri non fore feminam quam Christi domini verbis ut increpat inmitis meretrix judicem incitat | Est saevus juvenis ait in cenobio fallax opinio quem medicum vocat a quo ut mederer dum peto languida fedare voluit membra lividine | Sedem publiciter praesides praeparat mandat perniciter sanctos egredere stant et carnifices qui caput amputent jactent et canibus sancta cadavera | Ad haec nigredinis dicta Melantia ancillam obicit testem fanaticam sed mox Eugenia veste deposita sexu femineo judicem comprobat | Agnoscit jam pater materue filiam fratres congratulant atque familia ornantes abitu testile aureo adtolluntque throno eam in arduo | Tanta in populo gratia ingruit ut omnes colere jam deum indicent sancti ad propria redeunt atria pelbs est catholica reddita libera | Praefectus lavacro ilico tinguitur cum Christo placida conjuge Caludia et cum pigneribus atque familiis papas continuo idem eligitur | Hic post quam populum ad fidem inbuit post offert domino pura libamina post dat pauperibus innumeras opes Christ martyrium in pace perficit | Ad sedem remeat Claudia propriam abito pariter Sergio filiis et cum Eugenia proto Jacintoque manet Christicola omnis familia | Quibus siderea gratia praestitit ut multae viduae Claudiam adsequant sic et Eugeniam nobiles innupte et Protum juvenes simul Jacintumue | Inter quos igitus virgo egregia basilla pepulit sponsum et omnia mallens se gladio fervido plectere quam sponsi rabido copulo tradere | Tempestas oritur seva tyrannidis sanctos perniciter cedit et interit adhec Eugenia virgines admonet summo ut studio se deo praeparent | Basilla gladio plectitur ilico necnon et socii protus Jacintusque post quos Eugeniam ad aram imperant culto daemonico ut tura offerat | Sed mox ad dominum palmas ut erigit templum continuo pulveri traditur in nexu lapide tiberi gurgite in precebs fluvio virgo dimergitur | Haec mergi patitur rupta funabula vadit per latices supra natantibus nam Petro in pelago qui fuit ovius novit jam populus esse cum innuba | Se nil proficere cernit ut impius mandat fornacibus mittere celibem fornax frigidior mox nive facta est nec ignis ibidem visus est iterum | Post in carcereo lubrico truditur nec defit radians lux ibi martyris mortis per gladium jam caro fungitur vadit siderea ad loca spiritus | Ad cujus tumulum Claudia lacrimans adest Eugenia matri se ovicit mater gaude ait te deus aspicit sanctorum gremio jungeris ocius | Manda pigneribus nam tuis ut colant sicut didicerunt Christum et ambiant mater continuo volat ad ethera ac demum suboles post plura tempora | Jam Christi famula fave lugentibus jam nunc Eugenia erige supplices Jesus continuo protegat exules vitam percipiant cuncta familia | Ab aegris perimens sebus aboleat sint functis requies ampla fidelibus jugum quod est durum auferat ocius vellum aufugiat pacem et inferat | Maternum gremium parvulos instruat pascat et populos lectio evidens purget et facinus omnibus ocius regnum conciliet secla in omnia | Sit trino domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus dominus trinus et unus es seclorum valide saecula continens | Amen | h04384 | H |
| Stella quam viderant magi in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer | a00938b | V |
| Dum perambularet dominus supra mare secus littus Galilaeae vidit Petrum et Andream retia mittentes in mare vocavit eos dicens venite post me faciam vos piscatores hominum | 006554 | R |
| Stella quam viderant in oriente antecedebat eos usque dum veniens staret supra ubi erat puer | 007864b | V |
| Omnis Christi actio nostri sit instructio ergo pangat haec lectio quae sit Johannes visio | LECTIO libri apocalypsis Johannis apostoli | Qui mentis vidit acie caelestis numen curiae | IN DIEBUS illis | Dum quod ab aevo latuit per Johannem patuit revelantem caelica voce evangelica | VIDI supra montem Sion agnum stantem | Inmunem ab omni peccato communem hominum sub peccato nato | ET CUM eo centum quadraginta quattuor milia habentes nomen ejus et nomen patris ejus scriptum in frontibus suis | Qui heredes Christi constitui legem sui calicis sunt consecuti | ET AUDIVI vocem de caelo tamquam vocem aquarum multarum | Sanctimoniam