Full text:
Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito per infinita saecula amen
Genre:
Usual feast:
- Log in to post comments
| Cantus ID | Genre | Full text |
|---|---|---|
| 830226 | H | Novum sidus emicuit error vetus conticuit novo splendore rutilat plebs novas laudes resonat |
| 830226a | HV | In cujus nunc praeconia linguam solvat ecclesia novae praeconis gloriam promat sperando veniam |
| 830226b | HV | Dies sollemnis agitur dies salutis colitur in qua spes quae promittitur hac attestante redditur |
| 830226c | HV | Ergo dei famula Elisabeth per saecula Christo conregnans veniam nobis poscas et gratiam |
| 830226d | HV | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito per infinita saecula amen |
| Text | Cantus ID | Genre |
|---|---|---|
| Vox clara ecce intonat obscura queque increpat pellantur eminus omnia ab aethere Christus promicat | Mens jam resurgat torpida quae sorde extat sauciat sidus refulget jam novum ut tollat omne noxium | Et sursum agnus mittitur laxare gratis debitum omnes pro indulgentia vocem demus cum lacrimis | Secundo ut cum fulserit mundumque horror cinxerit non pro reatu puniat nos sed pius tunc protegat | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum | Amen | h00628 | HYMN |
| Ales diei nuntius lucem propinquam praecinit nos excitator mentium jam Christus ad vitam vocat | Auferte clamat lectulos aegros soporos desides castique recti ac sobrii vigilate jam sum proximus | Jesum ciamus vocibus flentes precantes sobrii intenta supplicatio dormire cor mundum vetat | Tu Christe somnum disice tu rumpe noctis vincula tu solve peccatum vetus novumque lumen ingere | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen | 008258.1 | H |
| Martine confessor dei valens vigore spiritus carnis fatiscens artubus mortis futurae praescius | Qui pace Christi affluens in unitate spiritus divisa membra ecclesiae pacis reformas unicae | Quem vita fert probabilem quem mors cruenta non taedet cum callidi versutiam in mortis hora derogas | Haec plebs fide promptissima tui diei gaudia votis colit fidelibus adesto mitis omnibus | Per te quies sit temporum vitae detur solatium pacis redundet commodum sedetur omne scandalum | Ut caritate spiritus sic affluamus invicem quo corde cum suspiriis Christum sequamur intimis | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito regnans per omne saeculum amen | 008344 | H |
| Aeterne rerum conditor noctem diemque qui regis et temporum das tempora ut alleves fastidium | Nocturna lux viantibus a nocte noctem segregans praeco diei jam sonat jubarque solis evocat | Hoc excitatus Lucifer solvit polum caligine hoc omnis erronum cohors viam nocendi deserit | Hoc nauta vires colligit pontique mitescunt freta hoc ipsa petra ecclesiae canente culpam diluit | Surgamus ergo strenue gallus jacentes excitat et somnolentos increpat gallus negantes arguit | Gallo canente spes redit aegris salus refunditur mucro latronis conditur lapsis fides revertitur | Jesu labantes respice et nos videndo corrige se respicis labes cadunt fletuque culpa solvitur | Tu lux refulge sensibus mentisque somnum discute te nostra vox primum sonet et vota solvamus tibi | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen | 008254.1 | H |
| Veni redemptor gentium ostende partum virginis miretur omne saeculum tales decet partus deo | Non ex viriliter semine sed mistico in spiramine verbum dei factum est caro fructusque ventris floruit | Albus tumescit virginis claustrum pudoris permanet vexilla virtute micant versatur in templo deus | Procedens e thalamo suo pudoris aula regia germine gigans substantiae alacris ut currat viam | Egressus ejus a patre regressus ejus ad patrem excursus usque ad inferos reversus ad sedem dei | Aequalis aeterno patri carnis tropheo accingere infirma nostri corporis virtute firmans perpetim | Praesepe jam fulget tuum lumenque nox sperat novum quod nulla nox interpollat fidesque jugi luceat | Hymnis venite dulcibus omnes canamus subditum Christi triumpho tartari qui nos redemit venditus | Zelum draconis invidi et os leonis pessimi calcavit unicus dei seseque coelis reddidit | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | Amen | a06505 | H |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula amen | 008305:15 | HV |
