- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008412 | H | Vita sanctorum deus angelorum vita cunctorum pariter piorum Christe qui mortis moriens ministrum exsuperasti |
| 008412a | HV | Tu tuo laetos famulos tropaeo |
| 008412b | HV | Pascha quo victor rediens ab |
| 008412c | HV | Nunc in excelsis dominus |
| 008412d | HV | Corda tu sursum modo nostra |
| 008412e | HV | Hoc pater tecum hoc idem |
| ah53081.1 Sq | Benedicta semper sit beata trinitas deitas scilicet unitas coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eademque substantia | Deus genitor deus genitus in utroque sacer spiritus deitate socia | Non tres tamen dii sunt deus verus unus est sic pater dominus filius spiritusque dominus | Ipse tamen filius deus verus unus est praeclarus itaque spiritus ab utroque emanat | Proprietas in personis unitas est et in essentia | Majestas par et potestas decus honorque per omnia | Sidera maria continens arva simul et universa condita | Quem tremunt impia tartara colit quoque quem et abyssus infima | Quem laudant sol atque luna dignitas adorat angelica | Nunc omnis vox atque lingua fateatur hunc laude debita | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organica cantica dulci melodia | Eia et eia nunc omnes jubilemus altithrono domino laudes in excelsis | O veneranda trinitas | O adoranda unitas | Per te sumus creati vera aeternitas | Per te sumus redempti summa tu claritas | Populum cunctum tu protege salva libera eripe et emunda | Te adoramus omnipotens tibi canimus tibi laus et gloria amen |
| a07512 Ca | Domine miserere nostri te enim exspectavimus esto bracchium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis | A voce angeli fugerunt populi et ab exaltatione tua dispersae sunt gentes | Et congregabuntur spolia vestra sicut colligitur bruchus velut cum fossae plenae fuerint de eo | Magnificatus est Dominus quoniam habitavit in excelso implevit Sion judicio et justitia | Et erit fides in temporibus tuis divitiae salutis sapientia et scientia timor Domini ipse est thesaurus ejus | Ecce videntes clamabunt foris angeli pacis amare flebunt | Dissipatae sunt viae cessavit transiens per semitam irritum factum est pactum projecit civitates non reputavit homines | Luxit et elanguit terra confusus est Libanus et obsorduit | Et factus est Saron sicut desertum et concussa est Basan et Carmelus | Nunc consurgam dicit Dominus nunc exaltabor nunc sublevabor | Audite qui longe estis quae fecerim et cognoscite vicini fortitudinem meam | Conterriti sunt in Sion peccatores possedit tremor hypocritas | Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis | Qui ambulat in justitiis et loquitur veritatem qui projicit avaritiam ex calumnia et excutit manus suas ab omni munere | Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem et claudit oculos suos ne videat malum | Iste in excelsis habitabit munimenta saxorum sublimitas ejus panis ei datus est aquae ejus fideles sunt | Regem in decore suo videbunt oculi ejus cernent terram de longe Cor tuum meditabitur timorem | Miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israel quem coaequasti primogenito tuo | Miserere civitati sanctificationis tuae Jerusalem civitati requiei tuae | Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum | Da testimonium his qui ab initio creaturae tuae sunt et suscita praedicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores | Da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur | Et exaudi orationes servorum tuorum secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in viam justitiae | Et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum |
| 509504.Tp15 Sa | Sanctus Quem cherubim atque seraphim incessanter proclamant | Sanctus Qui senas alas habent quotidie decantant | Sanctus dominus deus sabaoth | Patri prolique flamini almo qui es ante saecula nunc et in aevum | | Pleni sunt caeli et terra gloria tua | Osanna in excelsis | Cui pueri hebraeorum obviantes dicebant | Benedictus qui venit in nomine domini | Et plebs hebraea vociferantes vaticinantes dicebant Osanna in excelsis |
| 509504.Tp25 Sa | O lux indeficiens pax atque summa trinitas tibi virgineus chorus semper proclamat dicens Sanctus sanctus sanctus Dominus deus sabaoth | O quam pretiosa est caelicolarum legio qui incendentes amore proclamant Pleni sunt caeli et terra gloria tua Osanna in excelsis | O benedicte deus tibimet clarissimus ordo nunc benedicit ovans qui regis astra polum Benedictus qui venit in nomine domini Osanna in excelsis |
