Eram quasi agnus innocens ductus sum ad immolandum et nesciebam consilium fecerunt inimici mei adversum me dicentes venite mittamus lignum in panem ejus et conteramus eum de terra viventium
Et vidi et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni et seniorum et quattuor animalium et erat numerus eorum milia milium dicentium salus deo nostro
Seduxisti me domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti | Factus sum in derisum tota die omnes subsannant me | Quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito | Et factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die | Et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius | Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuan claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens | Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu | Persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum | Si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo | Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt | Confundentur vehementer quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur | Et tu domine exercituum probator justi qui probas renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi cor meum
Seduxisti me domine et seductus sum fortior me fuisti et invaluisti | Factus sum in derisum tota diem omnes subsannant me | Quia jam olim loquor vociferans iniquitatem et vastitatem clamito | Et factus est mihi sermo domini in opprobrium et in derisum tota die | Et dixi non recordabor ejus neque loquar ultra in nomine illius | Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuan claususque in ossibus meis et defeci ferre non sustinens | Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu | Persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum | Si quo modo decipiatur et praevaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo | Dominus autem mecum est quasi bellator fortis idcirco qui persequuntur me cadent et infirmi erunt | Confundentur vehementer quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur | Et tu domine exercituum probator justi qui vides renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi cor meum
Audivi voces angelorum multorum dicentium ante agnum qui est primogenitus mortuorum et princeps regnum terrae salus deo nostro sedenti supra thronum et omnes angeli in circuitu stabant et seniores prostraverunt se et adoraverunt eum sedentem supra caelos clamantes vocem magna