| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter | ah54206 | Sq |
| Ave virgo quam beatam dicunt regum filiae Stella maris radix Jesse aurora justitiae | Placa nobis solem verum spes misericordiae Et quos culpa facit reos solvat munus gratiae | Ut educas quos redemit de lacu miseriae | Praestet locum prece tua in sanctorum requie | ah44004 | Sq |
| Placa nobis solem verum | 602882a | V |
| Regnum tuum regnum omnium saeculorum Domine rex regum | Cujus regni gloriam et potentiam tuam loquuntur | Plena oculis quattuor animalia ante et retro | Leo vitulus homo aquila profunda rimans mysteria | Marcus Lucas Matthaeus Johannes occulta verbi eructuans | Quorum forma et doctrina Christe cum regina sponsa tua significaris ecclesia | Homo factus bos in cruce leo cum resurgis aquila super astra deus volitans | Et ecclesia nati homines ut membra novi sunt hominis | Crucifigentes se cum vitiis in crucis ara sunt vituli | Vultu sunt leonino ad resistendum fortiter diabolo | Aquilam tunc exprimunt in verum solem figunt ut intuitum | Sic sunt enim Christe quadrigae tuae salvatio | Quadrifida cruce quam rotae dant evangelicae | Auriga tui currus super hos equos scandens Domine | Viam fac equis tuis in luto multo nostri pectoris | Ut subvecti hoc in curru maris de tumultu portum perpetuae contingamus patriae | Ubi sanctus sanctus sanctus nato maris stellae tibi clamemus his cum animalibus | Quorum sit nobis oculorum multitudo bonae vitae circumspectio | ah50286 | Sq |