En Christi genetrix ad templum detulit ipsum praeceptum legale dei servando beatum quem Simeon timidis gaudens suscepit in ulnis in quarta die manibus portando lucernas surgamus pariter venientes obviam Christo ut sibi nos placitos famulos cognoscat in aevum altithroni patris complentes jura benigna heredesque sui pro munere regni alleluia
Adorna thalamum tuum Sion et suscipe Regem Christum amplectere Mariam quae est caelestis porta ipsa enim portat Regem gloriae novi luminis subsistit Virgo adducens manibus Filium ante luciferum quem accipiens Simeon in ulnas suas praedicavit populis Dominum eum esse vitae et mortis et Salvatorem mundi