O beate Dionysi magna est fides tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui qualitate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes
O beate Dionysi magna est merces tua intercede pro nobis ad dominum deum nostrum ut qui caritate tibi sumus dissimiles sua gratia largiente faciat esse consortes
Congaudentes exsultemus vocali concordia | Ad beati Nicolai festiva sollemnia | Qui in cunis adhuc jacens servando jejunia | A papillas coepit summa promereri gaudia | Adulescens amplexatur...
Insignem Christi Crispinum laudemus martyrem qui suo lavit sacro corpus sanguine et unum deum sequens trino nomine mundum relinquens simul ejus copias in regno dei consors factus angelis | Non...
Salve porta perpetuae lucis fulgida | Maris stella inclita domina virgo materque dei Maria | Praeelecta ipsius gratia ante saecularia tempora | Cui missus Gabriel archangelus mira detulit a deo...
Beata es virgo Maria dei genetrix quae credidisti domino perfecta sunt in te quae dicta sunt tibi a domino ecce exaltata es super choros angelorum intercede pro nobis ad dominum deum nostrum