Full text:
Sanctificet nos dominus in
Genre:
Usual feast:
CAO concordances:
L
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008261 | H | Sacratum hoc templum dei |
| 008261a | HV | Altare magnum hoc dei |
| 008261b | HV | Precantes autem dominum qui |
| 008261c | HV | Vota solventes hic deo |
| 008261d | HV | Omnis qui hic ingreditur |
| 008261e | HV | Caerimoniarum hostias ad hoc |
| 008261f | HV | Sanctificet nos dominus in |
| 008261g | HV | Deum fratres carissimi et |
| 008261h | HV | Deo patri sit gloria |
| h00734 PRLG | Introduxit nos dominus in locum sanctum suum alleluia et dedit nobis terram fluentem lac et melle et obtulimus primitias alleluia |
| a06500 H | Exsulta nimium turba fidelium solemne hodie martyris incliti est festum modula carmina fortiter in laudem domini atque potentiam | Caelestis patriae gaudia cogitans Tyrsus vir pepulit omnia saeculi sanctus cum minime crederet in deum afflatus subito flamine sancto est | Saevum conspiciens judicem increpat cur sanctos domini inquit atrocior poenis discrucias valde crudelibus infelix Erebi igne cremandus est | Illico rabidus temporae praesserat hostis cumbricius membra colentium in terra dominum multa perempta sunt sanctorum nitida milia martyrum | Sanctus pro domino Leucius nititur electam animam tradere promtior diversa genera pertulit innocens poenarum cupiens praemia caelica | Athlaeta pedibus impiger ambulans Tyrsus regem ubi reperit impium apprehendens tenuit admonet et docet jam falsa ut colere domat idola | Tunc laeto simulans ore locutus est te Tyrse cupio consilio meo ad sensum tribuens sacrifices diis ut magna accipias copia munerum | Sanctus perspicuum est ait impie quod totus habitet ille nequissimus in te nunc coluber pravus et invidus cum tali pereas principe horride | Gastrum perniciter adfore praecipit plenum lympha caput martyris suffocat corpus quod superest fustibus caedere nodosis acrius pestifer imperat | Sed servus domini voce piissima de vase miserum judicem increpat agnosce dominum lubricae et invide cum cernis opera magna et inclita | Turris construitur altius eminens per gyrum gladiis fixis in ordinem almus ut fastigio positus decidens ense susciperet membra fidelia | Magnus tu domine prae diis omnibus multum mirificus in te credentibus pravis muscipula sis sanctus in aethera Christi glorificat omnipotentia | Victus non valuit insatiabilis saevus terribilis et nova cogitans tormenta sitiens vincere martyrem sed sanctus dominus conterruit malum | Ne Tyrse timeas sic ait angelus directus ego sum a domino deo a te supplicia auferam omnia hostemque poteris vincere pessimum | Exaudi domine cogitat impius inferre onera vincula et omnia fervens oleum plumbum et ungulas ut sanctum superet martyrem et necet | Cernens proficere nil suis viribus sanctum praecipitem in mari praecipit jactare videant ne oculi hominum ter dena stadia a littore longius | Quam mira domine sunt opera tua adducunt manibus martyrem angeli et dulci resonant carmine canticum judex non meruit cernere angelos | Debemus penitus facta retexere quae sanctis meritis reddiderit bona tribus judicibus culpa labentibus quos terra repulit mortuos saepius | Exorant populi martyrem inquiunt oramus domine praecipe protinus terra ut suscipiat corpora judicum quae scatens putrida vermibus funditur | Clementer lacrimas sarculum accipit designans locum ubi corpora condere deberent veniam da pie poscimus martyr nos humiles credimus in deum | Laetentur omnium corda volentium caelestis patriae quaerere gaudia et pravi faciant nulla nocentia ut venti a facie stipula pervolant | Te martyr lacrimis vernule poscimus per te omnipotens conditor ocius durum quo premimur ut jugum auferat et laetos faciat saecla in omnia | Jam summe domine respice saucium delictis populum dele chirographum et nostrum gemitum cerne propitius dans nobis auxilium tempore congruis | Defunctis requiem omnibus tribuis optime et supinus tempora prospera tribue victum pauperibus subsidium viduis omnes percipiant quod pie postulant | Te nostra jubilet gloria perpetim qui solus dominus trinus et unus est jugi imperio saecula continens et cuncta dominans omnibus imperans | Amen |
