| 007212a V | Ave Maria gratia plena dominus tecum |
| g04192 Al | Alleluia Ave plena gratia benedicta Maria dominus tecum |
| g00533.2 Of | Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus et benedictus fructus ventris tui alleluia |
| 001539 A | Ave Maria gratia plena dominus tecum benedicta tu in mulieribus alleluia |
| ah54206 Sq | Ave virgo singularis porta vitae stella maris ave decus virginum | Tota virgo sed foecunda casto corde carne munda gignens Christum Dominum | Mater ejus qui creavit qui distinxit et ornavit coelum terram maria | Vivit regnat dominatur cujus nullo terminatur sine regni gloria | Cujus ejus quid dicemus quibus verbis explicemus nomen tanti numinis | Ejus quippe magnitudo virtus honor pulchritudo cor excedit hominis | Res mutando dic natura dic ubi sunt tua jura virgo parit filium | Quae conceptu veritatis incorruptae castitatis non amittit lylium | Virgo fuit ante partum et dum parit et post partum virgo mente corpore | Verbum patris sine matre facta mater sine patre genuit in tempore | Virga florem stella solem coaeternum patri prolem virgo mater genuit | Sol et lumen et decorem flos et fructum et odorem toti mundo praebuit | Hic est enim ipso teste verum lumen et caeleste cibus indeficiens | Panis vivus manducantis sed credentis et amantis animam reficiens / Eva mater per reatum stola vitae spoliatum morti dedit hominem | Culpa perit mors recedit datur salus vita redit per Mariam virginem | Virgo potens et benigna angelorum laude digna plena Dei gratia | Laudes tuas decantamus corde tibi supplicantus dele nostra vitia | Paenitentes confitemur mala quibus promeremur iram Dei vindicem / Tu miserta tui gregis o regina mater regis placa nobis judicem | Cara Deo semper ora pro misellis et implora peccatorum veniam | Servis tuis Jesu Christe quem tu virgo genuisti tu reforma gratiam | O Maria redemptoris creatura creatoris genitrix magnifica | Per te nobis reparatrix per te fiat consolatrix tua proles unica | Donet nobis rectam mentem in adversis patientem in secundis humilem | Fidem puram spem securam caritatem permansuram qua nihil est melius | Opus verae pietatis et decorem castitatis intus et exterius | Ut sit vita speciosa sit mors nostra pretiosa in conspectu Domini / Deo patri filioque procedenti ab utroque sed nos temporaliter | Regnum decus et potestas honor virtus et majestas nunc et aeternaliter |
| 007569zb V | Ave Maria gratia plena ... |
| 507047 Al | Alleluia Ave benedicta Maria Jesu Christi matri et filia flos pudoris dos amoris ros dulcoris o Maria caeli via virgo candens lilium stella maris appellaris fer nobis auxilium ne demergat sed abstergat prorsus labem criminum sidus splendoris mater salvatoris tu dignare deprecare virgo tuum filium o Maria omni plena gratia |
| ah07107 Sq | Aurea virga primae matris Evae florens rosa processit Maria | Oritur ut lucifer inter astra aetherea perpulchra ut luna | Fraglescit ultra omnia balsama pigmenta et thymiamata | Purpurea ut viola roscida ut rosa candens ut lilia | Patris summi quam elegit proles deica ut assumeret carnem sacrosanctam ex virginis carne incorrupta | Celsus nuntiat angelus nova gaudia aeterni regis exortum in terra matremque ejus salutat ita | Ave Maria domini mei mater alma caelica plena gratia | Tu benedicta regem in saecula paries effecta orbis regina | Fecunda ego inquit quomodo esse queam cum virum non agnoscam ex quo sum nata et semper permanens virgo pudica | Ne timeas respondit angelus sanctum pneuma descendet in te casta quo fecundata paries deum et hominem una | O vere sancta atque amanda ex qua est orta redemptio nostra salus quoque mundi veraque vita | O dei nostri genetrix pia suscipe nostra hac die precata in qua es assumpta ad caeli claustra | Tu es enim patri cara tu es Jesu mater bona tu sancti spiritus es templum facta | Tu es pulchra dei sponsa tu regem Christum enixa domina es in caelo et in terra | Hodie namque curiae caelestis tibi obviant agmina te assumpserunt ad palatia stellata | Jesus et ipse festivus tibi matri cum angelis occurrens sede paterna secum locavit in saecla | Jam cum deo regnans nostra excusa clemens mala poscens cuncta bona o benigna | Mediatrix nostra quae es post deum spes sola tuo filio nos repraesenta | Ut in poli aula laeti jubilemus alleluia |
| ah54254 Sq | Ave mundi gloria virgo mater Maria Ave benignissima | 2. Ave plena gratia angelorum domina ave praeclarissima | 3. Ave decus virginum ave salus hominum ave potentissima | 4. Ave mater Domini genitrix altissimi ave prudentissima | 5. Ave mater gloriae mater indulgentiae ave beatissima | 6. Ave mater luminis ave honor aetheris ave porta caelica ave serenissima | 7 Ave candens lilium ave opobalsamum ave fumi virgula ave splendidissima | 8 Ave dulcis ave mitis ave pia ave laeta ave lucidissima | 9 Ave porta ave virga ave rubus ave vellus ave felicissima | 10 Ave clara caeli gemma ave alma Christi cella ave venustissima | 11 Ave virga Jesse orta ave scala caeli facta ave nobilissima | 12 Ave stirpe generosa ave prole gloriosa ave fetu gaudiosa ave excellentissima | 13. Ave virgo singularis ave dulce salutaris ave digne admiraris ave admirandissima | 14 Ave turtur tuque munda castitate sed fecunda caritate tu columba ave pudicissima | 15 Ave mundi imperatrix ave nostra mediatrix ave mundi sublevatrix ave nostrum gaudium | 16 Nunc et in perpetuum |
| 006155 R | Ave Maria gratia plena dominus tecum |