Cum complesset sanctus Vitus orationem facta est vox de caelo dicens ad eum Vite exauditae sunt orationes tuae beatae sanctorum animae his quoque dictis caelum cum gaudio petierunt
Apparuit sanctus Gamaliel quidam monacho nomine Migetio innocenti et simplici viro dicens ad eum vade et dic Luciano in vanum laboras in acervo illo non ibi sumus modo
Cum beati martyres pervenissent ad locum ubi decollandi erant sanctus Januarius cum ceteris flectens genua orabat dicens domine Jesu Christe suscipe spiritum nostrum in pace
Gloriosis etenim martyribus quiescentibus sub arbore beatus Vitus orabat dicens Jesus Christe domine filius dei vivi accipe animas nostras in pacis gloriam alleluia
In jejuniis et orationibus constituto apparuit iterum sanctus Gamaliel Luciano presbytero dicens quare dissimulasti frater et non retulisti quae dicta sunt tibi Joanni episcopo
Missus autem in furnum candentem sanctus Alexander clamabat dicens frater Theodole festina quia qui inter tres pueros apparuit hic nobiscum est alleluia
Oravit sanctus Silvester et dixit te invoco Jesu Christe magnae resurrectionis auctorem audi me servum tuum quia exiit tempus ut virtutem nominis tui omnibus pandas