- Log in to post comments
| 601432a V | O vere beata per quam mundi (...) |
| g03207 Pr | Vere quia dignum et justum est invisibilem deum patrem omnipotentem filiumque ejus unigenitum dominum nostrum Jesum Christum cum sancto spiritu toto cordis ac mentis affectu et vocis ministerio personare | Qui pro nobis aeterno patri Adae debitum solvit et veteris piaculi cautionem pio cruore detersit | Haec sunt enim festa paschalia in quibus verus ille agnus occiditur ejusque sanguine postes fidelium consecrantur | Haec nox est in qua primum patres nostros fílios Israel eductos de Aegypto Rubrum mare sicco vestigio transire fecisti | Haec igitur nox est quae peccatorum tenebras columnae illuminatione purgavit | Haec nox est quae hodie per universum mundum in Christo credentes a vitiis saeculi segregatos et caligine peccatorum reddat gratiae sociatque sanctitati | Haec nox est in qua destructis vinculis mortis Christus ab inferis victor ascendit | Nihil enim nobis nasci profuit nisi redimi profuisset | O mira circa nos tuae pietatis dignatio | O inaestimabilis dilectio caritatis ut servum redimeres filium tradidisti | O certe necessarium Adae peccatum quod Christi morte deletum est | O felix culpa quae talem ac tantum meruit habere redemptorem | O beata nox quae sola meruit scire tempus et horam in qua Christus ab inferis resurrexit | Haec nox est de qua scriptum est et nox sicut dies illuminabitur et nox illuminatio mea in deliciis meis | Hujus igitur sanctificatio noctis fugat scelera culpas lavat et reddit innocentiam lapsis maestis laetitiam | Fugat odia concordiam parat et curvat imperia | In hujus igitur noctis gratia suscipe sancte pater incensi hujus sacrifícium vespertinum quod tibi in hac cerei oblatione sollemni per ministrorum manus de operibus apum sacrosancta reddit ecclesia | Sed jam columnae hujus praeconia novimus quam in honorem dei rutilans ignis accendit | Qui licet divisus in partes mutuati tamen luminis detrimenta non novit | Alitur liquantibus ceris quas in substantiam pretiosae hujus lampadis apis mater eduxit | O vere beata nox quae expoliavit Aegyptios ditavit Hebraeos | Nox in qua terrenis caelestia junguntur | Oramus ergo te domine ut cereus iste in honorem tui nominis consecratus ad noctis hujus caliginem destruendam indeficiens perseveret | In odorem suavitatis acceptus supernis luminaribus misceatur | Flammas ejus lucifer matutinus inveniat | Ille inquam lucifer qui nescit occasum | Ille qui regressus ab inferis humano generi serenus illuxit | Precamur ergo te domine ut nos famulos tuos omneque clerum et devotissimum populum una cum papa nostro N. atque pontifice nostro N. nec non et gloriosissimo rege nostro N. quiete temporum concessa in his paschalibus gaudiis conservare digneris | Per dominum nostrum Jesum Christum filum tum qui tecum vivit et regnat in unitate spiritus sancti deus per omnia saecula saeculorum amen |
| ah44067 Sq | Laudum praeconia promat per omnia mater ecclesia (...) |
| ah54111 Sq | Laudes deo dicat per omnia (...) |
| g02301 Sq | Christi hodierna pangimini omnes una caelica resonent clare camenas agmina nunc regis celebrando gratulanter nuptias lux nova jam terras illustrat veteres pellens tenebras reserat superna gratia diu clausa palatia felix mater et sola intacta aeterna puerpera jam nato stas gravida cum viri sis cubilis nescia omnis caterva nostra te rogat domina solvas ut nostra cuncta peccaminum vincula virgo sempiternae beata digna fuisti sola tollentem crimina intra uteri claustra portare qui gubernat omnia supera infera hunc sua laudant facta gaudendo bona qua vivunt super essentia nos humillima tuba damus debita poscentes ejus clementiam ut nostra praestans tempora nunc quieta det placida frui vita utilia donando famulis munera ac inter nos discrimina saeva solvens post funera derelictam sedem ducat mortis ac malorum ignaram ubi ad dexteram patris almam sedet conregnans coaeternus per omnia potenter cuncta disponendo cum eo saecla praesentia et futura beata justis donans omnibus praemia praeclara qua lux vere micat quae est salus aeterna et nostra gloria |