| 202611 A | Interrogante autem eo quid esset respondit dominus meus Martinus migravit ex hoc mundo et nunc angeli canendo et deum benedicendo deferunt enim in excelsis |
| 509504.Tp29 Sa | Sanctus Invisibiliter penetravit rex | Sanctus Tu deus trinus in unitate permanebis | Sanctus O bone rex cunctae catervae polorum | Dominus deus sabaoth Qui caelum terramque gubernas domine | Pleni sunt caeli et terra gloria tua Te laudant cuncta perpetua regna | Hosanna in excelsis Hodie lux clara refulget domine | Benedictus qui venit in nomine domini | (F1) Hosanna cuncta procedens subveniens in aethera | (F2) Piis in alta pneuma subveniat inclita | (F3) Accedens turba procedens modulantis vocibus | (F4) Angelici throni nunc canunt dulciflua carmina | (F5) Nos quoque cuncta caterva modulemur in arva | (F6) Suppliciter deum poscamus hosanna in alta | (7) Cum choris angelorum socii concinamus dicentes | Hosanna in excelsis | Hosanna in excelsis |
| ah47191 Tp | Gloria in excelsis deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis | Quid tibi nunc domine quid dicere possimus ad te| Laudamus te | Collaudant pariter quem caelum terra chaosque | Benedicimus te | Cum benedicta tuo signamine cuncta nitescunt | Adoramus te | Poplite quem curvo veneratur caelicus ordo | Glorificamus te | Qui pollens regnas per saecula cuncta potentes | Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam Domine Deus rex caelestis | Cuncti creans venerande colende tremende sequende | Deus pater omnipotens | Qui mare qui tellus cherubin quoque jure coherces | Domine fili unigenite | Rex regum Domine dominantum conditor aquae | Jesu Christe | Candor splendiflue lucis lux ipse choruscat | Domine Deus | Propter nos miseros homo tu quoque sat pie factor | Agnus Dei | Qui proprio nostram recresti sanguine vitam | Filius patris | Altithroni Deus et Domine benedicte amende | Qui tollis peccata mundi miserere nobis | Est tibi nam proprium miseris succurrere semper | Qui tollis peccata mundi suscipe deprecationem nostram | Et solus sine crimine crimina nostra relaxa | Qui sedes ad dexteram patris miserere nobis | Te fine nam nulli lauxant ponunt vereatur | Quoniam tu solus sanctus | Sanctificans cuncta cernensqae jure sacranda | Tu solus Dominus | Cui servire decus libertas summa placere est | Tu solus altissimus | Sed praecibus presens famulorum semper ubique | Jesu Christe cum sancto spiritu in gloria Dei patris amen |
| ah47193 Tp | GLORIA IN EXCELSIS DEO ET IN TERRA PAX HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS Decus aeterni patris merito tibi flectitur orbis LAUDAMUS TE Pontus et ima polus tibimet benedicat nunc Deus BENEDICIMUS TE Qui trinus unus idemque es plastor antiquus ADORAMUS TE Angelicus coetus te poscit devote praeclarus GLORIFICAMUS TE Qui resides in arce poli Domine rex aeterne GRATIAS AGIMUS TIBI PROPTER MAGNAM GLORIAM TUAM O qui perpetua mundum ratione gubernas DOMINE DEUS REX CAELESTIS DEUS PATER OMNIPOTENS Tu naturae omnis Deus innumerabilis unus DOMINE FILI UNIGENITE JESU CHRISTE DOMINE DEUS AGNUS DEI FILIUS PATRIS QUI TOLLIS PECCATA MUNDI MISERERE NOBIS O pie cunctipotens Deus rex mundique redemptor QUI TOLLIS PECCATA MUNDI SUSCIPE DEPRECATIONEM NOSTRAM Rex Deus immense quo constat machina mundi QUI SEDES AD DEXTERAM PATRIS MISERERE NOBIS Unus enim rerum pater es unus cuncta ministrans QUONIAM TU SOLUS SANCTUS TU SOLUS DOMINUS TU SOLUS ALTISSIMUS JESU CHRISTE Tu solus tu multus item tu primus et idem CUM SANCTO SPIRITU IN GLORIA DEI PATRIS AMEN |
| a08106 Tp | SANCTUS | Mundi fabricator et rector | SANCTUS | Unice ipsius patris et aequalis dominus | SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH | Mundi qui culpas almis flammis mire detergis | PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA IN EXCELSIS | Nobis nunc famulis miserere tuis | cujus in laude puerorum turbas devote propmpsit | BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA IN EXCELSIS |
| 509504.Tp42 Tp | SANCTUS SANCTUS SANCTUS DOMINUS DEUS SABAOTH Caelestia sidera magna et infima PLENI SUNT CAELI ET TERRA GLORIA TUA OSANNA plasmatum populum et qui fore promit ore Christum et qui cosmi satorem permanentem IN EXCELSIS BENEDICTUS QUI VENIT IN NOMINE DOMINI OSANNA dulcis est cantica mellifIua nimisque laudabilia Organica trinum et unum laudemus omnes in hac aula Suscipe cum agmina angelorum carmina Ut dicat nunc OSANNA IN EXCELSIS |