| O lux beata trinitas et principalis unitas jam sol recedit igneus infunde lumen cordibus | Te mane laudum carmine te deprecemur vespere te nostra supplex gloria per cuncta laudet saecula | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | 008358 | H |
| Maria castis osculis lambit dei vestigia fletu rigat tergit comis detersa nardo perlinit | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen | a01571 | H |
| Certum tenentes ordinem pio poscamus pectore hora diei tertia trinae virtutis gloriam | Ut simus habitaculum illi sancto spiritui qui quondam in apostolis hac hora distributus est | Hoc gradiente ordine ornavit cuncta splendide regni caelestis conditor ad nostra aeterna prǽmia | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | a06518 | H |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 008328:05 | HV |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | a06518:04 | HV |
| Dicamus laudes domino fervente prompti spiritu hora voluta sexies nos ad orandum provocat | In hac enim fidelibus verae salutis gloria beati agni hostia crucis virtute redditur | Cujus luce clarissima tenebricat meridies sumamus toto pectore tanti splendoris gratiam | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | a06519 | H |
| Nox et tenebrae et nubila confusa mundi et turbida lux intrat albescit polus Christus venit discedite | Caligo terrae scinditur percussa solis spiculo rebusque jam color redit vultu nitentis sideris | Te Christe solum novimus te mente pura et simplici fiendo et canendo quaesumus intende nostris sensibus | Sunt multa fucis illita quae luce purgentur tua tu vera lux caelestium vultu sereno illumina | Deo patri sit gloria ejusque soli fiolio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | Amen | 008352.2 | H |
| Ternis horarum terminis volutis dante domino trinum perfecte et unicum ipsum devoti psallimus | Sacrum dei mysterium puro tenentes pectore petri magistri regula signo salutis prodita | Et nos psallamus spiritu haerentes sic apostolis ut plantas adhuc debiles christi virtute dirigant | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | a06520 | H |
| Rex gloriose martyrum corona confitentium qui respuentes terrena perducit ad caelestia | Aurem benignam protinus appone nostris vocibus tropaea sacra pangimus ignosce quod deliquimus | Tu vincis in martyribus parcendo confessoribus tu vince nostra crimina donando indulgentiam | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 008386 | H |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 008386d | HV |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito in sempiterna saecula | 008373i | HV |
| Tu trinitatis unitas orbem potenter qui regis attende laudum cantica quae excubantes psallimus | Ortus refulget Lucifer praeitque solem nuntius cadunt tenebrae noctium lux sancta nos illuminet | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 008404.1 | H |
| Christe tu rerum opifexque operum olimpum regis aridaque sustinens polum decoras lumine sidereo arvaque reples hominis ex traduce jubes ne salum effluat ex limite | Tu protoplausto ejusque pro sapie legisque sensum naturalem inseris ut ea fratri quae vult sibi inroget demum Moyses bis a te in tabulis denis accepit praeceptis almificis | Ex hinc prophetae bis octuni veniunt populi corde ad salutem instruunt errorem vanum idolorum dextruunt credere deum te caelestem praedicunt et praestolare incarnatum proferunt | Milibus quinque ducentis in seriae habens hic mundus annos ab origine tunc verus agnus natus es ex virgine terdenis item annis tuae tempore sic a Joanne tinctus es baptismatae | Dehinc praesitos elegit apostolos Petrum Andram Joannem et Jacobum Batholomaeum Judamque et Simonem Thomam Philippum et Alfei Jacobum Mathaeum vero vocans a toloneum | Hic post ascensum Christe tuum ad caelos propere pergitque ad Eziopios mox a Candacis eunuco susceptus est praestigiatos liberavit a magos in somno vertit dracones sevissimos | Exortat coetum vanos deos temnere et deum verum Jesum Christum credere ut paradisi fruantur deliciae mox ab Aeglippo est accitus principe et prolem ejus suscitat a funere | Rex videns credit et plebs