Ego sum alpha et o. primus et novissimus initium et finis qui ante mundi principium et in saeculi vivo in aeternum manus meae quae vos fecerunt clavis confixae sunt propter vos flagellis caesus sum spinis coronatus sum aquam petii pendens et acetum porrexerunt in escam meam fel dederunt et in latus lancea mortuus et sepultus sum resurrexi vobiscum sum videte quia ego ipse sum et non est deus praeter me alleluia
Vidi in medio candelabrorum aureorum filium hominis amictum stola alba caput ejus et capilli sicut lana munda oculi ejus ut flammam ignis et cum vidissem eum factus sum sicut mortus et extendens manum suam confortavit me dicens mihi ego sum primus et novissimus milia milium angelorum cum senioribus adoraverunt dicentes benedictio et honor et gloria deo nostro qui dedit nobis victoriam
Ego sum alpha et omega primus et novissimus principium et finis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina spiritus et sponsa dicunt venit exquisivit veniat et accipiet aquam integratis