| ah54217.1 Sq | Ave mundi spes Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra mortis foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo |
| ah55285 Sq | Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam | Tu beatus es Bariona cui aspirat sua dona quasi nato spiritus | Quod caro sanguisque nescit per patrem tibi patescit revelatum caelitus | Tibi claves dono dedit quibus porta caeli cedit praevalentque inferis | Potestate formidanda his ligas illic liganda tuta sunt quae solveris | Te piscantem piscatoris ad capturae melioris usum traxit gratia | Cuncta linquis navi spreta temporalis mundi meta judices ut omnia | Apostolis principaris dominoque sociaris in tributi pretio | Transformati tu Messiae Moysique et Eliae frueris colloquio | Sicco pede calcas mare Malchum truncas fles amare dum pungit negatio | Sic deiectum patientis et erectum resurgentis redintegrat visio | Ter confessus ter negatum gregem pascis ter donatum vita verbo precibus | Claudus salit et Tabitha iterata calet vita viam paras gentibus | Infirmis umbra mederis defraudantes gravi feris conjuges supplicio | Tu vinclis liber laxatio portis exis reseratis duce fretus praevio | Caecus videt mutus fatur languor fugit duplex datur salus Antiochiae | Funus surgit magus cadit consecrator Romam vadit crucis et victoriae | Illum sequens pendens cruce scandis caelum quo te duce nobis detur aditus | Janitor ingressum pande quo nos lucis non mutandae foveat intuitus |
| ah54254 Sq | Ave mundi gloria virgo mater Maria Ave benignissima | 2. Ave plena gratia angelorum domina ave praeclarissima | 3. Ave decus virginum ave salus hominum ave potentissima | 4. Ave mater Domini genitrix altissimi ave prudentissima | 5. Ave mater gloriae mater indulgentiae ave beatissima | 6. Ave mater luminis ave honor aetheris ave porta caelica ave serenissima | 7 Ave candens lilium ave opobalsamum ave fumi virgula ave splendidissima | 8 Ave dulcis ave mitis ave pia ave laeta ave lucidissima | 9 Ave porta ave virga ave rubus ave vellus ave felicissima | 10 Ave clara caeli gemma ave alma Christi cella ave venustissima | 11 Ave virga Jesse orta ave scala caeli facta ave nobilissima | 12 Ave stirpe generosa ave prole gloriosa ave fetu gaudiosa ave excellentissima | 13. Ave virgo singularis ave dulce salutaris ave digne admiraris ave admirandissima | 14 Ave turtur tuque munda castitate sed fecunda caritate tu columba ave pudicissima | 15 Ave mundi imperatrix ave nostra mediatrix ave mundi sublevatrix ave nostrum gaudium | 16 Nunc et in perpetuum |
| a00177.33 H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Ecce renascentis testatur gloria mundi omnia cum domino dona redisse suo | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceani exit et intrat aquas | Armatur radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera caelum laetitiamque suam sidera clara probant | Lux gaudens vario fundit munusculam foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingunt violaria campum prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam reparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corylus silex ulmus acernus pandit quoque suis arbor amena comis | Ad cantus revocatur avis quae carmina clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomena suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva festum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata prece | Nobilitas anni mensium decus arma dierum horarum splendor scrupula puncta favent | Christe salus mundi bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Qui genus humanum cernens mersisse profundum ut hominem eriperes es quoque factus homo | Haec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro que nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intrans mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt inferni vincula legis expavitque chaos luminis ore primi | Repereunt tenebre Christi fulgore fugare et terre noctis pallea crassam cadunt | Sollitiam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux reddiit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra regantur neu pretium mundi vilia laxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut regat inclusum rupe necante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatos inferni et carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Eripis innumerum populum ad carcere mortis et de fauce lupis subtrahis agnus oves | Evomit ad sortem trepidam feda belva plebem et sequitur liber quo suus auctor abit |