templum construit in quo rex lotus conjuxque baptismatae cum Euphranone plebs et Effigeniae almam ducentes vitam in progenie usque dum coepit Irtacus regimine | Convocat namque rex rudis apostolum eique regnum spondit dimidium ut caelebs illi detur Effigenia cui bis centum almae in cenobia virgines erant sacra cum velamina | Ad haec Mathaeus Irtaco exorsus est fas non est regis sponsam servo ducere nec Christi sponsam fas est tuae copulae jungi Yrtacus ob hoc mox apostolum percuti jussit punctum hictum gladii | Orans confossus mograt caelis anima aurum mox praebet virgo Effigenia et Christo dignum construit vaselicam in qua Matthaeus requiescit in urna vigent virtutes per aeterna tempora | Virgines uri rex praecepit set flamma ventus invergens cremat regis atria mox est percussus totus elefantia prolis arreptus daemonis sevissima se pater caesu esse efflat anima | Regnum hoc coepit frater Effigeniae Beor gestabat nomen ex baptismatae quem sanctus martyr unxeratque crismate provinciae sunt plene mox baselice quo canunt deo dulci modulamine | Vota rex plebis Christe ratum effice languidis fave aelisosque erige maestis solamen bellum litem remove fraterno pacem sloida in pectore | Supplices Christe vernuli exposcimus assistat fauctor nobis hic apostolus impetret nostris veniam sceleribus evulsis cunctis vitiisque funditus vita dum instat polleat virtutibus | Gloria patri personet ingenito gloria sancto spiritu paraclito qui deus unus mundi regi fabrica cujus aeterna laus et potentia per infinita saeculorum saecula | Amen | a06853 | H |
| Aeterna caeli gloria beata spes mortalium summi tonantis unice castaeque proles virginis | Da dexteram surgentibus exsurgat et mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitas | Ortus refulget lucifer praeitque solem nuntius cadunt tenebrae noctium lux sancta nos illuminet | Manensque nostris sensibus noctem repellat saeculi omnique fine temporis purgata servet pectora | Quaesita jam primum fides in corde radices agat secunda spes congaudeat qua major exstat caritas | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 008253.1 | H |
| Christe qui lux es et dies noctis tenebras detegis lucisque lumen crederis lumen beatum praedicans | Precamur sancte domine defende nos in hac nocte sit nobis in te requies quietam noctem tribue | Ne gravis somnus irruat nec hostis nos surripiat nec caro illi consentiens nos tibi reos statuat | Oculi somnum capiant cor ad te semper vigilet dextera tua protegat famulos qui te diligunt | Defensor noster aspice insidiantes reprime guberna tuos famulos quos sanguine mercatus es | Memento nostri domine in gravi isto corpore qui es defensor animae adesto nobis domine | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 830070 | H |
| Aurora jam spargit polum terris dies illabitur lucis resultat spiculum discedat omne lubricum | Phantasma noctis exsultet mentis reatus corruat quidquid tenebris horridum nox attulit culpae cadat | Ut mane quod nos ultimum hic deprecamur cernui cum luce nobis effluat hoc dum canore concrepat | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 008270.1 | H |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 008404g | HV |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 830070:07 | HV |
| Invicte martyr unicum patris secutus filium victis triumphas hostibus victor fruens caelestibus | Tui precatus munere nostrum reatum dilue arcens mali contagium vitae repellens taedium | Soluta sunt jam vincula tuis sacrati corporis nos solve vinclis saeculi dono superni numinis | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 008346.1 | H |
| Jam lucis orto sidere deum precemur supplices ut in diurnis actibus nos servet a nocentibus | Linguam refrenans temperet ne litis horror insonet visum fovendo contegat ne vanitates hauriat | Sint pura cordis intima absistat et vecordia carnis terat superbiam potus cibique parcitas | Ut cum dies abscesserit noctemque sors reduxerit mundi per abstinentiam ipsi canamus gloriam | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 008328 | H |
| Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec sancto amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quae sumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito nunc et in per omne saeculum | a01528.1 | H |