| 830356d HV | Vere gratia plena es et gloriosa permanes quia ex te nobis natus est Christus per quem facta sunt omnia |
| ah47047 Ky | Kyrie eleison Unice Christe qui es via lux veritas et pax eleison | Kyrie eleison Trinus et unus est dominus rex aeternus una cum patre manens eleison | Kyrie et agnus est colendus per omnia eleison | Christe eleison O agie o theos kirrie et une Jesu bone eleison | Christe eleison Tu lumen tu supernus et unus spiritus tu succurre eleison | Christe caeli terrae omnia amitte cum sanctis ungte nos cum ipsis eleison | Kyrie eleison Qui te supernis nos tuere oramus ad Dominum Jesum conditorem et vere Deum eleison | Kyrie eleison Alme sanctorum precibus nos manere cum illi semper eleison | Tibi laus et honor et sine fine permanens in aeternum qui cum omnia gaudent per infinita saecula saeculorum eleison Kyrie eleison |
| ah53081.2 Sq | Benedicta semper sancta sit trinitas deitas scilicet unica coaequalis gloria | Pater filius sanctus spiritus tria sunt nomina omnia eadem substantia | Deus genitor deus genitus spiritusque sanctus nostro cedens omnia purificat | Non tres tamen dii sunt | Deus verus unus est fidelis et fortis omnia ubi cumque continet | Proprietas in personis unitas extat in essentia | Majestas que et potestas universitas quoque claritas | Celestia terrestria sidera simul atque media | Quem omnis vox atque lingua dignitas adoret angelica | Quem laudat sol atque luna astraque et omnius creatura | Quem tremunt impia tartara cuncta que elementa | Hic vere maria continet alta quoque et ima | Et nos voce praecelsa omnes modulemur organis cantica dulci melodia | Eia et eia nunc una simul jubilemus altithrono domino voce continua | O miranda trinitas | O venerandas unitas | O metuenda majestas | Per te sumus redempti summa tu caritas | Populum cunctum tu protege | Salva libera eripe et munda | Te adoramus omnipotens tibi claritas tibi laus et gloria | Amen |
| ah48102 Sq | Ave sponsa insponsata | Ave per quam orbis lapsi facta est erectio | Ave per quam occumbentis est Adae surrectio | Ave per quam primae matris est Aeve redemptio | Sancta Maria ora pro nobis | Altitudo cogitandi tu inaccessibilis | Invisibile profundum angelorum oculis | Kere kekaristomeni theotohochi parthene [Ave Maria plena Dei mater virgo] | Sancta Dei genitrix ora pro nobis | Omnia portantem portans solum imperii | Tu stella demonstrans solem sol diei mystici | Occidentis astrum mundi luminis conspicui | Sancta virgo virginum ora pro nobis | Incarnationis divae uterus tu facta es | Per quam renovatur omnis creaturae species | Cum qua adoratur factor et origo omnium | Angelorum domina ora pro nobis | Tu exstas initiatrix archani consilii | Mirandorum vere Christi operum primitiae | Dogmatum illius exstans tu fons et initium | Caelorum regina ora pro nobis | Scala tu caelestis per quam descendit ipse Deus | Sponsa traducens terrena super ad caelestia | Tu mater innupta omni honore superior | Virgo perpetua ora pro nobis | Daemonum forte lamentum memor et tristitia | Angelorum sed bonorum laus decus et gloria | Electorum tu cunctorum saties laetitiam | Templum Domini ora pro nobis | Generans perhennem lucem et inaccessibilem | Sophorum superascendens omnium scientiam | Animarum tu sanctarum splendor et prudentia | Sacrarium spiritus sancti ora pro nobis | Civicam vitae coronam fructu ventris germinans | Possidens divinitatem et in ea pullulans | Nutricans huminitatemque eam agricolans | Tu sola sine exemplo ora pro nobis | Ave per quam |