| a00177 H | Salve festa dies toto venerabilis aevo qua deus infernum vicit et astra tenet | Tempora florigero rutilant distincta sereno et majori poli lumine porta patet | Altius ignivomum solum caeli orbita ducit qui vagus oceanas exit et intrat aquas | Armatis radiis elementa liquentia lustrans adhuc nocte brevi tendit in orbe diem | Splendida sincerum producunt aethera vultum laetitiamque suam sidera clara probant | Rus gaudens vario fundit munuscula foetu cum bene vernales reddit et annus opes | Mollia purpureum pingit violaria campum Prata virent herbis et micat herba comis | Paulatim subeunt stillantia lumina florum floribus arridens gramina tincta suis | Semine deposito lactans seges exsilit aruis spondens agricolae vincere posse famem | Caudice defecto lacrimat sua gaudia palmes unde merum tribuat dat modo vitis aquam | Cortice de matris tenera lanugine surgens praeparat ad partum turgida gemma sinum | Tempora sub hiemis foliorum crine revulso jam praeparat viridans frondea tecta nemus | Myrta salix abies corilus siler ulmus acernus plaudet quaeque suis arbor amoena comis | Construitura favos apes hinc alvearia linquens floribus instrepitans poplite mella rapit | Ad cantus revocatur avis quae carmine clauso pigrior hiberno frigore muta fuit | Hinc Philomela suis adtemperat organa cannis fitque repercusso dulcior aura melo | Ecce renascentis testatur gratia mundi omnia cum domino dona redisse suo | Namque triumphanti post tristia tartara Christo undique fronde nemus gramina flore favent | Legibus inferni oppressis super astra meantem laudant rite deum lux polus arva fretum | Qui crucifixus erat deus ecce per omnia regnat dantque creatori cuncta creata precem | Nobilitas anni mensum decus arma dierum horarum splendor scripula puncta favent | Hinc tibi silva comis plaudit hinc campus aristis hinc grates tacito palmite vitis agit | Hinc tibi nunc avium resonant virgulta susurro has inter minimus passer amore cano | Christe salus rerum bone conditor atque redemptor unica progenies ex deitate patris | Inrecitabiliter manans de corde parentis verbum subsistens et penetrare potens | Aequalis consors socius cum patre coaevus quo sumpsit mundus principe principium | Aethera suspendis sola congeris aequora fundis quaeque locis habitant quo moderante vigent | Qui genus humanum cernens mersisse profundo ut hominem eriperes es quoque factus homo | Nec voluisti etenim tantum te corpore nasci sed caro quae nasci pertulit atque mori | Funeris exequias pateris vitae auctor et orbis intras mortis iter dando salutis opem | Tristia cesserunt infernae vincula legis expavitque chaos luminis ore premi | Depereunt tenebrae Christi fulgore fugatae et taetrae noctis pallia crassa cadunt | Sollicitam sed redde fidem precor alma potestas tertia lux rediit surge sepulte meus | Non decet ut humili tumulo tua membra teguntur neu pretium mundi vilia saxa premant | Indignum est cujus clauduntur cuncta pugillo ut tegat inclusum rupe vetante lapis | Lintea tolle precor sudaria linque sepulcro tu satis es nobis et sine te nihil est | Solve catenatas inferni carceris umbras et revoca sursum quidquid ad ima ruit | Redde tuam faciem videant ut saecula lumen redde diem qui nos te moriente fugit | Sed plane implesti remeans pie victor ad orbem tartara pressa jacent nec sua jura tenent | Inferus insaturabiliter cava guttura pandit qui rapuit semper sit tua praeda deus | Eripis innumerum populum de carcere mortis et sequitur liber quo suus auctor adit | Evomet absorptam trepide fera belua plebem et de fauce lupi subtrahit agnus oves | Hinc tumulum repetens post tristia carne resumpta belliger ad caelos ampla trophea refers | Quos habuit poenale chaos jam reddidit in te et quos mors peteret hos nova vita tenet | Rex sacer ecce tui radiat pars magna triumphi cum puras animas sacra lavacra habeant | Candidus egreditur nitidis exercitus undis atque vetus vitium purgat in amne novo | Fulgentes animas vestis quoque candida signat et grege de niveo gaudia pastor habet | Additur hac felix consors mercede sacerdos qui dare vult domino dupla talenta suo | Ad meliora trahens gentili errore vagantes bestia ne raperet munit ovile dei | Quos prius Aeva nocens infecerat hos modo reddit ecclesiae partus ubere lacte sinu | Mitibus alloquiis agrestia corda colendo munere felici de vepre nata seges | Aspera gens Saxo vivens quasi more ferino messis abundantis horrea fruge reples | Immaculata tuis plebs haec vegetetur in ulnis atque deo purum pignus ad astra feras | Una corona tibi de te tribuatur ab alto altera de populo vernet adepta tuo |
| ah54217 Sq | Ave spes mundi Maria ave mitis ave pia ave plena gratia | Ave virgo singularis quae per rubum designaris non passum incendia | Ave rosa speciosa ave Jesse virgula | Cujus fructus nostri luctus relaxavit vincula | Ave cujus viscera contra moris foedera ediderunt filium | Ave carens simili mundo diu flebili reparasti gaudium | Ave virginum lucerna per quam fulsit lux superna his quos umbra tenuit | Ave virgo de qua nasci et de cujus lacte pasci rex caelorum voluit | Ave gemma caeli luminarium | Ave sancti spiritus sacrarium | O quam mirabilis et quam laudabilis haec est virginitas | In qua per spiritum facta paraclitum fulsit divinitas | O quam sancta quam serena quam benigna quam amoena esse virgo creditur | Per quam servitus finitur porta caeli aperitur et libertas traditur | O castitatis lilium tuum precare filium qui salus est humilium | Ne nos pro nostro vitio in districto judicio subjciat supplicio | Sed nos tua sancta prece mundans a peccati faece collocet in lucis domo | Amen dicat omnis homo |