- Log in to post comments
| 206448 A | Magna est gloria ejus in (...) |
| a03093 Va | Alleluia In exitu Israel de Aegypto domus Jacob de populo barbaro | Alleluia facta est Judaea sanctificatio ejus Israel potestas ejus alleluia alleluia | Mare vidit et fugit Jordanis conversus est retrorsum alleluia (...) Gloria patri et filio et spiritui sancto alleluia | Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum amen alleluia alleluia | Surrexit dominus de sepulchro qui pro nobis pependit in ligno alleluia alleluia alleluia |
| ah53153 Sq | Nos Gordiani atque Epimachi nobiles laureas | Excolentes obsecremus eosdem famulatus ut noster sit in conspectu praesentatus deitatis prece illorum | Ut quod illis offerimus honori per illorum deprecatus atque interventus nosmet conclilet Christo tonanti | Hic est Gordianus mundi quondam primates atque vicarius sub Juliano tyranno christianorum aucupe | Qui dives cum esset apud imperatorem et fultus gloria grandi principis revera ut ejus vicem gereret | Christi repentina mutatus pietate et charismatibus divinis plene imbutus deum amplectitur et regem reliquit | Paulus apostolus ut olim spirans minis et caede dum studet capere capi meretur ex persecutore verbi factus | Hic Gordianus dum plebem credentum persequendo neci ascribit mancipandam quod expugnavit pro illo passus moritur | Et supparem quem mundanus habebat jam divinis atque caelestis exactorem sustinebat et ferocissimum judicem | Cum autem creator decerneret suum athletam agonem terminare et labori finem sanciret imponere | Sub ense crudeli occubuit et per mortale tormentum reviviscens vitam per mortem se nunc laetatur indeptum | Nunc omnes martyrem caelo fruentem communi voce expostulemus ut ille et Epimachus nos et hunc locum foveant | Ut sicut unitas illos fidei et tumba socialis nexuit sic simile suffragium nos sentiamus amborum | O domine qui hunc contulisti honorem tuis testibus qui te cuncta spernentes erant secuti | Ut centuplum in hoc illis mundo donares et vitam aeternam in superna sede largitus esses | Fac nos horum consortes quaesumus in caelis | Quorum triumphos honore veneramur in terris |
| g01342.Tp28 Tp | Unde nos moniti peccata nostra confitentes tibi Christe sanctoque Johanni psallimus dicentes | IN MEDIO (...) BONUM EST (...) GLORIA PATRI |
| h04385 VRS | Gloria et divitiae in domo ejus et justitia ejus manet in saeculum saeculi alleluia |
| 202491 A | In testamentis pacis stetit semen illius et usque in aeternum permanet gloria ejus |
| h04645 CaH | Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum | Sicut unguentum a capite quod descendit in barba in barba Aaron quod descendit in ora vestimenti ejus | Sicut ros Hermon quod descendit in montem Sion | Quoniam illic mandavit dominus benedictionem et vitam usque in saeculum | Gloria |
| 920101 PS | Oratio pauperis cum anxius fuerit et in conspectu domini effuderit precem suam | Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat | Non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me | Quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut cremium aruerunt | Percussus sum ut foenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum | A voce gemitus mei adhaesit os meum carni meae | Similis factus sum pellicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio | Vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto | Tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversum me jurabant | Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam | A facie irae et indignationis tuae quia elevans allisisti me | Dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut foenum arui | Tu autem domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem | Tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi ejus quia venit tempus | Quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus et terrae ejus miserebuntur | Et timebunt gentes nomen tuum domine et omnes reges terrae gloriam tuam | Quia aedificavit dominus Sion et videbitur in gloria sua | Respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum | Scribantur haec in generatione altera et populus qui creabitur laudabit dominum | Quia prospexit de excelso sancto suo dominus de caelo in terram aspexit | Ut audiret gemitus compeditorum ut solveret filios interemptorum | Ut annuntient in Sion nomen domini et laudem ejus in Jerusalem in conveniendo populos in unum et reges ut serviant domino | Respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi | Ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui | Initio tu domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli | Ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterascent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur | Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient | Filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur |
| h04679 CaH | Consolamini consolamini popule meus dicit deus vester | Loquimini ad cor Jerusalem et avocate eam quoniam completa est malitia ejus dimissa est iniquitas illius | Suscepit de manu domini duplicia pro omnibus peccatis suis | Vox clamantis in deserto parate viam domini rectas facite in solitudine semitas dei nostri | Omnis vallis exaltabitur et omnis mons et collis humiliabitur | Et erunt prava in directa et aspera in vias planas | Et revelabitur gloria domini et videbit omnis caro pariter quod os domini locutum est | Vox dicentis clama et dixi | Quid clamabo | Omnis caro faenum et omnis gloria ejus quasi flos agri | Exsiccatum est faenum et cecidit flos quia spiritus domini sufflavit in eo | Vere faenum est populus | Exsiccatum est faenum cecidit flos verbum autem dei nostri stabit in aeternum | Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion exalta in fortitudine vocem tuam quae evangelizas Jerusalem exalta et noli timere dic civitatibus Judae ecce deus vester |
| 920149 PS | Alleluia cantate domino canticum novum laus ejus in ecclesia sanctorum | Laetetur Israel in eo qui fecit eum et filii Sion exsultent in rege suo | Laudent nomen ejus in choro in tympano et psalterio psallant ei | Quia beneplacitum est domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salutem | Exsultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis | Exaltationes dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum | Ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis | Ad alligandos reges eorum in compedibus et nobiles eorum in manicis ferreis | Ut faciant in eis judicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis ejus alleluia |