Full text:
Ave festiva ferculi Salomonis conviva regis aurea transcendens trinclinia pro agni occisione mater puerpera mente pro gratia benedicti oris
Genre:
Feast:
Fulltext source:
AH vol.17, #5;
- Log in to post comments
Cantus ID | Genre | Full text |
---|---|---|
600178.Tp1 | Psl | Columbarum tui sunt oculi jubar clamor tocius saeculi stella maris mater egregia quae letaris in caeli regia mater patris pudoris speculum prime matris delens piaculum angelorum transcendens culmina extas quorum sublimis domina ergo ave salvatrix gentium et suave robur languentium ave inquam o virgo gravida super montem Libanum candida tu caelestis vera testis existens mysterii deum paris singularis compors puerperii jamjam venit balsamita caeli splendor mundi vita virginalis gloria sonet tua vox suavis veniamque donet pravis post haec transitoria conspectui redemptoris infer vota peccatoris mater illibata decenter ornata monilibus sacris castitatis dux sincere miserorum miserere nosque aure pia exaudi Maria suffulta argenteis |
600178.Tp2 | Psl | Jam est nostra advocata super caelos exaltata apud regem gloriae patris sinu collocata a filio coronata in regno letitiae salutari meruisti quia te non extulisti tantae prolis gaudio per hanc prolem non es lesa permansisti sed illaesa tuo puerperio propter nostros est reatus ex te deus humanatus ut nos a miseria relevaret hujus mundi ne possemus hic confundi hostium invidia ergo salva peccatores ut non timeant terrores pravorum spirituum per te salvi mereantur visu dei ut fruantur tecum in perpetuum suffulti |