Inclytus martyr Tiburtius cum nudatis plantis super prunas ardentes incederet Fabiano praefecto dixit videtur mihi quod super roseos flores incedam in nomine domini mei Jesu Christi
Surgentes ad te domine atre noctis silentio vigiliis obsequiis patrum sequentes ordinem | Quem nobis dereliquerunt jure hereditario ministrantes excubiis tibi sanctae paraclite | Pari cum patre...
Sebastiani martyris sollemne est festum beati plebs fidelis concine benigna mente canticum novum deo qui dat triumphum sanctis et victoriam jubetque caeli possidere patriam | Vir hic fuit verax...
Votis supplicibus voces super astra feramns Trinus ut et simplex nos regat omnipotens | Sancte pater juva nos sancte fili salva nos compar his et spiritus ungue nos intrinsecus | Sancta virgo...
Clarificatum est nomen domini Jesu Christi in sanctis pro patientia et fide in omnibus persecutionibus quas sustinuerunt ut digni haberentur in regno dei pro quo et passi sunt