| Adstantes pariter sexus unigenitos heros cum senibus virgo et anula infantes juvenes ambitus afluens Christi quos placidus sanguis emaculat | Gaudete sobrie gaudia maxima reddentes domino vota salubria extant Eugeniae festa celebria quo caeli meruit scandere patriam | Haec martyr nitidis orta parentibus plene studuit dogmata artium Pauli set subito normam dum attigit mundi mox arida gaudia orruit | Nam patrem penitus matremue deserens fratres et propriam omne familiam aurum et lapides abitus sericos ad Christum nam viam quaerit ut adeat | Cui mox qui via est se viam exibet per quam Eugeniam associat suis Christus jam famulis atque monasticis sponsam clarificat et sibi copulat | Nam cum conspiceret proedia properat audit Christicolas psallere caelica omnes daemonia sunt dii gentium nam caelos dominus fabricat opifex | Eunucis praecipit proto Jacintoque tondant cesariem ei et ambulent vasternam vacuam propriae deserunt ad sanctos domini ilico transeunt | Nulli nam profitens se fori feminam soli magnifico Pape et Eleno a quo post lavacro tincta renascitur adhaesit sociis virgo monasticis | Et ita domini fulta praesidio ut omnes superet infra biennium nam quod canonici nunc libri continent adhaesit animo Christi puellule | Abbas ad dominum postria tempora migrat continuo praeviam eligunt fratres Eugeniam quos ea mox reget affectu patrio rectae cenobio | Tanta a deo est cessa carismata ut caecis oculos curet vel languidos pellat daeomina multa a corpora omnes invalidos sanitas adsequat | Matrona vidua dicta Melantia quartano valido fuit tipo saucia quam dum Eugenia oleo linuit omnem nigredinem fellis evomuit | Sed mox decipitur per elegantiam sexum dicit viri non fore feminam quam Christi domini verbis ut increpat inmitis meretrix judicem incitat | Est saevus juvenis ait in cenobio fallax opinio quem medicum vocat a quo ut mederer dum peto languida fedare voluit membra lividine | Sedem publiciter praesides praeparat mandat perniciter sanctos egredere stant et carnifices qui caput amputent jactent et canibus sancta cadavera | Ad haec nigredinis dicta Melantia ancillam obicit testem fanaticam sed mox Eugenia veste deposita sexu femineo judicem comprobat | Agnoscit jam pater materue filiam fratres congratulant atque familia ornantes abitu testile aureo adtolluntque throno eam in arduo | Tanta in populo gratia ingruit ut omnes colere jam deum indicent sancti ad propria redeunt atria pelbs est catholica reddita libera | Praefectus lavacro ilico tinguitur cum Christo placida conjuge Caludia et cum pigneribus atque familiis papas continuo idem eligitur | Hic post quam populum ad fidem inbuit post offert domino pura libamina post dat pauperibus innumeras opes Christ martyrium in pace perficit | Ad sedem remeat Claudia propriam abito pariter Sergio filiis et cum Eugenia proto Jacintoque manet Christicola omnis familia | Quibus siderea gratia praestitit ut multae viduae Claudiam adsequant sic et Eugeniam nobiles innupte et Protum juvenes simul Jacintumue | Inter quos igitus virgo egregia basilla pepulit sponsum et omnia mallens se gladio fervido plectere quam sponsi rabido copulo tradere | Tempestas oritur seva tyrannidis sanctos perniciter cedit et interit adhec Eugenia virgines admonet summo ut studio se deo praeparent | Basilla gladio plectitur ilico necnon et socii protus Jacintusque post quos Eugeniam ad aram imperant culto daemonico ut tura offerat | Sed mox ad dominum palmas ut erigit templum continuo pulveri traditur in nexu lapide tiberi gurgite in precebs fluvio virgo dimergitur | Haec mergi patitur rupta funabula vadit per latices supra natantibus nam Petro in pelago qui fuit ovius novit jam populus esse cum innuba | Se nil proficere cernit ut impius mandat fornacibus mittere celibem fornax frigidior mox nive facta est nec ignis ibidem visus est iterum | Post in carcereo lubrico truditur nec defit radians lux ibi martyris mortis per gladium jam caro fungitur vadit siderea ad loca spiritus | Ad cujus tumulum Claudia lacrimans adest Eugenia matri se ovicit mater gaude ait te deus aspicit sanctorum gremio jungeris ocius | Manda pigneribus nam tuis ut colant sicut