| h03202 HYMN | Tempora fulgida nunc rutilant | Annua commoda jam remeant | Area frugibus aucta bonis | Fert nova gaudia ruricolis frondibus | Festa dies hodie renitet | Petris in aethere cum radice | Paulus in astrea regnat micat | Quo deus arbiter adscriptum | Acucit hac die collegium undique [...] | Agmine primis apostolico | Petrus morbe duit merito | Claviger inclytus insuperis | Luna refert pia christicolis | Solvit et alligat in populis | Ferrea vincula quem metuunt | Nec laquei retinere quaeunt | Carceris estima spontae patent | Daemonis agmina cuncti pavent | Nihilque sui retinere valens | Janitor aetheris ipse manet | Pastoret ipse gregis renitet | Qui per amoena virecta suos | Pascere doctus ovando greges | Scandere sidera donat oves| Simonis horrida praestigia | Voce fugantur apostolica | Inferas ait cobere valet | Quem Petrus in de redire jubet | Terrea coelica quique tenet | Paulus morbe dedit monita | Dogmata praeclue salvifica | Mentibus undde salus reddiit | Quomoda cuncta potens tribuit | Netit quique valens sepulit | Discipulis deus auctor ait | Quem foe me referunt homines | Vosque mei pietate greges | Dicite quid super hoc placeat | Qui suae de hoc pie quid sapiat | Petrus ab hinc cui puta fides | Aeminet aucta super proceres | Primus ad hoc venerandus ait | Filius es patris ingeniti | Christus et unicus ipse dei | Mox pius auctor ad hoc famulo | Munera contulit ista suo Vere beatus et ipso manes | Patre quod indice vera refers | Qui dominans super astra sedet | Atque libens tibi nunc refero | Denique tu Petrus es merito | Hanc que petram super ipse meam | Construo funditus aethereis | Quam sine fine tenendo regam | Nirtibus in super ipse tuis | Dedo resolvere queque velis | Nexibus ait religare tuis | Te quoque clavibus aethereis | Munero quis via fit superis | Denique Saulus in orbe furens | Atque pios laniare volens | Ceufera belva cruore madens | Lumine tirritus aethereo | Sternitis orbus et ipse solo | Sternitur impius atque nocens | Surgit ab hinc pius atque valens | Extimus inter apostolicos | Qui fuerat veniem clochoros | Primus hinc instruit ce per eos | Dum at gregibus documenta sacra | Atque dei monumenta pia | Aegra que corpora salvificat | Cunctaque somita vivificat | Atque amas pie purificat | Innitor etens et superi | Petrus ovile regens domini | Pellere crimina cuncta potens | Celsaque gaudia restituens | Ut velit omnia semper agens | Retit liquerat et pelagum | Culmen adeptus apostolicum | Conspicie sine fune deum | Cujus ovanter ad imperium | Protegit omne geniis hominum | Hii simul ergo dico perceres | Salvificos recreando greges | Martyrio subjere polum | Quos nero traxit ad interitum | Daemonis esca pater sceleram | Petrus enim sub eundo crucem | Paulus et ense ferendo necet | Sic simul astrae regna petunt | Coelica primia semper habent | O bone pastor adesto tuis | Petre beate favens famulis | Ferto vivamina plena bonis | Da venit scelerum miseris | A variis liberare malis | Suscipe carmina nostra libens | Respice nos piis atque potens | Ut paradisus in astra virens | Nos capiet sibi semper habens | Quo manet et auctor et omni parens | Haec quoque per ocula nec nocivos | Sanctifica recreando tuos | Copora quis hic fosacas | Purificesque potens animas | Nos quoque per te possideas | Doctor et alme tuaere tuos | Paule beate fovens famulos | Da quoque mitte subire polum | Quo videant sine fine deum | Teque sui teneant sicum | Euge beate valensque Petre | Paule per optime semper tuae | Coelica quos tenet aula dei | Angelici simul et cuncti | Aethereique fovent populi | Virtus honorque sit ingenito lausque decus genito domino | Spiritui quoque paraclito | Gloria propes et mperium | Sit sine tempore perpetuum | Amen |