Eram quasi agnus innocens ductus sum ad immolandum et nesciebam consilium fecerunt inimici mei adversum me dicentes venite mittamus lignum in panem ejus et conteramus eum de terra viventium
Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia quaesierunt me interficere et non pepercerunt in faciem meam spuere lanceis suis vulneraverunt me et concussa sunt omnia ossa mea
Insurrexerunt in me viri iniqui absque misericordia quaesierunt me interficere et non pepercerunt in faciem meam spuere et lanceis vulneraverunt me et concussa sunt omnia ossa mea ego autem aestimabam me tamquam mortuum super terram