| 920065 PS | In finem canticum psalmi resurrectionis jubilate deo omnis terra | Psalmum dicite nomini ejus date gloriam laudi ejus | Dicite deo quam terribilia sunt opera tua domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui | Omnis terra adoret te et psallat tibi psalmum dicat nomini tuo | Venite et videte opera dei terribilis in consiliis super filios hominum | Qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso | Qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi ejus super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semetipsis | Benedicite gentes deum nostrum et auditam facite vocem laudis ejus | Qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos | Quoniam probasti nos deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum | Induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro | Imposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium | Introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea | Quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea | Holocausta medullata offeram tibi cum incenso arietum offeram tibi boves cum hircis | Venite audite et narrabo omnes qui timetis deum quanta fecit animae meae | Ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea | Iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiet dominus | Propterea exaudivit deus et attendit voci deprecationis meae | Benedictus deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me |
| 509504.Tp39 Sa | SANCTUS sanctus omnipotens genitor increatus et ingenitus SANCTUS dei filius increatus et genitus SANCTUS sanctus spiritus almus procedens DOMINUS DEUS SABAOTH plebe tua fiens tempore quam plasmasti nam PLENI SUNT CAELI ET TERRA est maxima et mira impleta GLORIA TUA o tu verum sacrum manna caeli nos salvos fac HOSANNA in caeli curia cum sanctis ducens ad gaudia ut te cum angelis laudemus conregnantes omnes IN EXCELSIS benedic nos domine hic astantes et te laudantes vota tibi dantes BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI omnes in hoc die corpus Christi reple nos salva HOSANNA tibi laus salus sit Christe IN EXCELSIS |
| 201522 A | Egregia Christi martyr N. in omnibus quae fecit per illam dominus quia quaesivit sibi invenit coronam aeternalem quam repromisit deus his qui diligunt eum ideoque et nos supplices deposcimus ut ejus interventu gaudiis in caelo perfrui mereamur |
| 006157.Tp1 Psl | Dominus qui cuncta regit istum festum perelegit gloriosae virginis in quo Gabrielem misit et reginam mundi visit gravidam spiraminis hoc est primum inter cuncta quae sunt nobis festa juncta orbis ab initio unde prius veneremur ut a virgine juvemur et piemur vicio in hoc contra partus legem concepisti virgo regem a quo manes genita absque comitiva viri meruisti circuiri quo sunt cuncta condita virgo nostri miserere et ab hoste nos tuaere et a sorde criminum ne possimus supplantari nec ab hoste superari velis virgo virginum ergo mater pietatis nobis subveni gravatis tollens nobis vicia ut criminibus gravatos reconciliet mundatos Christo tua mitia sicut est dominus tecum tua prece simus secum |
| ah50031.2 H | Inventor rutilis lux bone luminis qui certis vicibus tempora dividis mersos sole chaos ingruit horridum lumen redde tuis Christe fidelibus | Splendent praespicuo lumine arduo flammis luminibus scilicet atria abscentemque diem lux ait aemula noctem in luminans fulgore praevio | Nos festis trahimur per pia gaudia noctem concilii votaque prospera concenta parilis suavi sonantibus hymnorum modulis orare solvimus | O res digna deus quam tibi roscidet noctis principio grextuus offeret lumen quod tribuis nil praetiosus luce qua reliqua praemia cernimus | Tu lux vera oculis lux quoque sensibus intus tu speculum tu speculum foris lumen quod delibat plebs tua suscipe tinctum pacifici crismatis unguine | Per Christum genitum summae pater tuum inquo visibilis stat tibi gloria qui noster dominus qui tuus unicus spirat depatrio corde paraclito | Per quem splendor honor laus sapientia majestas bonitas et pietas tua regnum continuat nomini triplici texens perpetuis saecula saeculis | Amen |
| a03071 A | Auxilio tuo sancte Georgi nos plantatos secus decursus aquarum dominus det fructum dare in tempore suae |
| h04462 VAR | Imperat omnipotens procul o procul effuge demon ne fraude nostrum possis ad ite tuorum | Ne somnum turbes nec mortis vincla ministret ne fallax animam sordider ipse meam | Crucis almae fero signum fuge daemon | Hic pater et verbum vel sanctus spiritus adsit unus ubique deus celsus et omnes Christus | Lubricus in canibus fugiat in tartara praeceps pectora ne nocetur rite dicatum deo crucis me | Stat cellae dominus sanctus sit mente pie benignus ut placeat Christo fugiat erit | Ex principio vos cinus daemonum factus sium vos omnes un angeli tui domini fac ite ab hinc crucis almae fecerunt | Quam telluris Christum ad possem cum tui jam deo omnipotenti honorem | Per hoc signum sanctum crucis tropheum magnum et venerabilem per quem vos jussit et pelli crucis almae | Per diem salvasti nos domine in noctibus custodi nos Jesu Christe deus exanimes semper benedictus domini eum est deus omnes gratias semper |
| a01189 A | Benedicat nos una majestas domini benedicat nos spiritus sanctus qui in specie columbe in Jordane fluvio super Christum requievit ille nos benedicat qui de caelis dignatus est descendere in terram et de suo sancto sanguine nos redemit benedicat dominus monasterium nostrum et conventum nostrum alleluia |