- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 008412 | H | Vita sanctorum deus angelorum vita cunctorum pariter piorum Christe qui mortis moriens ministrum exsuperasti |
| 008412a | HV | Tu tuo laetos famulos tropaeo |
| 008412b | HV | Pascha quo victor rediens ab |
| 008412c | HV | Nunc in excelsis dominus |
| 008412d | HV | Corda tu sursum modo nostra |
| 008412e | HV | Hoc pater tecum hoc idem |
| ah53115 Sq | Alleluia | Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta |
| a00177 H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Rus gaudens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingit violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exsilit aruis spondens agricolae vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam praeparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudet quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmine clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomela suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta favent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Sollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra teguntur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandit qui rapuit semper sit tua praeda deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomet absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra habeant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |
| ah07118 Sq | Christo inclyta candida nostra canant melodia agmina | Laudes omnibus dantia sanctis per haec sacrata festalia | Mariam primum vox sonet nostra nobis per quam sunt vitae data praemia | Regina quae est mater et casta tergat nostra per filium facinora | Angelorum concio sacra et archangelorum turma inclyta | Nostra diluant jam peccata praestando supernam caeli gloriam | Tu propheta praeco lucerna atque plus quam propheta | In lucida nos pone via mundans nostra corpora | Apostolorum princeps et cuncta juncta caterva | Jam corrobora vera in doctrina plebis pectora | Stephane gloriose rutilans in corona sanctorumque martyrum turma valida | Fortia date corda corpora atque firma sacra ut hostem vincant rite spicula | Martine inclyte et praesulem omnis caterva | Suscipe nunc pie modo nostra clemens precata | Regina virginum praemaxima tu mater incorrupta virgo et gravida | Sacrata domino et castitas nostras serva animas mundaque corpora | Electorum veneranda suffragia | Omniumque sanctorum contubernia | Per precata assidua nostra gubernent tempora | Nosque ducant ad supera polorum vera gaudia | Subjungant pium agmina amen redempta |
| a03006 H | Aeterne rex altissime redemptor et fidelium quo mors soluta deperit datur triumphus gratiae | Quem lex subacta tartari marcens averno dispulit carens mucrone pessimo throno remisit patrio | Scandens tribunal dexterae patri potestas omnium collata Jesu est caelitus quae non erat humanitus | Un trina rerum machina caelestium terrestrium et infernorum condita flectat genu jam subdita | Nec sit salus ullo modo tuo foris vocabulo a quo creata cuncta sunt et recreata sancta sunt | Haec tanta Christi gratia nexum tulit peccaminum sumpsitque corpus proprium vectumque possidet polum | Tremunt videntes angeli versam vicem mortalium culpat caro et purgat caro regnat deus dei caro | Quae praeminet virtutibus summis procul caelestibus deus caro atque spiritus plenus deus verusque homo | Dicunt ex astris angeli demum reverti hujusmodi quem nos redire credimus regnare prorsus novimus | Tu Christe nostrum gaudium manens Olympo praeditum mundi regis qui fabricam mundana vincens gaudia | Hinc te precantes quaesumus ignosce culpis omnibus et corda sursum subleva ad te superna gratia | Ut cum rubenti coeperis clarere nube judicis poenas repellas debitas reddas coronas perditas | Presta pater |
| ah54160 Sq | Amor patris et filii sacer fons totius boni spiritus paraclite | Fave clemens tuae laudi tuae plebis voces audi aspirator gratiae | De thesauris trinitatis veni torrens caritatis corda nostra visere | Huc emerge dulcis flamma lambe corda indurata fuga frigus noxium | Suavis auster illabere perfla nos adustione amoris deifici | Per te tibi uniamur per te nobis connectamur caritatis foedere | Columba simplex advola fer olivam intra archam adfer pacis gaudia | Lumen verum illucesce menti nostrae innotesce lux creatrix luminum | Haec est vita sempiterna te gustare et te scire o aeterna veritas | Flumen dei caelo prodi tu nos lava tu nos pota semptiformi gratia | Sacrum nobis da timorem quo deponat cor tumorem turgens in superbia | Pietate fac mansuetos scientia male laetos pio luctu compluat | Fortitudo justos reddat consilium justis addat miserendi gratiam | Intellectus mentem mundam sursum levet ad videndam tuam deus faciem | Sit in pace solidata tibi pater conformata dono sapientiae | Gratiarum actiones cunctae tibi nationes reddant sancte spiritus | Quas in fide congregasti et ad vitam revocasti virtute mirifica | Tu prophetas inspirasti per quos terris ministrasti salvatoris gratiam | Verbo dei impraegnasti et intactam conservasti felicem virgunculam | Jesum deum indicasti cum in ipso quievisti in columbae specie | Visitasti caros Christi in linguarum flammearum dispertitis formulis | Viros rudes et despectos verbis signis vita claros tua fecit gratia | In his Christus alta fregit mundum vicit astra regit per te sancte spiritus | Odor tuus dulce pneuma trahat nos ad Christi regna regnaturos per saecla |