O crux benedicta et valde honoranda quae meruisti portare deum creatorem tuum nos ergo liberare dignare arbor sancta intercede qui dignatus est pro nobis omnibus in te pendere salvator mundi alleluia alleluia
Sancta Gertrudis intercede pro miseris ad te confugientibus apud Christum piisimum regem atque dominum ut det nobis veniam peccatorum et emendationem morum et gaudium sempiternum nos tibi supplicamus in terris ut sis pro nobis oratrix in caelis O Gertrudis magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum