Full text:
Quem terra pontus aethera colunt adorant praedicant trinam regentem machinam claustrum Mariae bajulat | Cui luna sol et omnia deserviunt per tempora perfusa caeli gratia gestant puellae viscera | Mirantur ergo saecula quod angelus fert semina quod aure virgo concipit et corde credens parturit | Beata mater munere cujus supernus artifex mundum pugillo continens ventris sub arca clausus est | Beata caeli nuntio fecunda sancto spiritu desideratus gentibus cujus per alvum fusus est | Jesu tibi sit gloria qui natus es de virgine cum patre et almo spiritu in sempiterna saecula
Genre:
Feast:
Fulltext source:
https://www.preces-latinae.org/thesaurus/BVM/QuemTerra.html
CAO:
8375
CAO concordances:
B SL
Notes:
cf. 008375.1 for the 1632 Urban VIII revision of this hymn, which begins the same but contains multiple differences
- Log in to post comments