| ah53153 Sq | Nos Gordiani atque Epimachi nobiles laureas | Excolentes obsecremus eosdem famulatus ut noster sit in conspectu praesentatus deitatis prece illorum | Ut quod illis offerimus honori per illorum deprecatus atque interventus nosmet conclilet Christo tonanti | Hic est Gordianus mundi quondam primates atque vicarius sub Juliano tyranno christianorum aucupe | Qui dives cum esset apud imperatorem et fultus gloria grandi principis revera ut ejus vicem gereret | Christi repentina mutatus pietate et charismatibus divinis plene imbutus deum amplectitur et regem reliquit | Paulus apostolus ut olim spirans minis et caede dum studet capere capi meretur ex persecutore verbi factus | Hic Gordianus dum plebem credentum persequendo neci ascribit mancipandam quod expugnavit pro illo passus moritur | Et supparem quem mundanus habebat jam divinis atque caelestis exactorem sustinebat et ferocissimum judicem | Cum autem creator decerneret suum athletam agonem terminare et labori finem sanciret imponere | Sub ense crudeli occubuit et per mortale tormentum reviviscens vitam per mortem se nunc laetatur indeptum | Nunc omnes martyrem caelo fruentem communi voce expostulemus ut ille et Epimachus nos et hunc locum foveant | Ut sicut unitas illos fidei et tumba socialis nexuit sic simile suffragium nos sentiamus amborum | O domine qui hunc contulisti honorem tuis testibus qui te cuncta spernentes erant secuti | Ut centuplum in hoc illis mundo donares et vitam aeternam in superna sede largitus esses | Fac nos horum consortes quaesumus in caelis | Quorum triumphos honore veneramur in terris |
| ah55059 Sq | Christo regi laudem demus dulce melos personemus Andreae memoria | Qui relictis piscatura nave reti nova cura spernit transitoria | Hominum factus piscator verbi dei seminator idola comminuit | Magnum quid dimisit iste abnegans se pro te Christe nihilum retinuit | Crucifixum te clamavit quem gens furens accusavit Aegea sub praeside | Fidem sanctam propalavit eo ipsum carceravit praeses mentis perfidae | Hoc docente lotus sorde credit Christum puro corde populus Myrmidonum | Colit gens Achaiana fidem sanctam mente sana cultum fugit daemonum | Ut conversos revocaret crucifixum nec laudaret ab Aegea monitus | Non abhorret poenam trucem Christum passum sanctam crucem personat intonitus | Martyr est ad poenam ductus gentis fletus atque luctus proclamantis oritur | Doctor bonus veritatis et amicus deitatis innocenter moritur | Videns crucem praeparatam et diu desideratam exclamando protulit | Crux aveto benedicta nostra Christus qua delicta moriendo abluit | Biduo Andreas iste cruce pendens pro te Christe edocebat populum | Corde puro te amavit fide bona exspiravit bibens crucis poculum | O mors justi pretiosa quem non poena dolorosa potuit compescere | Christum passum praedicare crucem sanctam propalare idola destruere | Jesu bone te precamur qui Andream veneramur in concentu melico | Ut a malis eruamur et te frui mereamur cum coetu angelico |
| a07049 H | Virginis sacrae triumphum prosequamur laudibus quae viriliter certando hostem vicit improbum et servando castitatem meruit praeconium | Haec namque virgo dum esset parvula temporibus concupivit regem Christum adorare dominum et neglectis simulacris thus offerre pudicum | Quae paterna deridendo flagra vel suspiria non attendit prava verba corda ad haec non posuit sed sereno poenas vultu sustulit viriliter | Ipso nomine beata quod Christina dicitur appellari virgo pia sed a Christi nomine derivatum patet suum esse sic vocabulum | Paternam fide probatam iram temnens despuit celso gaudio oblecta divinitas gratulat depellebat hac supernis incumbebat praemiis | Nullum hanc tormentum fregit nulla mors perterruit sed alacri corde cuncta perferens certamina insidebat cruciatus perdita vesania | Caeditur namque suspensa virgisque pertunditur aeneum que vas repletum resina et oleo pice simulque torrente ibi alma mittitur | Undis impressa marinis a Christo eripitur serpentium omnigenam depulit saevitia mortem simul hac tormenta reputans pro nihilo | Tribus itaque devictis profanis judicibus trinitatem confitendo triumphat feliciter sic e saeculo vocata migrat ad caelestia | Tuo namque in honore virgo sancta canimus juva cunctos supplicantes tege tuos famulos funde preces pro delictis Christo regi domino | Et tu Christe rex immense audi preces supplicum vocem accipe cunctorum culpas dele scelerum haec in festa hic orantes esto in subsidium | Gloria patri |
