Altissime Deus qui gubernas omnia caelos et arva regis magna potentia | In cujus namque manu sunt regna omnia | Gaudent et exsultent in sublimi gloria creatura tua | Te laudat cuncta polorum mira praecelsa potestas caterva | Tibi incessanter juvenilis cantorum turba semper astat | Carmina laeta ac nova veneranda proclamant alleluia | Quator enim et centum quadraginta milia cum mulieribus non sunt inquinati corpora qui empti sunt de terra | Ante thronum tuum sanctum gartulantes jubilant stolas praeclaras induti decorati cum palmis triumphales fulserant | Proclamant voces vere Deus justa judicia tua | Sanctus et rector quare non vindicas ultionem nostram | Et audiunt a sanctissima voce praeclara tempora sustinete modica | Donec impleatur numerus fratrum vestrorum qui Dei habent notitia | Oportet sacra omnia impleri testamenta quae sunt per prophetis praedicata O certamina gloriosa qui pro Christo imania pertuleruntque tormenta | Acceperunt coronas et pervenerunt ad magna gaudia | Ergo nos erit ultra luctus nec clamor sed nec ulla poena | Alme Jesu junge nos cum ipsis in gloria
O vere virum prudentem et sanctum necnon et per saecula imitandum pontificem Willibaldum qui domum supra petram aedificans fluminum flaminumque illisiones non expavit in cujus ore vel pectore doli nevum veritas non invenit et ideo insignem meritis hunc in sacerdotem populo suo elegit dicant igitur cuncti proclament fidelium assistentium universi Willibalde pater et patrone educator altor rector pastor nostri omnium miserere