deitatis vociferantem in sedesque deitatis agnum magnificantem | ET VOCEM quam audivi sicut cytharoedorum citharizantium in citharis suis | Quia caelesti munere freti aeterno gaudio sunt repleti | ET CANTABANT quasi canticum novum ante sedem et ante quattor animilia et seniores | Hymnum et gloriam salutem et victoriam | ET NEMO poterat dicere canticum illud nisi illa centum quadraginta quattuor milia qui empti sunt de terra | Quorum corpora morte cruentata sacrificium Deo sunt inmolata et qui de terra empti sanguine ipsius sunt redempti | HI SUNT qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt | Hi sunt qui castitatis florem ab illecebris mundi et delitus crebris converterunt in divinitatis amorem | HI SEQUUNTUR agnum quocumque ierit | Animi integritate perfecta caritate et corporis sinctitate | HI EMPTI sunt ex hominibus primitiae Deo et agno | Hos sibi dextera patris delegit pugiles ecclesiae matris | ET IN ore ipsorum non est inventum mendacium | Quia gratia Dei amplexati impius monitis nequaeunt esses frustrati | SINE macula sunt ante thronum Dei | O dulcis contemplatio miranda relatio stupet naturae ratio quod deitatis actio in carne sit locatio | ah49401 | L |
| Beatus Laurentius dum in craticula suprapositus ureretur ad impiissimum tyrannum dixit assatum est jam versa et manduca nam facultates ecclesiae quas requiris in caelestes thesauros manus pauperum deportaverunt | 001642 | A |
| Beatus Laurentius dum in craticula ureretur ad impiissimum tyrannum dixit | 006214a | V |
| Ad laudem regis gloriae vox intonet ecclesiae propter Johannis merita haec recitans preconia | LECTIO libri Sapientiae | Proclamat saluberrime spiritus sancti carmine quam fideles perpendite | QUI TIMET Deum faciet bona | Ut percipiat gaudia conditoris perennia | ET QUI continens est justitiae apprehendet illam et obviabit illi quasi mater honorificata | Quia dulcis est gratia suavis misericordia mirabilis in gloria | CIBAVIT illum pane vitae et intellectus | Dum supra pectus Domini recumberet altissimi | ET AQUA sapientiae salutaris potavit illum | Ut paradysi fluminis totum orbem caelestibus irrigaret dogmatibus | ET FIRMABITUR in illo et non flectetur et continebit illum et non confundetur | Ut arce Syon positus premineat virtutibus | ET EXSULTABIT illum apud proximus suos | Cum aequo mundi judice et throno sedentem gloriae | IN MEDIO ecclesiae aperuit os ejus | In voce evangelica ad divina praeconia | ET IMPLEVIT illum spiritu sapientiae et intellectus | Ut more volans aquilae solem spectat justitiae | ET STOLA gloriae induit eum | Inter sanctorum agmina coronis rutilantia et luce solis candida | JUCUNDITATEM et exultationem thesaurizavit super eum | In angelorum curia perfecta immortalia | ET NOMINE aeterno hereditavit illum | Quem dilexit prae omnibus unicus Dei filius | DOMINUS Deus noster O Johannes theologe o Christi dilectissime tuis laetos solemnis caeli conjunge gaudiis | ah49405 | L |
| Thomas insignis genere claram ducens originem subit aetatis tenerae praedicatorum ordinem | Typum gessit Luciferi splendens in coetu nubium plus quam doctores caeteri purgans dogma gentilium | Profunda scrutans fluminum in lucem pandit abdita dum supra sensus hominum obscura facit cognita | Fit paradisi fluvius quadripartite pervius fit Gedeonis gladius tuba lagenae radius | Sit laus patri ac genito simulque sancto flamini qui sancti Thomae merito nos caeli jungat agmini | ah52353 | H |
| Cum pararet caelos aderam illi et dum se cerneret sedem suam supra ventos ut fortiam faceret fundamenta terrae cum pensaret in pondere montes ego eram apud ipsum componens omnia ego eram cui pater congaudebat | h04032 | ANT |
| Alleluia Beatus Laurentius dum in craticula suprapositus ureretur ad impiissimum tyrannum dixit assatum est jam versa et manduca | g02606 | Al |
| Dum autem complerentur dies pentecostes erant omnes pariter discipuli congregati in unum alleluia alleluia et subito factus est sonus de caelo tamquam advenientis spiritus vehementis alleluia et apparuerunt apostolis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum spiritus sanctus alleluia alleluia alleluia | 002438 | A |