Videte quoniam ego sum dominus et non est deus praeter me ego occidam et vivere faciam percutiam et ego sanabo et non est qui eripiat de manibus meis quia vivo ego in aeternum
Dicit dominus videte videte quia ego sum ego vivere faciam ego sanabo et non est qui eripiat de manibus meis qui tollat in caelum animam meam et iurabo per dextera mea et dicam vivo ego in aeternum...
Ego sum alpha et o. primus et novissimus initium et finis qui ante mundi principium et in saeculi vivo in aeternum manus meae quae vos fecerunt clavis confixae sunt propter vos flagellis caesus sum...
Haec dicit dominus convertimini et videte qui sit inter justum et impium et inter servientem deo et non servientem ei | Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus et erunt omnes supervi et omnes...
Confitemini domino filii Israel quia non est alius deus praeter eum ipse liberavit nos propter misericordiam suam aspicite quae fecit nobiscum et enarremus omnia mirabilia ejus alleluia
Domine non est alius deus praeter te et quia tibi de omnibus cura est eo quod omnium dominus es parce populo tuo qui das peccantibus largitatem ut convertatur malitia in bonitatem alleluia
Postquam resurrexit a mortis vinculis dominus noster ostendens apostolis suis vulnus pretiosi lateris fixuras clavorum et omnia recentissimae passionis signa monstrabat dicens videte manus meas et...
Angelus domini descendit de caelo et accendens revolvit lapidem et super eum sedit et dixit mulieribus nolite timere scio enim quia crucifixum quaeritis jam surrexit venite et videte locum ubi...