| ah55009 Sq | Spe mercedis et coronae stetit martyr in agone ad mortem oboediens | Morte Christum imitatus fide firmus et firmatus firmo gressu gradiens | Furit furor militaris ut vir sacer sacris aris immoletur hostia | Quem occidunt saevientes introducunt nescientes ad aeterna gaudia | Christe felix hic athleta qui subire mente laeta mortem non abhorruit | Ut sis salus infirmorum et medela peccatorum gratiam promeruit | Caeci claudi surdi muti sunt ad usum restituti divina clementia | Non est morbus quem non curet si morborum non obduret tarda diffidentia | Hostes Christi Christo cedunt signa signis dum succedunt argumenta fidei | Ergo martyr invocetur ut per eum nobis detur ad superna provehi |
| ah55014 Sq | O beata beatorum martyrum sollemnia O devote recolenda victorum certamina Digni dignis fulgent signis et florent virtutibus Illos semper condecenter veneremur laudibus Fide voto corde toto adhaeserunt domino Et invicti sunt addicti atroci martyrio Carcerati trucidati tormentorum genera Igne laesi ferro caesi pertulerunt plurima Dum sint torti cedunt morti carnis per interitum ut electi sunt adepti beatorum praemia Per contemptum mundanorum et per bella fortia meruerunt angelorum fieri consortia Ergo facti coheredes Christo in caelestibus Apud ipsum vota nostra promovete precibus Ut post hujus finem vitae et post transitoria In perenni mereamur exsultari gloria |
| a06502 H | Christe lux lucis deus angelorum vita sanctorum salus innocentum plebis conventis celebrantis festum accipe votum | En tua virgo Dorothea sancta te sequens semper puro corde amat et suum corpus tibi castum servat menteque casta | Duplici portat merito coronam dum manet virgo fudit et beatum sanguinem prompte proprium ad mortem ultro devita | Judicis jussu capitur cruenti sicque flagellis cruciatur diris sed manet constans diridendo nigra idola muta | Tunc duas gravi deditas in lapsu unam Christem suam et orarem parem callistes tibi conquisivit igne pietas | Tenditur post hinc in catasta martyr sustinens poenas diu verberata sic deo dignam animam donavit sanguine fuso | Theophilo mittit niveum puerum tribus cum rosis totidemque malis vidit et stupet nimium sagace munus et dignum | Hic fide plenus vocitando Christum intima credi potuit tyranno caput abscissus meruit corona aetheris aula | Nunc fave virgo precibus tuorum servulis praebe veniam malorum fac tuos nobis socios patronos longum in aevum | Simus ut nostro placidi amore festa qui digno colimus honore pacis utamur pariter connexi munere digno | Pestis abscedat fugiatque languor praemit jugum populos depelle sit quies functis medicina aegris vitaque apta | Simul ut tecum Dorothea sancta aulam coelorum teneamus amplam nostra sic Christo praebeant ora canorem | Gloria psallat |
| ah44104 Sq | Puer natus est Cyricus cujus ordo caelicus laudat puerperia | Vere puer deum verum Christum sequens puerum senex in infantia | Miro modo legem docens nocentibus innocens praedicans caelestia | Nondum juventutis flore immo lactis tempore tractus ad supplicia | Infans vir Israelita cujus genetrix Julita nobilis propitia | Dogma promens spiritale natum trahit ad natale morte Christi praevia | Cujus mors Cyrici vita dum per ortem intrat ita vitae natalitia | Ante tempus meritorum dies lactis dies florum fructus ferunt praemia | Felix mater felix natus non timentes cruciatus sed pro fide Christi bella | Sustinendo patientes patienter sustinentes famen frigus et flagella | Tandem mortem pretiosam ita Christus rosa rosam legit ad caelorum serta | Ecce nunc tempus rosarum ut ad gloriam earum nos invitet fides certa | O felices o beati qui pro Christo passo pati meruerunt talia | Ignem ferrum diversorum exquisita tormentorum ad mortem flagitia | Sacramentis nondum novis istos signant agnus ovis eorumque victima | Iste puer martyr magnus quasi legis sacer agnus die quartadecima | Item juxta legis foedus istum caesus signat hoedus istam rufa vitula | Agnus figurabat Christum Christus agnum fecit istum agnum sine macula | Hic agnus occiditur qui cum ove sequitur agnum ante saecula | Sic currunt ad bravia quorum haec sollemnia recolit ecclesia | Eorum constantia gratiam cum gloria nobis praestet alleluia |
