- Log in to post comments
| 920038 PS | In finem ipsi Idithun canticum David | Dixi custodiam vias meas locutus sum in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me | Obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est | Concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis | Locutus sum in lingua mea notum fac mihi domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi | Ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens | Verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea | Et nunc quae est exspectatio mea nonne dominus et substantia mea apud te est | Ab omnibus iniquitatibus meis erue me opprobrium insipienti dedisti me | Obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti | Amove a me plagas tuas | A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam ejus verumtamen vane conturbatur omnis homo | Exaudi orationem meam domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei | Remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero |
| 201765 A | Exsurge domine ut non (...) |
| 205817 A | Domine non tantum pedes sed (...) |
| 920061 PS | In finem pro Idithun psalmus David | Nonne deo subjecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum | Nam et ipse deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius | Quousque irruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae | Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant | Verumtamen deo subjecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea | Quia ipse deus meus et salvator meus adjutor meus non emigrabo | In deo salutare meum et gloria mea deus auxilii mei et spes mea in deo est | Sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra deus adjutor noster in aeternum | Verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in idipsum | Nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor apponere | Semel locutus est deus duo haec audivi quia potestas dei est | Et tibi domine misericordia quia tu reddes unicuique juxta opera sua |
| h04055a ANTV | Tu domine demonstrasti mihi et ego cognovi | Nunc ostendisti mihi studia eorum et salvam fecisti ab sequentibus animam | Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam | Et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia | Mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius | Tu autem domine sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam | Justus quidem tu es domine si disputem tecum verumtamen juxta loquar ad te | Quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt | Plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum | Prope es tuori eorum et longe a renibus eorum | Et tu domine nosti me vidisti me et probasti cor meum tecum | Congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica illos in die occisionis |
| 920139 PS | In finem Psalmus David | Eripe me domine ab homine malo a viro iniquo eripe me | Qui cogitaverunt iniquitates in corde tota die constituebant praelia | Acuerunt linguas suas sicut serpentis venenum aspidum sub labiis eorum | Custodi me domine de manu peccatoris et ab hominibus iniquis eripe me qui cogitaverunt supplantare gressus meos | Absconderunt superbi laqueum mihi et funes extenderunt in laqueum juxta iter scandalum posuerunt mihi | Dixi domino deus meus es tu exaudi domine vocem deprecationis meae | Domine domine virtus salutis meae obumbrasti super caput meum in die belli | Ne tradas me domine a desiderio meo peccatori cogitaverunt contra me ne derelinquas me ne forte exaltentur | Caput circuitus eorum labor labiorum ipsorum operiet eos | Cadent super eos carbones in ignem dejicies eos in miseriis non subsistent | Vir linguosus non dirigetur in terra virum injustum mala capient in interitu | Cognovi quia faciet dominus judicium inopis et vindictam pauperum | Verumtamen justi confitebuntur nomini tuo | Et habitabunt recti cum vultu tuo |
| 203293 A | Non derelinquas me domine (...) |
| h04695 CaH | Tu domine demonstrasti mihi et ego cognovi | Nunc ostendisti mihi studia eorum et salvam fecisti ab sequentibus animam meam | Et ego quasi agnus mansuetus qui portatur ad victimam | Et non cognovi quia super me cogitaverunt consilia | Mittamus lignum in panem ejus et eradamus eum de terra viventium et nomen ejus non memoretur amplius | Tu autem domine sabaoth qui judicas juste et probas renes et cor videam quaeso ultionem tuam ex eis tibi enim revelavi causam meam | Justus quidem tu es domine si disputem tecum verumtamen juxta loquar ad te | Quare via impiorum prosperatur bene est omnibus qui praevaricantur et inique agunt | Plantasti eos et radicem miserunt proficiunt et faciunt fructum | Prope es tuori eorum et longe a renibus eorum | Et tu domine nosti me et vidisti me et probasti cor meum tecum | Congrega eos quasi gregem ad victimam et sanctifica illos in die occisionis |
| 602179 R | Scio culpam in me domine non (...) |
| 602316a V | Non sumus digni domine ad (...) |
Comments
Fulltext in SK-KRE (Kremnica) Antiphonarium Tom. 1, Fons 41, Fasc. 5, Nro. (?) 93, 1597:
Verumtamen domine non voluntas mea sed propositum fiat gratiae tuae