Full text:
Omnis qui hic ingreditur
Genre:
Usual feast:
CAO concordances:
L
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008261 | H | Sacratum hoc templum dei |
| 008261a | HV | Altare magnum hoc dei |
| 008261b | HV | Precantes autem dominum qui |
| 008261c | HV | Vota solventes hic deo |
| 008261d | HV | Omnis qui hic ingreditur |
| 008261e | HV | Caerimoniarum hostias ad hoc |
| 008261f | HV | Sanctificet nos dominus in |
| 008261g | HV | Deum fratres carissimi et |
| 008261h | HV | Deo patri sit gloria |
| ah20115 Tp | Ut nos reduceret Deus ab inferis assumpsit hominem pro nobis miseris quo duce ducimur ad sedes aetheris mundati crimine parentis veteris | Praemissus Gabriel venit ad virginem qui cuncta diceret illi per ordinem virgo ne timeas pelle formidinem Deum concipies inquid et hominem | Hic est quem Gabriel divino carmine venturum nuntiat de David semine ipse non alius lumen de lumine qui nos illuminat natus de virgine | Cujus sunt omnia cujus imperio regis obediunt et omnis regio pro mundi crimine pro mundi vitio sumpsit initium carens initio | En Dei filius venit ab aethere qui potest omnia dicendo facere quem magi praevio quaerentes sidere tres trinum triplici fatentur munere |
| a06898.1 H | O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed in his qui te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximens a caenulento limo pravi germinis glorioso tuo nutu praesciendo Attrahis | Spreta sui vir devotus generis flagitia veritatis sequeretur promptior vestigia ac proinde tuam Christe potiretur gratiam | Deciusque imperator captum a comitibus necti suis hunc beatum nititur militibus quem virilem prorsus esse bello adprobaverat | Elegans hic statura mente elegantior visu fulgens corde vibrans et capillis rutilans ore Christum corde Christum Christophorus insonat | Iste nempe linguae nostrae nesciens eloquia Christi in virtute dari sibi patrem imprecans ilico deo favente loquebatur omnia | Tunc deinde aula Christi precaturus adiens postulata impetravit virgam suam frondere virtute qua roboratus in agone proficit | Veritatis plena fide insequens vestigia militum se persequentum fragmina multiplicat quo haberent saturati plena cuncti saecula | Ad fidem Christi proinde convocati milites cum beato Christophoro fonte almo lavacri expiati gaestiaebant rudimenta fidei | Unde hunc deinde istos colligatos milites una voluntate sistunt Decii conspectibus quem suo sermonae sanctus protinus aggreditur | Memoratus rex crudelis furibundus acriter sanctum jubet Christophorum pensum radi ungulis denudatis donec costis carnibus discerperent | Aquilinam tunc deinde sanctamque Gallenicam poenis actas sevienter litat Christo martyres pugionae consecravit memoratos milites | Ignibus post haec beatum deputat atrocibus attigit sed nusquam illum flammae pyrsus validus non secus ut aurum fulgens rutilans egreditur | Sociis dehinc ad astra decem missis milibus quos pro Christo desecavit gladius tyrannicus ense idem verberatus aetheris provebitur | Inde omnes te praecamur Christe fidelissimae ut tuae promissionis foedera non abneges quam cum sancto Christophoro pepigisti dulciter | Sed per eum mereamur adsequi caelestia amputata prorsus a nobis omnia peccamina fulgeat perennis deus in aeterna saecula |
| h04482 VRS | Ab ore verbum prolatum nuntiante angelo alti genitoris sacrum inlustravit uterum Marie virginis alme ad salutem gentium | Beata virtus caelestis quae suscepit fragile corpus ut ruentem sursum elevaret hominem quod male priscorum culpa parentum prostraverat | Cessus ictus flagellorum sustulit opprobria sputis vultum sorditatus laureatus vepribus deputatus cum iniquis ad mortem crudeliter | Delicta tulit et cuncta diluit facinora Christus redemptor quae pius dei patris unicus per crucis almae tropheum lavit omne saeculum | Exaltatus Jesus Christus in crucis patibulo austu fellis et aceti propinatus poculo lancea latus perfossum