| ah55180 Sq | Praecursoris et baptistae diem istum chorus iste veneretur laudibus | Vero die jam diescat ut in nostris elucescat verus dies mentibus | Pater vetus novum natum obstupescit dum legatum audit missum caelitus | Nam aetatem et naturam consulendo genituram miratur decrepitus | Dum non paret verbo parens mox in verbo fit apparens pro verbo punitio | Pater haerens hoc infirmat affirmando quod confirmat loquelae privatio | Praecursore nondum nato ortu nondum reserato reserantur mystica | Nostro sole tunc exclusus verioris est perfusus solis luce typica | Prius novit diem verum quam nostrorum sit dierum usus beneficio | Hic renascens nondum natus nondum nascens sed renatus caelesti mysterio | Clausa pandit ventre clausus gestu plaudens fit adplausus messiae praesentiae | Linguae gestus obsequuntur dum per lingua sic loquuntur serviunt infantiae | Mater parit pater credit redeunte fide redit linguae beneficium | Reserato partu matris reseratur lingua patris reserans mysterium | Tori fructus matri dantur et jam matris excusantur sterilis opprobria | Ortus tanti praecursoris multos terret sed terroris comes est laetitia | Se a mundo servans mundum munde vivit intra mundum in aetate tenera | Ne formentur a convictu mores loco veste victu mundi fugit prospera | Quem dum replet lux superna verae lucis fit lucerna veri solis lucifer | Novus praeco novae legis immo novus novi regis pugnaturi signifer | Singulari prophetia prophetarum monarchia sublimatur omnium | Hi futurum hic praesentem hi venturum venientem monstrat iste filium | Dum baptizat Christum foris hic a Christo melioris aquae tactu tingitur | Duos duplex lavat flumen isti nomen illi numen baptistae conceditur | Dum baptizat baptizatur dumque lavat hic lavatur vi lavantis omnia | Aquae lavant et lavantur his lavandi vires dantur baptizati gratia | O lucerna verbi dei ad caelestis nos diei perduc luminaria | Nos ad portum ex hoc fluctu nos ad risum ex hoc luctu tua trahat gratia |
| ah09308 Sq | Augustini magni patris atque suae pie matris laudes et praeconia | Decantemus venerantes et optata celebrantes hodie sollemnia | Mater casta fide gnara vita clara Christo chara haec beata Monica | De profano propagatum nunc jam parit suum natum in fide catholica | Felix imber lacrimarum quo effulsit tam praeclarum lumen in ecclesia | Multo fletu seminavit germen uber reportavit metens in laetitia | Plus accepit quam petivit o quam miro tunc gestivit spiritus tripudio | Cernens natum fide ratum sed et Christo jam sacratum toto mentis studio | Haec egenis ministravit et in eis Christum pavit mater dicta pauperum | Curam gerens infirmorum lavit stravit et eorum tersit sordes vulnerum | O matrona gratiosa quam transfigunt amorosa crucifixi stigmata | His accensa sic ploravit lacrimisque irrigavit pavimenti schemata | Pane caeli saturata stat a terris elevata cubiti distantia | Mente rapta exsultavit volitemus exclamavit ad caeli fastigia | Eia mater et matrona advocata et patrona sis pro tuis filiis | Ut dum carne exuemur nato tuo sociemur paradisi gaudiis |
| a06898 H | O beate mundi auctor atque rerum conditor qui non es acceptor omnis personae nec munerum sed dum quisque te requirunt ades clementissimus | Qui beatum caeli civem Christophorum martyrem eximiis a caenulento limo pravi germinis glorioso tuo nutu praesciendo Attrahis | Secreta sui devotus generis flagitia ut veritatis sequeretur promptior vestigia atque inde tuam Christe potiretur gratiam | Deciusque imperator captum a comitibus necti suis hunc beatum nititur militibus | Eligans hic statura mente elegantior visu fulgens corde vibrans et capillis rutilans ore Christum mentem sec jam Christophorus insonat | Iste nempe linguae nostrae nesciens eloquia Christe in virtute sibi dare patrem imprecat illico favente loquebatur omnia | Tunc deinde aula Christi precaturus adsistit postulavit impetravit virgam suam frondere virtutem quam roboratus in agone proficit | Veritatis plena fide insequens vestigia militum semper sequentum fragmina multiplicat quo haberent saturati plena cuncti saecula | Ad fidem Christi deinde provocati milites cum beato Christophoro fontem agni lavacris expiati gaestiaebant rudimento gratiae | Inde tunc beatum istum colliganter milites una voluntate sistunt Decii conspectibus quem suo sermonae sanctus protinus aggreditur | Memoratus rex crudelis furibundus acriter sanctum jubet Christophorum tensum radi ungulis denudatis ejus costis carnibus discerperent | Aquilina tunc deinde sanctamque Gallenica poenis actas sevientes dicat Christo martyres pugionae consecravit memoratos milites | Ignibus post haec beatum deputat atrocibus attigissae nusquam illum flammae pirus validus nam secus ut aurum fulgens rutilans aggreditur | Sociis dehinc ad astra decem missos milites quos pro Christo de secabit gladius tyrannicus ense idem verberatus aetheris provolvitur | Inde omnes te praecamur Christe fidelissimae ut tuae promissionis foedera non abneges quam cum sancto Christophoro pepigisti dulciter | Sed per eum mereamur adsequi caelestia amputata prorsus a nobis omnia peccamina fulgeat perennis deus in aeterna saecula | Amen |