Ecce magno sacerdoti mundi cordis et devoti immolemus hostiam | Die sacro revoluto quo de viae volat luto viator in patriam | Servus prudens in talentis miles fortis in tormentis bino gaudet praemio...
Audi tellus audi magni maris limbus audi omne quod vivit sub sole hujus mundi decus et gloria quam sit vana et transitoria ut testantur haec temporalia non in uno statu manentia
nullum salvat genus...
Sollemnitatem fratres carissimi colimus almam | Martyris egregiae virtutis Leudegarii episcopi civitatis Aeduensis provisore tali beatae | Laudibus hanc sedulis agamus et eundem pontificem crebris...
Iste est qui pro lege dei sui morti se tradidit non dubitavit mori ab iniquis interfectus est et in aeternum vivit cum Christo agnum secutus est et invasit palmam
Postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi tulerunt illum in Jerusalem ut sisterent eum domino sicut scriptum est in lege domini quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum...
Ave maris stella dei mater alma atque semper virgo felix caeli porta | Sumens illud ave Gabrielis ore funda nos in pace mutans Hevae nomen | Solve vincla reis profer lumen caecis mala nostra pelle...
O quam glorifica luce coruscas stirpis Davidicae regia proles sublimis residens virgo Maria supra caeligenas aetheris omnes | Tu cum virgineo mater honore angelorum domino pectoris aulam sacris...