didicerunt Christum et ambiant mater continuo volat ad ethera ac demum suboles post plura tempora | Jam Christi famula fave lugentibus jam nunc Eugenia erige supplices Jesus continuo protegat exules vitam percipiant cuncta familia | Ab aegris perimens sebus aboleat sint functis requies ampla fidelibus jugum quod est durum auferat ocius vellum aufugiat pacem et inferat | Maternum gremium parvulos instruat pascat et populos lectio evidens purget et facinus omnibus ocius regnum conciliet secla in omnia | Sit trino domino gloria unico patri cum genito atque paraclito qui solus dominus trinus et unus es seclorum valide saecula continens | Amen | h04384 | H |
| Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat edens cum sobriis paschale festum gaudiis Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat amore functos excitat Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequuntur agmina Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam una facit rem publicam Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordinet palatio Per saecula metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito | ah02131 | Sq |
| Clementis festum celebratur hodie venite plebes et mirate compotem ad seclam Petri domini apostoli romane sedis tertium antestitem quem sibi Christus consecravit martyrem | Hic habitando in urbe Romulea annuntiando Jesum Christum dominum illuminavit Teudore Sisinnium dum viso Petro orans ipsa prospicit sic a Clemente baptizatus credidit | Hic praedicando Christi evangelium et convocando catervas fidelium Trajani jussu ducitur exilium trans Pontum mare in praeruptum eremum ibi peregit insigne miraculum | Aquarum venas ex abysso eduxit et satiavit sitientes incolas qui per metalla excidebant marmora et satiavit tabe siti valida pro Christi nomen portantes supplicia | Ob hoc crescente emula invidia profundum maris mergitur cum ancora ibi umatur sepulcrali camara in qua receptus extat nunc ecclesia ubi fideles confluunt per saecula | Qui cursus anni tectus aqua valida alto in mari subtus undas latitat cujus recurrens annua festivitas recedit mare fere tria milia per septem dies vias praefert fulgidas | Cujus sepulchrum velud aurum rutilat ancora colli ut argentum emicat fiunt virtutes per fideles petitas agentes deo gratias multimodas qui praestat sanctis tanta mirabilia | Christum rogemus verum patris unicum et obsecremus almumque spirituum ut mundi procul auferat jactantiam virtutum nobis donet abundantiam per quam aeternam mereamur gloriam | Gloria patri gloria sit filio gloria sancto praecedenti spiritu qui deus unus regit mundi macina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum perpetim per saecula | Amen | h00613 | HYMN |
| Splendor paternae gloriae de luce lucem proferens lux lucis et fons luminis diem dies illuminans | Verusque sol illabere micans nitore perpeti jubarque sancti spiritus infunde nostris sensibus | Votis vocemus et patrem patrem potentis gratiae patrem perennis glorie culpam releget lubricam | Confirmet actus strenuos dentes retundat invidi casus secundet asperos agenda recte dirigat | Mentem gubernet et regat sit pura nobis castitas fides calore ferveat fraudis venena nesciat | Christusque nobis sit cibus potusque noster sit fides laeti bibamus sobriam profusionem spiritus | Laetus dies hic transeat pudor sit ut diluculum fides velut meridies crepusculum mens nesciat | Aurora lucem provehit cum luce nobis prodeat in patre totus filius et totus in verbo pater | Deo patri sit gloria ejusque soli fiolio cum spiritu paraclito nunc et per omne saeculum | 008394.1 | H |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | 830416e | HV |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | 008375e:05 | HV |
| Lux ecce surgit aurea pallens facescat caecitas quae nosmet in praeceps diu errore traxit devio | Haec lux serenum conferat purosque nos praestet sibi nihil loquamur subdolum volvamus obscurum nihil | Sic tota decurrat dies nec lingua mendax nec manus occuli nec peccent lubrici ne noxa corpus inquinet | Speculator adstat desuper qui nos diebus omnibus actusque nostros prospicit a luce prima in vesperum | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | 008340 | H |
