Laetare virgo Maria de te flos pulcher processit qui odore replet caelos fructu qui pascit angelos de cujus nube lux lucet talem nec ante caelum genuit nec post terra parturit habes ergo quo laeteris...
Fortissime deus cujus potentia ex nihilo creata sunt omnia cujus sapientia rite gubernantur universa cujus clementia pie relevatur miseria cujus justitia aequissime reddet quique secundum opera sua...
Oliva fructifera mater pietatis fugans mundi scelera stella claritatis per quam cuncta prospera dantur nobis gratis nos tandem in aethera transfer cum beatis
Jam nunc paterna claritas in terris dilatatur Evae veterna pravitas per Mariam purgavit cujus materna puritas divinitus sacratur ut hinc aeterna caritas humanitus nascatur
Martine par apostolis festum colentes tu fove qui vivere discipulis vis aut mori nos respice | Fac nunc quod olim gesseras nunc praesules clarifica auge decus ecclesiae fraudes relide Satanae | Qui...
Sacris sollemniis juncta sint gaudia et ex praecordiis sonent praeconia recedant vetera nova sint omnia corda voces et opera | Noctis recolitur cena novissima qua Christus creditur agnum et azyma...