profluit miraculum | Fugiens sol obscuratur cernens mortem domini luctuosam infert mundo tenebrae caliginem monumenta patuerunt velum templi scissum est | Gaudium fessis laturus fregit portas inferi antra Erebi illustrans spoliavit tartara eruit victo serpente beatorum animas | Hebraei tunc a Pilato postulant custodiam militum qui ad sepulcrum excubarent vigils quos terruit et fugavit visio angelica | Illico surgente Christo omnis terra tremuit mortuos olim sepultos tunc viventes reddidit nuntius caelestis inquit resurrexit dominus | Karorum discipulorum corda mulcens loquitur hortans pie ac benigne sacris mulieribus ut irent in galilaea viderent que dominum | Laeti cernunt regem regum magistrum discipuli quos per dies quadragenos visitavit saepius demumque regna caelorum ascendit in gloriam | Manus inde mittens suis spiriuns paracliti cujus accensi calore locuti discipuli cunctis gentibus stupenda divina magnalia | Nostris ipse Jesus Christus finem ponat scandalis qui pro nobis dira probra sustulit ab impiis omne facinus explodat hic a nobis miseris | Orrida procul remota averni supplicia adepturos nos assumat paradisi gaudia potiri ut mereamur caeli habitacula | Praeferentes signum crucis angelorum agmina cernui venturo regi praebentes obsequie terrore concussa ruet cuncta mundi machina | Cum terribili clangore tubarum vox caelitus sonuerit ut extinctos terra reddat mortuos reddituri rationem Christo regi domino | Radiis solis ad instar Christus judex veniet collaturus piis regnum impiis supplicium crux nos tunc almae protegat et ab ira eruat | Sanctis ut simul uniti evadarmus tartara proculque laeva deserta teneamus dexteram ut cum Christo potiamur infinitam gloriam | Terram vivorum ingressi cum choro angelico liberi a maledicto erebi supplicio exsules effecti procul a mortis exitio | Ultra nec mortem passuri nec doloris stimulos nulla restabit mundana fragilis occasio nec supererit antiqui hostis colluctatio | Christus erit salus nostra Christus gloriatio Christus vita atque regnum dulcisque refection qui pro nobis semedipsum tradidit supplicio | Fixis genibus prostrate adoremus inclytam crucem quam ascendit olim pro mundi nequitia ut contrita lederetur zabuli superbia | Zelo draconis subacto polorum fastigia penetravit secum ferens electorum agmina cum quibus nobis concedat vivere per saecula | Hoc vero observandum est ut unus quisque antequam saecum lignum osculetur hanc orationem in frusae tacite dicat |
| 509502.Tp565 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO Ave Deus summa trinitas in personis indivisa ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Lux vera rex angelorum et hominum redemptor LAUDAMUS TE Resultet civium supernorum caterva in caelesti aula tibi concinens laudum vota BENEDICIMUS TE Quem benedicunt craeturae cuncte et veneranter adorant ADORAMUS TE Qui gloriosuns permanes in sede majestati tuae GLORIFICAMUS TE Tibi omnis lingua confitetur atque glorificatur unde et nos gratulantes GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Qui es misericors pius ac benignus atque potentissimus QUONIAM TU SOLUS SANCTUS Sanctam majestatem tuam mente devota poscimus TU SOLUS DOMINUS Da pacem tuis famulis o bone rex et vitam beatam TU SOLUS ALTISSIMUS Nostra dele facinora hic et in aeterna saecula JESU CHRISTE CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| a07205 H | Immense caeli conditor haec precum vota supplicum clementer jam respicias idem qui semper permanet | Haec plebs alumna patronum canit sibi praecipuum testem Pelagium regnam rectus qui meruit | Qui in aetate parvulus in festum hostem proterit caduca temmendo regna pervenit ad caelestia | Quem saeculi blanditiae nec gladii ferocitas illicere prae valuit ut te negaret dominum | Auram nam sibi respuit collatum a tyrannico fugitque simul epulas pomposasque delicias | Aggressus namque principem Christum laudare non desit proque nec mori timuit nec decollari veruit | Nam ille caelo animum cum terreretur dirigens paratas sibi aureas calcavit vester fortiter | Hic te omnis ecclesiae immensa poscit trinitas quo martyris suffragio omni resistat vitio | En sanctae martyr acclines Pelagii preces suscipe tunentium fidelium deferque vota singulis | Per te mestus auxilium suum egenus cespitem simulque plebs catholica caeli petat praesidia | Ut ortus qui gallaetia passusque sistis Corduba pro nobis Christum supplica superna patiens gaudia | Non nos obscura passio in celebra eveniat nec vocem ad inclyta hostis tetri perfidia | Praesta pater |
| 002158 A | Descendit hic justificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur |
| g04370 Sq | Salve festa dies Jacobi veneranda trophaeo qua caelos subiit proximus illae deo | Ad domini primam vocem Jacobus Zebedaei patrem rete ratem pos posuit fidei | Omnia dimittens divino servit amore pro quo non metuit probra flagella mori | Gentiles docet hic Judaeos increpat idem fructificansque deo seminat orbe fidem | Hic genus humanum Christo submittere soli nititur indignans idola vana coli | Impugnans haereses nullius eget rationis castigat reprobos subveniendo bonis | Dum sic fructificat gladio sub Herode feritur post vitam vita perpetua fruitur | Primus apostolos hic fragili vita spoliatur et sibi pro meritis prima corona datur | Angelis Herodem Jacobi pro morte peremit quem sceleri tanto debita poena premit | Spiritus in felix sub fine tenetur amaro cujus et ante fuit vermibus esca caro | Viciscente deo poenas insontis amici Herodes poena conficitur duplici | At Jacobus gaudet carnali carcere liber quem celebrat mundus quem colit omnis Iber | huic in monte Tabor divine lux speciei sed nunc ad plenum se patefecit ei | A Jacobo levum dextrumque Joanne rogatus nunc dextrum Christus praebet utrique latus | Hic decus est terrae quam circuit ultima tetis haec est Gallaeciae proxima terra fretis | Omnibus a populis eadem se gaudet adiri pro meritis sancti jure colenda viri | Qui morbis hominum confert culpisque levamen subveniat nobis subcine cantor amen |
| ah55113 Sq | Gaude prole Graecia glorietur Gallia patre Dionysio | Exsultet uberius felici Parisius illustris martyrio | Speciali gaudio gaude felix contio martyrum praesentia | Quorum patrocinio tota gaudet regio regni stat potentia | Juxta patrem positi bellatores inclyti digni sunt memoria | Sed illum praecipue recolit assidue regalis ecclesia | Hic a summo praesule directus ad Galliam non gentis incredulae veretur insaniam | Gallorum apostolus venerat Lutetiam quam tenebat subdolus hostis velut propriam | Hic errorum cumulus hic omnis spurcitia hic infelix populus gaudens idolatria | Adorabant idolum fallacis Mercurii sed vicit diabolum fides Dionysii | Hic constructo Christi templo verbo docet et exemplo coruscat miraculus | Turba credit error cedit fides crescit et clarescit nomen tanti praesulis | His auditis fit insanus immitis Domitianus mittitque Sisinnium | Qui pastorem animarum fide vita signis clarum trahat ab supplicium | Infliguntur seni poenae flagra carcer et catenae catastam lectum ferreum et aestum vincit igneum | Prece domat feras truces sedat rogum profert cruces post clavos et patibulum translatus ad ergastulum | Seniore celebrante missam turba circumstante Christus adest comitante caelesti frequentia | Specu clausum carcerali consolatur et vitali pane cibat immortali coronandum gloria | Prodit martyr conflicturus sub securi stat securus ferit lictor sicque victor consummatur gladio | Se cadaver mox erexit truncus truncum caput vexit quo ferentem hoc direxit angelorum legio | Tam praeclara passio repleat nos gaudio |