| Martyr dei qui unicum patris sequendo filium victis triumphans hostibus victor fruens caelestibus | Tui precatus munere nostrum reatum dilue arcens mali contagium vitae repellens taedium | Soluta sunt jam vincula tui sacrati corporis nos solve vinclis saeculi amore filii dei | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | 008346 | H |
| Fortem virili pectore laudemus omnes feminam quae sanctitatis gloria ubique fulget inclyta | Haec Christi amore saucia dum mundi amorem noxium horrescit ad caelestia iter peregit arduum | Carnem domans jejuniis dulcique mentem pabulo orationis nutriens caeli potitur gaudiis | Rex Christe virtus fortium qui magna solus efficis hujus precatu quaesumus audi benignus supplices | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | a01528 | H |
| Romane Christi fortis adsertor dei elinguis oris organum fautor move larguire comptum carmen infantissimum fac ut tuarum mira laudum concinam | Qui scis et ipse posse mutus eloqui plectrum palati et faucium saevus tibi tortor revulsit nec tamen silentium indixit ori quo fatebaris deum | Vox veritatis testis extingui nequid vel si recisis palpitet meatibus Christum loquendi lingua numquam defuit cum praedicator ipse verborum dator | Nunc martyr sancte poscit te plebs infirma sordes emundes diras pellas crimina ignes averni rore digno comprimas jam nos beandos ad super pertrahas | Honor sit aeterno deo sit gloria uni patri ejusque soli filio cum spiritu quae trinitas perenniter vivit potens in saeculorum saeculis | Amen | h00623 | HYMN |
| Chorus novae Jerusalem novam meli dulcedinem promat edens cum sobriis paschale festum gaudiis Quo Christus invictus leo dracone surgens obruto dum voce viva personat amore functos excitat Quam devorarat improbus praedam refundit tartarus captivitate libera Jesum sequuntur agmina Triumphat ille splendide et dignus amplitudine soli polique patriam una facit rem publicam Ipsum canendo supplices regem precemur milites ut in suo clarissimo nos ordinet palatio Per saecula metae nescia patri supremo gloria honorque sit cum filio et spiritu paraclito | ah50215 | H |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | 008346:04 | HV |
| O magnae rerum Christe rector inclyte parent olympi perpetim cui sidera tu vota festis annuis sapientia largire nobis casta praebe et sobria placare possint quae tuam clementiam | Plebs ecce cuncta debitum recursibus solvit dierum prona corde et corpore confessa mente deprecans suffragium ut singulorum ponderata questibus subs tollat alma pectora indulgentia | Laetum rependit carmina concentibus cantu sonoro pangit ore et faucibus tuam potentes supplices ut dexteram probrosa tollens acta nostra corrigas sis et malorum fauctor intus flentium semper petentes impetrare possimus nostris medellam morbidis et moribus si nos benignus et pius respexeris qui tanta tantis contulisti servulis ut nil patrono destitisti gratiam | Culpas gementes pandimus miserrimi non obsequellam perdituri credimus cum copiosa poscitur potentia reis adsistat supplicator optimus qui flectat iram proterat quae noxia | Ne quod beatis sentiat cohortibus hostis rebellis pullulare casibus nefas caducum germinare odia fraudem dolum veae permoveri machinis flammas pudicis confragrare liliis | Haec mente rite fixa dum revolvimus libet dicatum praedicare servulum tuum ministrum Christe Jesum vernulam ut festa mixtis gaudiis cum pangimus sequatur inde tota te laudatio | Tu sacra templa tu pater caelestia habes sacrata tu deus per saecula regno potiris et regis praesentia in sancta sanctis cerneris mirabilis regnans quae solus mira factis exeris | Hinc obsecramus expiari munere redire prorsus ut sinas jam perditos caeli receptes colloquesce in regia qui das resurgant ut perempta corpora concede corda ur calescant gratia | Nostrum reatum confitentes prodimus frenentur hictus occidat sententia quae rodit atra dira conscientia rogare donat cum voluntas prospera tuam patentes prodigos ad januam | Momenta nulla trans volant in tempora quae lave non sint sordidata criminis succedat ante quaesumus contagiis ut digna nostris pessimis purgatio quam reddat ultrix poena factis debitum | Videmus orbos restitutos lumini clodos quae plantis exilire