| ah53029.1 Sq | Festa Christi omnis christianitas celebret | Quae miris sunt modis ornata cunctisque veneranda populis | Per omnitenentis adventum atque vocationem gentium | Ut natus est Christus est stella magis visa lucida | At illi non cassam putantes tanti signi gloriam | Secum munera deferunt parvulo offerunt ut regi caeli quem sidus praedicat | Atque aureo tumidi principis lectulo transito Christi praesepe quaeritant | Hinc ira saevi Herodis fervida invidi recens rectori genito Bethleem parvulos praecipit ense crudeli perdere | O Christe quantum patris exercitum juvenis doctus ad bella maxima populis praedicans colligis sugens cum tantum miseris | Anno hominis trigisimo subtus famuli se inclyti inclinaverat manus Deus consecrans nobis baptisma in absolutionem criminum | Ecce spiritus in specie ipsum alitis innocuae uncturus sanctis prae omnibus visitat semper ipsius contentus mansione pectoris | Patris etiam insonuit vox pia veteris oblita sermonis poenitet me fecisse hominem | Vere filius es tu meus mihimet placitus in quo sum placatus hodie te mi fili genui | Huic omnes ausculate populi praeceptori | Hac die viteus fit liquor ex aqua nuptias laetas miraculo Christi faciens | Quod viles homines et membra tabida mutari docet anastasis magna gloria | Laus honor et virtus potestas et regnum sit trinitati per aevum |
| 008268:06 HV | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate cui manet imperium ex tunc et modo per aeterna saecula |
| a01985 H | Exsurge tellus Itala novoque plaude caeliti Mariae superno ad inferum nomen Joannis insonet | Primis ab annis gaudia caduca mundi respuens Francisci ad instar pectore crucem sereno amplectitur | Hac fretus una perpeti adversa cuncta discupit et mille passim gratia doloris artes suggerit | Flagella tergum sauciant somnos abarcent lumina dapes negantur aridis illudit unda faucibus | At sponte qui se victima tanti rigoris exhibet caelestis hunc in ceteros facit benignum caritas | Votis rependit jurgia turbis egentium providet reosque solvens crimina iter salutis edocet | Virtute fulgens inclyta sic ille adivit sidera ibique numen intuens amoris igne exaestuat | Sit laus per omne saeculum sit trinitati gloria quae nos parentis optimi calcare det vestigia | Amen |
| a00912:05 HV | Sit trinitati gloria Martinus ut confessus est cujus fidem per opera in nobis ipse reboret |
| a01986 H | Quisquis molesta frangitur cura Joanni supplicet quid possit ille pendulae circum tabellae praedicant | Hoc invocato nomine febrilis aestus diffugit morbi recedunt deserit mors ipsa praedam territa | Pressus patenti in aequore nimbos quid horret navita adest Joannes effera tam vis procellae evanuit | Impune saxa corruunt fructus dat arbor inscios nutum jubentis turgida veretur unda fluminum | Venite quotquot fraudibus caecis avernus implicat venite quotquot jugiter premunt reatus pondera | Solator indigentium cunctis medelam porriget fides redibit mentibus complebit arbor pectora | Sit laus per omne saeculum sit trinitati gloria quae nos parentis optimi calcare det vestigia | Amen |
| 008385d HV | Sit trinitati gloria Martinus ut confessus est cujus fidem per opera in nos et ipse roboret |
| a01987 H | O ter quaterque nobilis montani eremi cellula cui sanctitatem contigit miram Joannis cernere | Tibi superbae proxima ab urbe turres invident tectum frequenter caelicum inmutat agmen sidera | Sacro calescens flamine lavatur hic in aethera Jesu tenello dulciter affigit illic oscula | Auditis ista virginis imago voces protulit fonte hoc perenni munera derivat ille in supplices | Tu qui beata e cellula opis fuisti prodigus locatus inter caelites preces clientium suscipe | Tui sub umbra nominis felix quiescat patria honore templa floreant ornentur urbes moribus | Sit laus per omne saeculum sit trinitati gloria quae nos parentis optimi calcare det vestigia | Amen |
| a06492:06 HV | Sit trinitati gloria unice virtus potestas suma potentia regnum retemptans qui deus unus est per cuncta semper saecula saeculis |
| 008302h HV | Gloria deo per immensa saecula sit tibi nate decus et imperium honor potestas sanctoque spiritui sit trinitati salus individua per infinita saeculorum saecula |
| a01134:03 HV | Sit trinitati sempiterna gloria honor potestas atque jubilatio in unitate quae gubernat omnia per universa aeternitatis saecula |