Almi nunc revehit festa proliferas nostri Eulogii martyris inclyti solvamus domino carmina principi concentu fidei caelico munere | Laudamus varia musico carmine quae non sunt domini praedita lumine...
Columbarum tui sunt oculi jubar clamor tocius saeculi stella maris mater egregia quae letaris in caeli regia mater patris pudoris speculum prime matris delens piaculum angelorum transcendens culmina...
Clangat pastor in tuba cornea ut libera sit Christi vinea quam assumpsit sub carnis trabea liberavit cruce purpurea adversatrix ovis erronea fit pastoris caede sanguinea pavimenta Christi marmorea...
Haec mutatio dexterae excelsi hoc opus clementissimi savatoris nostri Maria septem daemonia habuit quae universis viciis plena fuit sed ecce remittuntur ei peccata multa quia dilexit multum
Assunt festa jubilaea in Mariae nunc gaudia tota psallat ecclesia devota laudum dramata | Cujus sacrata viscera dei invisit gratia ut esset virgo gravida thori virilis nescia | Haec paranympho dum...
Florem mundus protulit cujus odor contulit spem salutis constitutis in valle miseriae fructus hujus flosculi clarus ut carbunculi cor ascendit dum perpendit gustum penitenciae fragrat mundus ex odore...
In finem pro Idithun psalmus Asaph | Voce mea ad dominum clamavi voce mea ad deum et intendit mihi | In die tribulationis meae deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus renuit...