| h04456 VAR | Equum et justum est vere domine satis dignum et pulchrum est in quantum nos munere tuo illustras tibi semper gratias agere apud quem est fons vitae in cujus lumine videbimus lumen | Previa toht tantisque virtutibus circa tuae magestatis resplendens altaria serena lux cerei | Praemittunt indicia ignium miracula secutura limpharum | Nuntiatur ex lumine quid nascatur ex fonte | Patescunt actu qui fuerat figurata misterio | Instar columnae veteris fomes iste praefulget aquis populum docet esse salvandum per quas et liberatio tributur ad salutem et regeneratio donatur ad requiem | Ascendat domine in conspectu gloriae tuae obsecratio devota famulorum | Visitentur benedictionis dono qui sacro dedicantur obsequio | Non hic tureis adoletur flamma virgultis nec in sabeicis proscinduntur ligna nemoribus quae suavitate cinnami rorantis exalant | Sed cera famulatur ex lumine quae non pollui tus ex parente | Cujus natura de flore cujus ortus ex virgine | Cui illa dat genetrix nativitatis originem quae corruptionis nescit errorem | Papirus quin etiam niveo adoperta sub tegmine flamarum exequitur incrementa | Neque hoc sine caelestis agitur operatione virtutis quod fabet ignibus res nutrita gurgitibus | Agnoscuntcuncta te dominum | Tibique se sciunt deberi quod nata sunt | Dedisti piae opifex creature sensum quae suum posit intelligere et honorare factorem | Intende propicius domine ad hujus cerei devotissimam servitutem | Ut qui flammam gignere cernitur usuale tuae benedictioni serenatur ex lumine cunctis sit expedibilis ad salutem | Resolvat gravium fomenta langorum | Asperitates casu remedii tranquillitate confringant omnia votis largiatur humanis que de tuis benedictionem sumpsit officiis | Tribue etiam domine sancte pater omnipotens deus | Ut diei hujus sollemnia sacrae paschalis in quo redemptoris nostri gloria predicatur et gratia cum antestite nostro | Illo aepiscopo cum glorioso principe | Illo cum presbiteri diaconibus clero adque omni populo sub multorum curriculu celebrare mereamur annorum amen | Praesta per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum cum quo tibi est una et quo equalis essentia in unitate spiritus sancti in saecula saeculorum amen amen amen amen | Ad te ascendit amen | Pax in caelo amen | Pax in terra amen | Pax et plenitudo tua domine super nos descendit amen | Pax regibus et potestatibus saeculi hujus amen | Pax ecclesiae tuae catolicae que est in hunc locum constituta et per universum orbem terrarum in pace diffusa amen | Post hunc dicit Christus orationem Christe peccati temporis | Et post haec accedunt ipsi dominos adorantes Christum osculant eum | Ille vero gratias eis agens dicitus erigite vos adjuvat idem vesperum | Et ascendit dicens lecturus lectionem hanc | In principio creavit deus caelum | In hac quoque lectione expoliatur cereum benedictum illis foliis ut coronis quibus circumdatur est et posite in patera accedentes quem per Christum cum de canibus clerus quem omnis populus ad Christum accipiunt ab eo cerea benedicta | Sic quem in haec lectione altare scium veritatis et coronae de super aperto unum explicita lectio a sacerdote legitur oratio | In tertia quoque lectione Christus ad baptizandum procedit |
| ah50190 H | Cum natus esset dominus turbatur rex incredulus Magi tulerunt munera quos stella duxit praevia | Herodes rex interrogat quo Christus nasci debeat Locumque dici flagitat ut hunc necare valeat | Adorant magi Dominum viamque carpunt aliam Nec saevi regis impiam ultra vident praesentiam | Tunc rex Herodes fervida succenditur insania mandatque sterni milia lactantium innumera | Completur saeva jussio mactatur omnis pusio Aetatis bimae parvuli vel infra subduntur neci | Mas omnis infans occidit quem novus partus protulit Scrutatur ah cunabula ac ipsa matrum ubera | Quid furis crudelissime o carnifex et pessime Hic solus qui requiritur impune Christus tollitur | Pectus tenellum rumpitur matrum sinus perfunditur Sed lactis plus quam sanguinis de loco stillat vulneris | Salve lactans exercitus flores sanctorum martyrum Ad aram summi numinis qui laeti semper luditis | Nos vos laudantes pueros semper juvate precibus Vobiscum uti jugiter possimus laeti psallere |