vividis consumpta tabo membra convalescere mortis sopore praessa demum surgere laetos deinde convenire sospites | Tortos repelli effugari daemones tormenta poenis ejulantes perpeti anguis venenum versipellis angeli suo latenti confodiri vulnere suisque telis sauciatum conteri | Ut conditoris haec patent miracula sic claudicantes mentis egritudine serpens repulsus deserat nequissimus sic nigra corda nubilo socordiae fulgora sudo praemicent clarissima | Haec nempe virtus Christi est tutissima Aemilianum quae tulit per ardua vita trophea quae coronat praemio nostris ut esset saeculis secrabilis foret quae fortis advocatus infimis | Hymnite mecum consonate carmine narrate cuncti praedicate et psallite regi perenni cujus haec sunt omnia nostri resultet cantici clamoribus polique templis personet concentibus | Gloria patri gloria sit filio una cum sancto spiritu paraclito qui deus unus regit mundi machina disponit cuncta revolvendo tempora tenetque regnum per aeterna saecula | Amen | a06802 | H |
| Fons deus aeternae pacis lux origo luminis dilectionis a mortem tuae infundens nobis mira praesta ut queamus tua promere hymnis | Almorum ecce tuorum pangimus insignia Facundi et Primitivi martyrum in canticis tibi regi offerentes sacrificium laudis | Cuncti enixe praecantes poscimus te servuli rex nobis horum rigata nostri dies ut delicti veniam pro te qui multis sunt tormentis affecti | Venit Atticus dum preces in fines Gallaeciae christiani hi Christum fatentes provinciae ipsius sistuntur suis conspectibus incole | Nomen christianitatis impius extingere nitens hos vinctos catenis jussit is trahi ad se ac frangi digitos horum crura et contorqueri | Direxit epulas illis quibus edebat ipse oblatum sibi tunc sancti temnunt cibum carcere iratus camino jussit eos judex ardere | Isti ambo consultori veracia praesidi verba respondentes missi cum fuissent illaesi manserunt qui post tres dies intacti sunt inventi | Post infectum dari jussit illis cibum veneno oratione acceptum quem et crucis vexillo armati sancti ederunt nihil mali senserunt | Rector tunc uncinis trahi nervos ex corporibus eorum jussit illosque oleo perfundere candente atque subvehi lampades lateribus | Jussit vivum calcem mixtum cum aceto et felle eorum mitti in guttur violenter judexque nam sancti biberunt potum fidenter in domino | Martyrum et effodiri jussit oculos preces que cum sancti agunt Christo grates deo fierent suspendique tunc deorsum jubet eos capite | Illustrati post triduum et sani inventi sunt quos vivos discoriari judex jussit iniquis capita sanctorum mandat horum atque praecidi | Tunc milites abscinderunt capita beatorum cervicibus statim quorum lac et sanguis exiit multi videntes gavisi in Christo crediderunt | Jesu redemptor excelse dei patris filius interventu horum nobis martyrum imploramus te de caelis ut juvamen des angelicum deus | Vigeat jam ecclesia tuis adjutoriis tua per orbem diffusa terrarum atque pacis ornetur virginitatis dono et caritatis | Inclyta sit laus patri atque tibi filio una cum spiritu sancto honor benedictio gloria salus potestas per omnia saecula | Amen | h00616 | HYMN |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | 830118g | HV |
| Exsultet caelum laudibus resultet terra gaudiis apostolorum gloriam sacra canunt sollemnia | Vos saeculi justi judices et vera mundi lumina votis precamur cordium audite preces supplicum | Qui caelum verbo clauditis serasque ejus solvitis nos a peccatis omnibus solvite jussu quaesumus | Quorum praecepto subditur salus et languor omnium sanate aegros moribus nos reddentes virtutibus | Ut cum judex advenerit Christus in fine saeculi nos sempiterni gaudi faciat esse compotes | Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | 008301 | H |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | 008358:03 | HV |
| Summae deus clementiae mundique factor machinae unus potentialiter trinusque personaliter | Da dexteram surgentibus exsurgat ut mens sobria flagrans et in laudem dei grates rependat debitus | Deo patri sit gloria eiusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | Amen | a07189 | H |
| Deo patri sit gloria ejusque soli filio cum spiritu paraclito et nunc et in perpetuum | 008301:06 | HV |