Rogamus te domine deus noster ut suscipias animas nostrorum defunctorum pro quibus sanguinem tuum fudisti recordare quia pulvis sumus et homo sicut foenum et flos agri
Canticum graduum de profundis clamavi ad te domine | Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae | Si iniquitates observaveris domine domine quis sustinebit | Quia apud te propitiatio est et propter legem tuam sustinui te domine sustinuit anima mea in verbo ejus | Speravit anima mea in domino | A custodia matutina usque ad noctem speret Israel in domino | Quia apud dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio | Et ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus