Rogamus te domine deus noster ut suscipias animas nostrorum defunctorum pro quibus sanguinem tuum fudisti recordare quia pulvis sumus et homo sicut foenum et flos agri
Hostias et preces tibi domine laudis offerimus tu suscipe pro animabus illis quarum hodie memoriam facimus fac eas domine de morte transire ad vitam requiem aeternam dona eis domine et lux perpetua luceat eis